[A1ai] Ad te levavi animam meam, Deus meus, in te confido, non erubescam. Neque irrideant me inimici mei, etenim universi qui te exspectant non confundentur.
[A2co] Da, quaesumus, omnipotens Deus, hanc tuis fidelibus voluntatem, ut, Christo tuo venienti iustis operibus occurrentes, eius dexterae sociati, regnum mereantur possidere caeleste.
[A3so] Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
[A4am] Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
[A5pc] Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
[A6ai] Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate illud in finibus terrae: Ecce Salvator noster adveniet, et iam nolite timere.
[A7co] Fac nos, quaesumus, Domine Deus noster, adventum Christi Filii tui sollicitos exspectare, ut, dum venerit pulsans, orationibus vigilantes, et in suis inveniat laudibus exsultantes.
[A8so] Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
[A9am] Veni, Domine, visitare nos in pace, ut laetemur coram te corde perfecto.
[A10pc] Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
[A11ai] Ecce Dominus veniet, et omnes sancti eius cum eo; et erit in die illa lux magna.
[A12co] Propitiare, Domine Deus, supplicationibus nostris, et tribulantibus, quaesumus, tuae concede pietatis auxilium, ut, de Filii tui venientis praesentia consolati, nullis iam polluamur contagiis vetustatis.
[A13so] Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
[A14am] Coronam iustitiae reddet iustus iudex iis qui diligunt adventum eius.
[A15pc] Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
[A16ai] Veniet Dominus et non tardabit, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit se ad omnes gentes.
[A17co] Praepara, quaesumus, Domine Deus noster, corda nostra divina tua virtute, ut, veniente Christo Filio tuo, digni inveniamur aeternae vitae convivio, et cibum caelestem, ipso ministrante, percipere mereamur.
[A18so] Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
[A19am] Ecce Dominus noster cum virtute veniet, ut illuminet oculos servorum suorum.
[A20pc] Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
[A21ai] Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas; initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum tu es.
[A22co] Excita, Domine, potentiam tuam, et magna nobis virtute succurre, ut, quod nostra peccata praepediunt, gratia tuae propitiationis acceleret.
[A23so] Suscipe, quaesumus, Domine, munera, quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
[A24am] Iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.
[A25pc] Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
[A26ai] Ecce Dominus veniet cum splendore descendens visitare populum suum in pace, et constituere super eum vitam sempiternam.
[A27co] Excita, quaesumus, Domine, potentiam tuam, et veni, ut, ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberante salvari.
[A28so] Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
[A29am] Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
[A30pc] Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
[A31ai] Veni, et ostende nobis faciem tuam, Domine, qui sedes super Cherubim, et salvi erimus.
[A32co] Deus, qui, ad liberandum humanum genus a vetustatis condicione, Unigenitum tuum in hunc mundum misisti, largire devote exspectantibus supernae tuae gratiam pietatis, ut ad verae perveniamus praemium libertatis.
[A33so] Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
[A34am] Ecce venio cito et merces mea mecum est, dicit Dominus, dare unicuique secundum opera sua.
[A35pc] Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
[A36ai] Populus Sion, ecce Dominus veniet ad salvandas gentes; et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae in laetitia cordis vestri.
[A37co] Omnipotens et misericors Deus, in tui occursum Filii festinantes nulla opera terreni actus impediant, sed sapientiae caelestis eruditio nos faciat eius esse consortes.
[A38so] Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
[A39am] Ierusalem, surge et sta in excelso, et vide iucunditatem, quae veniet tibi a Deo tuo.
[A40pc] Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
[A41ai] Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate illud in finibus terrae: Ecce Salvator noster adveniet, et iam nolite timere.
[A42co] Dirigatur, quaesumus, Domine, in conspectu tuo nostrae petitionis oratio, ut ad magnum incarnationis Unigeniti tui mysterium nostrae vota servitutis illibata puritate perveniant.
[A43so] Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
[A44am] Veni, Domine, visitare nos in pace, ut laetemur coram te corde perfecto.
[A45pc] Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
[A46ai] Ecce Dominus veniet, et omnes sancti eius cum eo; et erit in die illa lux magna.
[A47co] Deus, qui salutare tuum cunctis terrae finibus declarasti, tribue, quaesumus, ut nativitatis eius gloriam laetanter praestolemur.
[A48so] Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
[A49am] Coronam iustitiae reddet iustus iudex iis qui diligunt adventum eius.
[A50pc] Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
[A51ai] Veniet Dominus et non tardabit, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit se ad omnes gentes.
[A52co] Omnipotens Deus, qui nos praecipis iter Christo Domino praeparare, concede propitius, ut nullis infirmitatibus fatigemur, qui caelestis medici consolantem praesentiam sustinemus.
[A53so] Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
[A54am] Ecce Dominus noster cum virtute veniet, ut illuminet oculos servorum suorum.
[A55pc] Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
[A56ai] Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas; initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum tu es.
[A57co] Excita, Domine, corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias, ut, per eius adventum, purificatis tibi mentibus servire mereamur.
[A58so] Suscipe, quaesumus, Domine, munera, quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
[A59am] Iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.
[A60pc] Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
[A61ai] Ecce Dominus veniet cum splendore descendens visitare populum suum in pace, et constituere super eum vitam sempiternam.
[A62co] Concede, quaesumus, omnipotens Deus, plebi tuae adventum Unigeniti tui cum summa vigilantia exspectare, ut, sicut ipse docuit auctor nostrae salutis, accensis lampadibus in eius occursum vigilantes properemus.
[A63so] Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
[A64am] Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
[A65pc] Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
[A66ai] Veni, et ostende nobis faciem tuam, Domine, qui sedes super Cherubim, et salvi erimus.
[A67co] Oriatur, quaesumus, omnipotens Deus, in cordibus nostris splendor gloriae tuae, ut, omni noctis obscuritate sublata, filios nos esse lucis Unigeniti tui manifestet adventus.
[A68so] Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
[A69am] Ecce venio cito et merces mea mecum est, dicit Dominus, dare unicuique secundum opera sua.
[A70pc] Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
[A71ai] Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. Dominus enim prope est.
[A72co] Deus, qui conspicis populum tuum nativitatis dominicae festivitatem fideliter exspectare, praesta, quaesumus, ut valeamus ad tantae salutis gaudia pervenire, et ea votis sollemnibus alacri semper laetitia celebrare.
[A73so] Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis potenter operetur.
[A74am] Dicite: Pusillanimes, confortamini et nolite timere: ecce Deus noster veniet et salvabit nos.
[A75pc] Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
[A76ai] Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate illud in finibus terrae: Ecce Salvator noster adveniet, et iam nolite timere.
[A77co] Voci nostrae, quaesumus, Domine, aures tuae pietatis accommoda, et cordis nostri tenebras gratia Filii tui nos visitantis illustra.
[A78so] Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
[A79am] Veni, Domine, visitare nos in pace, ut laetemur coram te corde perfecto.
[A80pc] Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
[A81ai] Ecce Dominus veniet, et omnes sancti eius cum eo; et erit in die illa lux magna.
[A82co] Deus, qui novam creaturam per Unigenitum tuum nos esse fecisti, in opera misericordiae tuae propitius intuere, et in adventu Filii tui ab omnibus nos maculis vetustatis emunda.
[A83so] Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
[A84am] Coronam iustitiae reddet iustus iudex iis qui diligunt adventum eius.
[A85pc] Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
[A86ai] Veniet Dominus et non tardabit, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit se ad omnes gentes.
[A87co] Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia largiatur, et praemia aeterna concedat.
[A88so] Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
[A89am] Ecce Dominus noster cum virtute veniet, ut illuminet oculos servorum suorum.
[A90pc] Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
[A91ai] Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas; initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum tu es.
[A92co] Indignos, quaesumus, Domine, nos famulos tuos, quos actionis propriae culpa contristat, Unigeniti tui adventu salutari laetifica.
[A93so] Suscipe, quaesumus, Domine, munera, quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
[A94am] Iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.
[A95pc] Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
[A96ai] Ecce Dominus veniet cum splendore descendens visitare populum suum in pace, et constituere super eum vitam sempiternam.
[A97co] Praeveniat nos, omnipotens Deus, tua gratia semper atque subsequatur, ut, qui adventum Unigeniti tui summo cordis desiderio sustinemus, et praesentis vitae subsidia et futurae pariter consequamur.
[A98so] Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
[A99am] Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
[A100pc] Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
[A101ai] Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra et germinet Salvatorem.
[A102co] Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
[A103so] Altari tuo, Domine, superposita munera Spiritus ille sanctificet, qui beatae Mariae viscera sua virtute replevit.
[A104am] Ecce Virgo concipiet, et pariet filium; et vocabitur nomen eius Emmanuel.
[A105pc] Sumpto pignore redemptionis aeternae, quaesumus, omnipotens Deus, ut quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotius proficiamus ad Filii tui digne nativitatis mysterium celebrandum.
[A106ai] Laetentur caeli et exsultet terra, quia Dominus noster veniet, et pauperum suorum miserebitur.
[A107co] Deus, humanae conditor et redemptor naturae, qui Verbum tuum in utero perpetuae virginitatis carnem assumere voluisti, respice propitius ad preces nostras, ut Unigenitus tuus, nostra humanitate suscepta, nos divino suo consortio sociare dignetur.
[A108so] Ecclesiae tuae, Domine, dona sanctifica, et concede, ut, per haec veneranda mysteria, pane caelesti refici mereamur.
[A109am] Ecce veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria domus Domini.
[A110pc] Divino munere satiati, quaesumus, omnipotens Deus, hoc desiderio potiamur, ut, a tuo accensi Spiritu, ante conspectum venientis Christi tui, velut clara luminaria fulgeamus.
[A111ai] Rex noster adveniet Christus, quem Ioannes praedicavit Agnum esse venturum.
[A112co] Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur, exspectata Unigeniti tui nova nativitate liberemur.
[A113so] Sacrificium tibi, Domine, celebrandum tuo nomini nos reddat acceptos, ut ipsius aeternitatis mereamur esse consortes, qui mortalitatem nostram sua mortalitate curavit.
[A114am] Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum-Deus.
[A115pc] Suscipiamus, Domine, misericordiam tuam in medio templi tui, et redemptionis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus.
[A116ai] Qui venturus est veniet et non tardabit, et iam non erit timor in finibus nostris, quoniam ipse est Salvator noster.
[A117co] Deus, qui splendorem gloriae tuae per sacrae Virginis partum mundo dignatus es revelare, tribue, quaesumus, ut tantae incarnationis mysterium et fidei integritate colamus, et devoto semper obsequio frequentemus.
[A118so] Propitius intuere munera, Domine, quaesumus, quae tuis altaribus exhibemus, ut, quod nostra fragilitate defertur, tua virtute sacretur.
[A119am] Visitabit nos Oriens ex alto, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
[A120pc] Gratias de collatis muneribus referentes, fac nobis propitius, omnipotens Deus, quae ventura sunt desiderare praestanda, ut nativitatem Salvatoris nostri purificatis suscipiamus mentibus honorandam.
[A121ai] Egredietur virga de radice Iesse, et replebitur omnis terra gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei.
[A122co] Deus, aeterna maiestas, cuius ineffabile Verbum, Angelo nuntiante, Virgo immaculata suscepit, et, domus divinitatis effecta, Sancti Spiritus luce repletur, quaesumus, ut nos, eius exemplo, voluntati tuae humiliter adhaerere valeamus.
[A123so] Intende, quaesumus, Domine, sacrificium singulare, ut, huius participatione mysterii, quae speranda credimus, exspectata sumamus.
[A124am] Dixit Angelus ad Mariam: Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum.
[A125pc] Quos munere caelesti reficis, Domine, divino tuere praesidio, ut, tuis mysteriis perfruentes, in vera facias pace gaudere.
[A126ai] Modo veniet Dominator Dominus, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quia Nobiscum-Deus.
[A127co] Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut, qui de Unigeniti tui in nostra carne adventu laetantur, cum venerit in sua maiestate, aeternae vitae praemium consequantur.
[A128so] Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus assume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium.
[A129am] Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino.
[A130pc] Sit plebi tuae, Domine, continuata defensio divini participatio mysterii, ut, maiestati tuae plena devotione subiecta, salvationem mentis et corporis affluenter accipiat.
[A131ai] Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
[A132co] Deus, qui, hominem delapsum in mortem conspiciens, Unigeniti tui adventum redimere voluisti, praesta, quaesumus, ut qui humili eius incarnationem devotione fatentur, ipsius etiam Redemptoris consortia mereantur.
[A133so] In tua pietate confidentes, Domine, cum muneribus ad altaria veneranda concurrimus, ut, tua purificante nos gratia, iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur.
[A134am] Magnificat anima mea Dominum, quia fecit mihi magna qui potens est.
[A135pc] Roboret nos, Domine, tui sacramenti perceptio, ut venienti Salvatori mereamur cum dignis operibus obviare, et beatitudinis praemia promereri.
[A136ai] Nascetur nobis parvulus, et vocabitur Deus, Fortis; in ipso benedicentur omnes tribus terrae.
[A137co] Omnipotens sempiterne Deus, nativitatem Filii tui secundum carnem propinquare cernentes, quaesumus, ut nobis indignis famulis tuis misericordiam praestet Verbum, quod ex Virgine Maria dignatum est caro fieri, et in nobis habitare Iesus Christus, Dominus noster.
[A138so] Haec oblatio, qua divini cultus nobis est indita plenitudo, sit tibi, Domine, perfecta placatio, ut nostri Redemptoris exordia purificatis mentibus celebremus.
[A139am] Ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum.
[A140pc] Caelesti munere satiatis, Domine, pacem tuam propitiatus indulge, ut Filio tuo dilectissimo venienti accensis lampadibus digni praestolemur occursum.
[A141ai] Ecce iam venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum in terram.
[A142co] Festina, quaesumus, ne tardaveris, Domine Iesu, ut adventus tui consolationibus subleventur, qui in tua pietate confidunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
[A143so] Oblata tibi, Domine, munera benignus assume, ut eorum perceptione expiemur a peccatis, et adventus Filii tui gloriam puris mereamur mentibus praestolari.
[A144am] Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.
[A145pc] Da nobis, Domine, hoc dono tuo mirabili recreatis, ut, sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus, sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes.
[N146ai] Hodie scietis, quia veniet Dominus, et salvabit nos, et mane videbitis gloriam eius.
[N147co] Deus, qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas, praesta, ut Unigenitum tuum, quem laeti suscipimus Redemptorem, venientem quoque Iudicem securi videre mereamur Dominum nostrum, Iesum Christum.
[N148so] Tanto nos, Domine, quaesumus, promptiore servitio haec praecurrere concede sollemnia, quanto in his constare principium nostrae redemptionis ostendis.
[N149am] Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei nostri.
[N150pc] Da nobis, quaesumus, Domine, Unigeniti Filii tui recensita nativitate vegetari, cuius caelesti mysterio pascimur et potamur.
[N151ai] Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
[N152ai] Gaudeamus omnes in Domino, quia Salvator noster natus est in mundo. Hodie nobis de caelo pax vera descendit.
[N153co] Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere, da, quaesumus, ut, cuius in terra mysteria lucis agnovimus, eius quoque gaudiis perfruamur in caelo.
[N154so] Grata tibi sit, Domine, quaesumus, hodiernae festivitatis oblatio, ut, per haec sacrosancta commercia, in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia.
[N155am] Verbum caro factum est, et vidimus gloriam eius.
[N156pc] Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, ut, qui nativitatem Redemptoris nostri frequentare gaudemus, dignis conversationibus ad eius mereamur pervenire consortium.
[N157ai] Lux fulgebit hodie super nos, quia natus est nobis Dominus; et vocabitur admirabilis, Deus, Princeps pacis, Pater futuri saeculi: cuius regni non erit finis.
[N158co] Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut dum nova incarnati Verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente.
[N159so] Munera nostra, quaesumus, Domine, nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant, ut sicut homo genitus idem praefulsit et Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est.
[N160am] Exsulta, filia Sion, lauda, filia Ierusalem: ecce Rex tuus veniet sanctus et salvator mundi.
[N161pc] Da nobis, Domine, Filii tui nativitatem laeta devotione colentibus, huius arcana mysterii et plena fide cognoscere, et pleniore caritatis ardore diligere.
[N162ai] Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cuius imperium super humerum eius, et vocabitur nomen eius magni consilii Angelus.
[N163co] Deus, qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da, quaesumus, nobis eius divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps.
[N164so] Oblatio tibi sit, Domine, hodiernae sollemnitatis accepta, qua et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et divini cultus nobis est indita plenitudo.
[N165am] Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.
[N166pc] Praesta, misericors Deus, ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor.
[N167ai] Venerunt pastores festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph et Infantem positum in praesepio.
[N168co] Deus, qui praeclara nobis sanctae Familiae dignatus es exempla praebere, concede propitius, ut, domesticis virtutibus caritatisque vinculis illam sectantes, in laetitia domus tuae praemiis fruamur aeternis.
[N169so] Hostiam tibi placationis offerimus, Domine, suppliciter deprecantes, ut, Deiparae Virginis beatique Ioseph interveniente suffragio, familias nostras in tua gratia firmiter et pace constituas.
[N170am] Deus noster in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
[N171pc] Quos caelestibus reficis sacramentis, fac, clementissime Pater, sanctae Familiae exempla iugiter imitari, ut, post aerumnas saeculi, eius consortium consequamur aeternum.
[N172ai] Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.
[N173co] Omnipotens et invisibilis Deus, qui tuae lucis adventu mundi tenebras effugasti, sereno vultu nos, quaesumus, intuere, ut magnificentiam nativitatis Unigeniti tui dignis praeconiis collaudemus.
[N174so] Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere.
[N175am] Per viscera misericordiae Dei nostri, visitavit nos Oriens ex alto.
[N176pc] Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut mysteriorum virtute sanctorum iugiter vita nostra firmetur.
[N177ai] Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de caelis a regalibus sedibus venit.
[N178co] Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet, quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet.
[N179so] Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant.
[N180am] De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
[N181pc] Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur.
[N182ai] Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cuius imperium super humerum eius, et vocabitur nomen eius magni consilii Angelus.
[N183co] Omnipotens sempiterne Deus, qui in Filii tui nativitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare, da nobis, quaesumus, in eius portione censeri, in quo totius salutis humanae summa consistit.
[N184so] Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur.
[N185am] Misit Deus Filium suum Unigenitum in mundum, ut vivamus per eum.
[N186pc] Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente, fiducialius ad aeterna contendat.
[N187ai] Salve, sancta Parens, enixa puerpera Regem, qui caelum terramque regit in saecula saeculorum.
[N188ai] Lux fulgebit hodie super nos, quia natus est nobis Dominus; et vocabitur admirabilis, Deus, Princeps pacis, Pater futuri saeculi: cuius regni non erit finis.
[N189co] Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Filium tuum auctorem vitae suscipere.
[N190so] Deus, qui bona cuncta inchoas benignus et perficis, da nobis, de sollemnitate sanctae Dei Genetricis laetantibus, sicut de initiis tuae gratiae gloriamur ita de perfectione gaudere.
[N191am] Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula.
[N192pc] Sumpsimus, Domine, laeti sacramenta caelestia: praesta, quaesumus, ut ad vitam nobis proficiant sempiternam, qui beatam semper Virginem Mariam Filii tui Genetricem et Ecclesiae Matrem profiteri gloriamur.
[N193ai] Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de caelis a regalibus sedibus venit.
[N194co] Omnipotens sempiterne Deus, fidelium splendor animarum, dignare mundum gloria tua implere benignus, et cunctis populis appare per tui luminis claritatem.
[N195so] Oblata, Domine, munera Unigeniti tui nativitate sanctifica, qua nobis et via ostenditur veritatis, et regni caelestis vita promittitur.
[N196am] Omnibus qui receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
[N197pc] Domine Deus noster, suppliciter te rogamus, ut, huius operatione mysterii, vitia nostra purgentur, et iusta desideria compleantur.
[N198ai] Surge, Ierusalem, et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum.
[N199co] Corda nostra, quaesumus, Domine, tuae maiestatis splendor illustret, quo mundi huius tenebras transire valeamus, et perveniamus ad patriam claritatis aeternae.
[N200so] Suscipe, quaesumus, Domine, munera nostra pro apparitione Unigeniti Filii tui et primitiis gentium dicata, ut et tibi celebretur laudatio et nobis fiat aeterna salvatio.
[N201am] Claritas Dei illuminavit civitatem sanctam Ierusalem et ambulabant gentes in lumine eius.
[N202pc] Sacra alimonia renovati, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut semper in mentibus nostris tuae appareat stella iustitiae et noster in tua sit confessione thesaurus.
[N203ai] Ecce advenit Dominator Dominus; et regnum in manu eius et potestas et imperium.
[N204co] Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti, concede propitius, ut, qui iam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur.
[N205so] Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, dona propitius intuere, quibus non iam aurum, thus et myrrha profertur, sed quod eisdem muneribus declaratur, immolatur et sumitur, Iesus Christus.
[N206am] Vidimus stellam eius in Oriente, et venimus cum muneribus adorare Dominum.
[N207pc] Caelesti lumine, quaesumus, Domine, semper et ubique nos praeveni, ut mysterium, cuius nos participes esse voluisti, et puro cernamus intuitu, et digno percipiamus affectu.
[N208ai] Dies sanctificatus illuxit nobis: venite, gentes, et adorate Dominum, quia descendit lux magna super terram.
[N209co] Da, quaesumus, Domine, populo tuo inviolabilem fidei firmitatem, ut, qui Unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de Matre Virgine confitentur, et a praesentibus liberentur adversis, et mansuris gaudiis inserantur.
[N210co] Deus, cuius Verbi aeternitas caeli faciem decoravit, et ex Maria Virgine carnis nostrae fragilitatem suscepit, quaesumus, ut qui splendor veritatis in nobis apparuit, pro mundi redemptione in plenitudine potestatis procedat.
[N211so] Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere.
[N212am] Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
[N213pc] Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, mysteriorum virtute sanctorum, iugiter vita nostra firmetur.
[N214ai] Benedictus qui venit in nomine Domini: Deus Dominus et illuxit nobis.
[N215co] Deus, qui, per beatum sacrae Virginis partum, Filii tui carnem humanis fecisti praeiudiciis non teneri, praesta, quaesumus, ut, huius creaturae novitate suscepti, vetustatis antiquae contagiis exuamur.
[N216co] Deus, cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur.
[N217so] Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant.
[N218am] Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos Deus, Filium suum misit in similitudinem carnis peccati.
[N219pc] Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur.
[N220ai] Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
[N221co] Concede nobis, omnipotens Deus, ut salutare tuum, quod ad redemptionem mundi luce nova caelorum processit, nostris semper innovandis cordibus oriatur.
[N222co] Deus, illuminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud cordibus nostris splendidum lumen infunde, quod patrum nostrorum mentibus aspersisti.
[N223so] Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur.
[N224am] Vita manifestata est, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis.
[N225pc] Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente, fiducialius ad aeterna contendat.
[N226ai] In principio et ante saecula Deus erat Verbum, et ipse nasci dignatus est Salvator mundi.
[N227co] Deus, qui populo tuo, Unigeniti tui nativitate, redemptionis effectum mirabiliter inchoasti, ita, quaesumus, fidei famulis tuis tribue firmitatem, ut usque ad promissum gloriae praemium, ipso gubernante, perveniant.
[N228co] Deus, qui per Filium tuum aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti, da plebi tuae fulgorem plenum sui Redemptoris agnoscere, ut ad perpetuam claritatem per eius incrementa perveniat.
[N229so] Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere.
[N230am] Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
[N231pc] Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, mysteriorum virtute sanctorum, iugiter vita nostra firmetur.
[N232ai] Exortum est in tenebris lumen rectis corde: misericors et miserator et iustus Dominus.
[N233co] Fideles tuos, quaesumus, Domine, benignus illumina, et splendore gloriae tuae corda eorum semper accende, ut Salvatorem suum et incessanter agnoscant, et veraciter apprehendant.
[N234co] Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Salvatoris mundi, stella duce, manifestata nativitas, mentibus nostris reveletur semper et crescat.
[N235so] Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant.
[N236am] In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
[N237pc] Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur.
[N238ai] Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, ut adoptionem filiorum reciperemus.
[N239co] Omnipotens sempiterne Deus, qui per adventum Unigeniti Filii tui nova luce radiare dignatus es, concede nobis, ut, sicut eum per Virginis partum in forma nostri corporis meruimus habere participem, ita et in eius regno gratiae mereamur esse consortes.
[N240co] Omnipotens sempiterne Deus, qui per Unigenitum tuum novam creaturam nos tibi esse fecisti, praesta, quaesumus, ut per gratiam tuam in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia.
[N241so] Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur.
[N242am] De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
[N243pc] Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente, fiducialius ad aeterna contendat.
[N244ai] Baptizato Domino, aperti sunt caeli, et sicut columba super eum Spiritus mansit, et vox Patris intonuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
[N245co] Omnipotens sempiterne Deus, qui Christum, in Iordane flumine baptizatum, Spiritu Sancto super eum descendente, dilectum Filium tuum sollemniter declarasti, concede filiis adoptionis tuae, ex aqua et Spiritu Sancto renatis, ut in beneplacito tuo iugiter perseverent.
[N246co] Deus, cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut, per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur.
[N247so] Suscipe munera, Domine, in dilecti Filii tui revelatione delata, ut fidelium tuorum oblatio in eius sacrificium transeat, qui mundi voluit peccata miseratus abluere.
[N248vd] Qui miris signasti mysteriis novum in Iordane lavacrum, ut, per vocem de caelo delapsam, habitare Verbum tuum inter homines crederetur; et, per Spiritum in columbae specie descendentem, Christus Servus tuus oleo perungi laetitiae ac mitti ad evangelizandum pauperibus nosceretur.
[N249am] Ecce de quo dicebat Ioannes: Ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.
[N250pc] Sacro munere satiati, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, Unigenitum tuum fideliter audientes, filii tui vere nominemur et simus.
[Q251ai] Misereris omnium, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata hominum propter paenitentiam et parcens illis, quia tu es Dominus Deus noster.
[Q252co] Concede nobis, Domine, praesidia militiae christianae sanctis inchoare ieiuniis, ut, contra spiritales nequitias pugnaturi, continentiae muniamur auxiliis. Benedictio et impositio cinerum
[Q253mn] Deum Patrem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut hos cineres, quos paenitentiae causa capitibus nostris imponimus, ubertate gratiae suae benedicere dignetur.
[Q254bn] Deus, qui humiliatione flecteris et satisfactione placaris, aurem tuae pietatis precibus nostris inclina, et super famulos tuos, horum cinerum aspersione contactos, gratiam tuae benedictionis effunde propitius, ut, quadragesimalem observantiam prosequentes, ad Filii tui paschale mysterium celebrandum purificatis mentibus pervenire mereantur.
[Q255bn] Deus, qui non mortem sed conversionem desideras peccatorum, preces nostras clementer exaudi, et hos cineres, quos capitibus nostris imponi decernimus benedicere pro tua pietate dignare, ut qui nos cinerem esse et in pulverem reversuros cognoscimus quadragesimalis exercitationis studio, peccatorum veniam et novitatem vitae, ad imaginem Filii tui resurgentis, consequi valeamus.
[Q256fr] Paenitemini, et credite Evangelio.
[Q257fr] Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.
[Q258an] Immutemur habitu, in cinere et cilicio, ieiunemus, et ploremus ante Dominum, quia multum misericors est dimittere peccata nostra Deus noster.
[Q259an] Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo, et ne claudas ora canentium te, Domine.
[Q260an] Dele, Domine, iniquitatem meam.
[Q261rp] Emendemus in melius, quae ignoranter peccavimus, ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium paenitentiae, et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere, quia peccavimus tibi. Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.
[Q262so] Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus, te, Domine, deprecantes, ut per paenitentiae caritatisque labores a noxiis voluptatibus temperemus, et, a peccatis mundati, ad celebrandam Filii tui passionem mereamur esse devoti.
[Q263am] Qui meditabitur in lege Domini die ac nocte, dabit fructum suum in tempore suo.
[Q264pc] Percepta nobis, Domine, praebeant sacramenta subsidium, ut tibi grata sint nostra ieiunia, et nobis proficiant ad medelam.
[Q265sp] Super inclinantes se tuae maiestati, Deus, spiritum compunctionis propitius effunde, et praemia paenitentibus repromissa misericorditer consequi mereantur.
[Q266ai] Dum clamarem ad Dominum, exaudivit vocem meam ab his, qui appropinquant mihi. Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet.
[Q267co] Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.
[Q268so] Hostias, quaesumus, Domine, propitius intende, quas sacris altaribus exhibemus, ut, nobis indulgentiam largiendo, tuo nomini dent honorem.
[Q269am] Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
[Q270pc] Caelestis doni benedictione percepta, supplices te, Deus omnipotens, deprecamur, ut hoc idem nobis semper et indulgentiae causa sit et salutis.
[Q271sp] Qui populo tuo, omnipotens Deus, notas fecisti vias vitae aeternae, per eas ad te, lumen indeficiens, nos facias, quaesumus, pervenire.
[Q272ai] Audivit Dominus, et misertus est mihi, Dominus factus est adiutor meus.
[Q273co] Inchoata paenitentiae opera, quaesumus, Domine, benigno favore prosequere, ut observantiam, quam corporaliter exercemus, mentibus etiam valeamus implere sinceris.
[Q274so] Sacrificium, Domine, observantiae quadragesimalis offerimus, quod tibi, quaesumus, mentes nostras reddat acceptas, et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem.
[Q275am] Vias tuas, Domine, demonstra nobis, et semitas tuas edoce nos.
[Q276pc] Quaesumus, omnipotens Deus, ut, huius participatione mysterii a delictis omnibus expiati, remediis tuae pietatis aptemur.
[Q277sp] De magnalibus tuis, Deus misericors, gratias iugiter referat plebs tua, et observationes antiquas peregrina recensendo ad perpetuam tui visionem pervenire mereatur.
[Q278ai] Exaudi nos, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos, Domine.
[Q279co] Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem nostram propitius respice, atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende.
[Q280so] Suscipe, quaesumus, Domine, sacrificium placationis et laudis, et praesta, ut, huius operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum.
[Q281am] Misericordiam volo et non sacrificium, dicit Dominus; non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
[Q282pc] Caelestis vitae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut, quod est nobis in praesenti vita mysterium, fiat aeternitatis auxilium.
[Q283sp] Adesto, Domine, benignus populo tuo, qui sacra mysteria contigerit, ut nullis periculis affligatur, qui in te protectorem confidit.
[Q284ai] Invocabit me, et ego exaudiam eum; eripiam eum, et glorificabo eum, longitudine dierum adimplebo eum.
[Q285co] Concede nobis, omnipotens Deus, ut, per annua quadragesimalis exercitia sacramenti, et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum, et effectus eius digna conversatione sectemur.
[Q286so] Fac nos, quaesumus, Domine, his muneribus offerendis convenienter aptari, quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium.
[Q287vd] Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum.Qui quadraginta diebus, terrenis abstinens alimentis, formam huius observantiae ieiunio dedicavit, et, omnes evertens antiqui serpentis insidias, fermentum malitiae nos docuit superare, ut, paschale mysterium dignis mentibus celebrantes, ad pascha demum perpetuum transeamus. Et ideo cum Angelorum atque Sanctorum turba hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: Sanctus.
[Q288am] Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
[Q289am] Scapulis suis obumbrabit tibi Dominus, et sub pennis eius sperabis.
[Q290co] Caelesti pane refecti, quo fides alitur, spes provehitur et caritas roboratur, quaesumus, Domine, ut ipsum, qui est panis vivus et verus, esurire discamus, et in omni verbo, quod procedit de ore tuo, vivere valeamus.
[Q291sp] Super populum tuum, Domine, quaesumus, benedictio copiosa descendat, ut spes in tribulatione succrescat, virtus in tentatione firmetur, aeterna redemptio tribuatur.
[Q292ai] Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Miserere nobis, Domine, miserere nobis.
[Q293co] Converte nos, Deus, salutaris noster, et, ut nobis opus quadragesimale proficiat, mentes nostras caelestibus instrue disciplinis.
[Q294so] Accepta tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio, quae et conversationem nostram, te operante, sanctificet, et indulgentiam nobis tuae propitiationis obtineat.
[Q295am] Amen dico vobis, quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, dicit Dominus: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab initio saeculi.
[Q296pc] Sentiamus, Domine, quaesumus, tui perceptione sacramenti, subsidium mentis et corporis, ut, in utroque salvati, de caelestis remedii plenitudine gloriemur.
[Q297sp] Mentem populi tui, quaesumus, Domine, lumine tuae claritatis illustra, ut videre possit, quae agenda sunt, et, quae recta sunt, agere valeat.
[Q298ai] Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie; a saeculo, et in saeculum tu es.
[Q299co] Respice, Domine, familiam tuam, et praesta, ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat, quae se corporalium moderatione castigat.
[Q300so] Suscipe, creator omnipotens Deus, quae de tuae munificentiae largitate deferimus, et temporalia nobis collata praesidia ad vitam converte propitiatus aeternam.
[Q301am] Cum invocarem te, exaudisti me, Deus iustitiae meae, in tribulatione dilatasti me; miserere mihi, Domine, et exaudi orationem meam.
[Q302pc] His nobis, Domine, mysteriis conferatur, quo, terrena desideria mitigantes, discamus amare caelestia.
[Q303sp] Fideles tui, Deus, benedictione tua firmentur, sis eis in maerore solatium, in tribulatione patientia, in periculo praesidium.
[Q304ai] Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt. Ne umquam dominentur nobis inimici nostri; libera nos, Deus Israel, ex omnibus angustiis nostris.
[Q305co] Devotionem populi tui, quaesumus, Domine, benignus intende, ut, qui per abstinentiam temperantur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente.
[Q306so] Offerimus tibi, Domine, quae dicanda tuo nomini tu dedisti, ut, sicut eadem nobis efficis sacramentum, ita fieri tribuas remedium sempiternum.
[Q307am] Laetentur omnes qui sperant in te, Domine, in aeternum exsultabunt et habitabis in eis.
[Q308pc] Deus, qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue, ut eorum nobis indulta refectio vitam, quaesumus, conferat sempiternam.
[Q309sp] Tuere, Domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla ei dominetur iniquitas.
[Q310ai] Verba mea auribus percipe, Domine, intellege clamorem meum. Intende voci orationis meae, Rex meus et Deus meus.
[Q311co] Largire nobis, quaesumus, Domine, semper spiritum cogitandi quae recta sunt, promptius et agendi, ut, qui sine te esse non possumus, secundum te vivere valeamus.
[Q312so] Supplicum votis, Domine, esto propitius, et, populi tui oblationibus precibusque susceptis, omnium nostrum ad te corda converte.
[Q313am] Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.
[Q314pc] Quaesumus, Domine Deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, et praesens nobis remedium esse facias et futurum.
[Q315sp] Adveniat, quaesumus, Domine, misericordia sperata supplicibus, et eisdem caelestis munificentia tribuatur, qua et recte poscenda cognoscant et postulata percipiant.
[Q316ai] De necessitatibus meis eripe me, Domine. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea.
[Q317co] Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis observationi paschali convenienter aptari, ut suscepta sollemniter castigatio corporalis cunctis ad fructum proficiat animarum.
[Q318so] Suscipe, Domine, propitiatus hostias, quibus et te placari voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui.
[Q319am] Vivo ego, dicit Dominus; nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat.
[Q320pc] Tui nos, Domine, sacramenti refectio sancta restauret, et, a vetustate purgatos, in mysterii salutaris faciat transire consortium.
[Q321sp] Respice, Domine, propitius ad plebem tuam, ut quod eius observantia profitetur extrinsecus, interius operetur.
[Q322ai] Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
[Q323co] Ad te corda nostra, Pater aeterne, converte, ut nos, unum necessarium semper quaerentes et opera caritatis exercentes, tuo cultui praestes esse dicatos.
[Q324so] Haec quae nos reparent, quaesumus, Domine, beata mysteria suo nos munere dignos efficiant.
[Q325am] Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est, dicit Dominus.
[Q326pc] Perpetuo, Domine, favore prosequere, quos reficis divino mysterio, et, quos imbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solaciis.
[Q327sp] Fideles tuos, Deus, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua voluntate numquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari.
[Q328ai] Tibi dixit cor meum quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram. Ne avertas faciem tuam a me.
[Q329ai] Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt. Ne umquam dominentur nobis inimici nostri; libera nos, Deus Israel, ex omnibus angustiis nostris.
[Q330co] Deus, qui nobis dilectum Filium tuum audire praecepisti, verbo tuo interius nos pascere digneris, ut, spiritali purificato intuitu, gloriae tuae laetemur aspectu.
[Q331so] Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et ad celebranda festa paschalia fidelium tuorum corpora mentesque sanctificet.
[Q332vd] Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui, propria morte praenuntiata discipulis, in monte sancto suam eis aperuit claritatem, ut per passionem, etiam lege prophetisque testantibus, ad gloriam resurrectionis perveniri constaret. Et ideo cum caelorum virtutibus in terris te iugiter celebramus, maiestati tuae sine fine clamantes: Sanctus.
[Q333am] Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite.
[Q334pc] Percipientes, Domine, gloriosa mysteria, gratias tibi referre satagimus, quod, in terra positos, iam caelestium praestas esse participes.
[Q335sp] Benedic, Domine, fideles tuos benedictione perpetua, et fac eos Unigeniti tui Evangelio sic adhaerere, ut ad illam gloriam, cuius in se speciem Apostolis ostendit, et suspirare iugiter et feliciter valeant pervenire.
[Q336ai] Redime me, Domine, et miserere mei. Pes enim meus stetit in via recta, in ecclesiis benedicam Dominum.
[Q337co] Deus, qui ob animarum medelam castigare corpora praecepisti, concede, ut ab omnibus possimus abstinere peccatis, et corda nostra pietatis tuae valeant exercere mandata.
[Q338so] Preces nostras, Domine, propitiatus admitte, et a terrenis effice illecebris liberatos, quos caelestibus tribuis servire mysteriis.
[Q339am] Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est, dicit Dominus.
[Q340pc] Haec nos communio, Domine, purget a crimine, et caelestis gaudii faciat esse consortes.
[Q341sp] Confirma, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, et gratiae tuae virtute corrobora, ut et in tua sint supplicatione devoti, et mutua dilectione sinceri.
[Q342ai] Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.
[Q343co] Custodi, Domine, quaesumus, Ecclesiam tuam propitiatione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis, et ad salutaria dirigatur.
[Q344so] Sanctificationem tuam nobis, Domine, his mysteriis operare placatus, quae nos et a vitiis terrenis emundet, et ad caelestia dona perducat.
[Q345am] Narrabo omnia mirabilia tua. Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
[Q346pc] Sacrae nobis, quaesumus, Domine, mensae refectio, et piae conversationis augmentum, et tuae propitiationis continuum praestet auxilium.
[Q347sp] Propitiare, Domine, supplicationibus tuorum fidelium, et animarum eorum medere languoribus, ut, remissione percepta, in tua semper benedictione laetentur.
[Q348ai] Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discedas a me; intende in adiutorium meum, Domine, virtus salutis meae.
[Q349co] Conserva, Domine, familiam tuam bonis semper operibus eruditam, et sic praesentibus consolare praesidiis, ut propitius ad superna dona perducas.
[Q350so] Hostias, Domine, quas tibi offerimus, propitius intuere, et, per haec sancta commercia, vincula peccatorum nostrorum absolve.
[Q351am] Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
[Q352pc] Quaesumus, Domine Deus noster, ut, quod nobis ad immortalitatis pignus esse voluisti, ad salutis aeternae tribuas provenire suffragium.
[Q353sp] Praesta famulis tuis, Domine, abundantiam protectionis et gratiae, da salutem mentis et corporis, da plenitudinem fraternae caritatis et eos tibi semper fac esse devotos.
[Q354ai] Proba me, Deus, et cognosce semitas meas; vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
[Q355co] Deus, innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda servorum, ut, Spiritus tui fervore concepto, et in fide inveniantur stabiles, et in opere efficaces.
[Q356so] Praesenti sacrificio, quaesumus, Domine, observantiam nostram sanctifica, ut, quod quadragesimalis exercitatio profitetur exterius, interius operetur effectu.
[Q357am] Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
[Q358pc] Haec in nobis sacrificia, Deus, et actione permaneant, et operatione firmentur.
[Q359sp] Adesto, Domine, famulis tuis, implorantibus gratiae tuae auxilium, ut protectionis tuae munimen et regimen obtineant.
[Q360ai] In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; educes me de laqueo quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
[Q361co] Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, sacro nos purificante paenitentiae studio, sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire.
[Q362so] Miseratio tua, Deus, ad haec peragenda mysteria, famulos tuos, quaesumus, et praeveniat competenter, et devota conversatione perducat.
[Q363am] Dilexit nos Deus, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
[Q364pc] Accepto, Domine, pignore salutis aeternae, fac nos, quaesumus, sic tendere congruenter, ut ad eam pervenire possimus.
[Q365sp] Da, quaesumus, Domine, populo tuo salutem mentis et corporis, ut, bonis operibus inhaerendo, tua semper mereatur protectione defendi.
[Q366ai] Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius.
[Q367co] Deus, qui nos gloriosis remediis in terris adhuc positos iam caelestium rerum facis esse consortes, tu, quaesumus, in ista qua vivimus nos vita guberna, ut ad illam, in qua ipse es, lucem perducas.
[Q368so] Per haec veniat, quaesumus, Domine, sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus, et ad salutaria dona perducat.
[Q369am] Oportet te, fili, gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est.
[Q370pc] Sacramenti tui, Domine, divina perceptio penetralia nostri cordis infundat, et sui nos participes potenter efficiat.
[Q371sp] Pateant aures misericordiae tuae, Domine, precibus supplicantium, et, ut petentibus desiderata concedas, fac eos, quae tibi sunt placita postulare.
[Q372ai] Oculi mei semper ad Dominum, quia ipse evellet de laqueo pedes meos. Respice in me et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego.
[Q373ai] Cum sanctificatus fuero in vobis, congregabo vos de universis terris; et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et dabo vobis spiritum novum, dicit Dominus.
[Q374co] Deus, omnium misericordiarum et totius bonitatis auctor, qui peccatorum remedia in ieiuniis, orationibus et eleemosynis demonstrasti, hanc humilitatis nostrae confessionem propitius intuere, ut, qui inclinamur conscientia nostra, tua semper misericordia sublevemur.
[Q375so] His sacrificiis, Domine, concede placatus, ut, qui propriis oramus absolvi delictis, fraterna dimittere studeamus.
[Q376vd] Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui, dum aquae sibi petiit potum a Samaritana praeberi, iam in ea fidei donum ipse creaverat, et ita eius fidem sitire dignatus est, ut ignem in illa divini amoris accenderet. Unde et nos tibi gratias agimus, et tuas virtutes cum Angelis praedicamus, dicentes: Sanctus.
[Q377am] Qui biberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dominus, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
[Q378am] Passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, Rex meus, et Deus meus! Beati qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te.
[Q379pc] Sumentes pignus caelestis arcani, et in terra positi iam superno pane satiati, te, Domine, supplices deprecamur, ut, quod in nobis mysterio geritur, opere impleatur.
[Q380sp] Rege, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, et servis tuis hanc gratiam largire propitius, ut in tui et proximi dilectione manentes plenitudinem mandatorum tuorum adimpleant.
[Q381ai] Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
[Q382co] Ecclesiam tuam, Domine, miseratio continuata mundet et muniat, et quia sine te non potest salva consistere, tuo semper munere gubernetur.
[Q383so] Munus quod tibi, Domine, nostrae servitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum.
[Q384am] Laudate Dominum, omnes gentes, quoniam confirmata est super nos misericordia eius.
[Q385pc] Tui nobis, quaesumus, Domine, communio sacramenti et purificationem conferat, et tribuat unitatem.
[Q386sp] Tueatur, quaesumus, Domine, dextera tua populum deprecantem, et purificatum dignanter erudiat, ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat.
[Q387ai] Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam, et exaudi verba mea. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me.
[Q388co] Gratia tua ne nos, quaesumus, Domine, derelinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis opem semper acquirat.
[Q389so] Concede nobis, quaesumus, Domine, ut haec hostia salutaris nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis.
[Q390am] Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam.
[Q391pc] Vivificet nos, quaesumus, Domine, huius participatio sancta mysterii, et pariter nobis expiationem tribuat et munimen.
[Q392sp] Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata, quibus impugnatur, expelle, ut semper tibi placitus et tuo munimine sit securus.
[Q393ai] Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniustitia.
[Q394co] Praesta, quaesumus, Domine, ut, per quadragesimalem observantiam eruditi et tuo verbo nutriti, sancta continentia tibi simus toto corde devoti, et in oratione tua semper efficiamur concordes.
[Q395so] Suscipe, quaesumus, Domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis.
[Q396am] Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, Domine.
[Q397pc] Sanctificet nos, Domine, qua pasti sumus, mensa caelestis, et, a cunctis erroribus expiatos, supernis promissionibus reddat acceptos.
[Q398sp] Tibi placitam, Deus noster, populo tuo tribue voluntatem, quia tunc illi prospera cuncta praestabis cum tuis aptum feceris institutis.
[Q399ai] Salus populi ego sum, dicit Dominus. De quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero illorum Dominus in perpetuum.
[Q400co] Maiestatem tuam, Domine, suppliciter imploramus, ut, quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotius ad eius celebrandum proficiamus paschale mysterium.
[Q401so] Ut tibi grata sint, Domine, munera populi tui, ab omni, quaesumus, eum contagio perversitatis emunda, nec falsis gaudiis inhaerere patiaris, quem ad veritatis tuae praemia venire promittis.
[Q402am] Tu mandasti mandata tua custodiri nimis: utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas.
[Q403pc] Quos reficis, Domine, sacramentis, attolle benignus auxiliis, ut tuae salvationis effectum et mysteriis capiamus et moribus.
[Q404sp] Clementiam tuam imploramus, Domine, in misericordia tua confidentes, ut, sicut nos ex te habemus esse quod sumus, sic per gratiam tuam et bene velle sumamus et bonum posse quod volumus.
[Q405ai] Non est similis tui in diis, Domine, quoniam magnus es tu et faciens mirabilia; tu es Deus solus.
[Q406co] Cordibus nostris, quaesumus, Domine, gratiam tuam benignus infunde, ut ab humanis semper retrahamur excessibus, et monitis inhaerere valeamus, te largiente, caelestibus.
[Q407so] Respice, quaesumus, Domine, propitius ad munera, quae sacramus, ut tibi grata reddantur, et nobis salutaria semper exsistant.
[Q408am] Diligere Deum ex toto corde, et proximum tamquam seipsum, maius est omnibus sacrificiis.
[Q409pc] Mentes nostras et corpora, Domine, quaesumus, operatio tuae virtutis infundat, ut, quod participatione sumpsimus, plena redemptione capiamus.
[Q410sp] Implorantes, Domine, misericordiam tuam, fideles tuos propitius intuere, ut, qui de tua pietate confidunt, tuae caritatis dona ubique diffundere valeant.
[Q411ai] Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis.
[Q412co] Observationis huius annua celebritate laetantes, quaesumus, Domine, ut, paschalibus sacramentis inhaerentes, plenis eorum effectibus gaudeamus.
[Q413so] Deus, de cuius gratia venit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus, praesta, quaesumus, ut, in eorum traditione sollemniter honoranda, competens deferamus obsequium.
[Q414am] Publicanus, stans a longe, percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.
[Q415pc] Da nobis, quaesumus, misericors Deus, ut sancta tua, quibus incessanter explemur, sinceris tractemus obsequiis, et fideli semper mente sumamus.
[Q416sp] Praetende, Domine, fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant, et quae digne postulant consequi mereantur.
[Q417ai] Laetare, Ierusalem, et conventum facite, omnes qui diligitis eam; gaudete cum laetitia, qui in tristitia fuistis, ut exsultetis, et satiemini ab uberibus consolationis vestrae.
[Q418co] Deus, qui per Verbum tuum humani generis reconciliationem mirabiliter operaris, praesta, quaesumus, ut populus christianus prompta devotione et alacri fide ad ventura sollemnia valeat festinare.
[Q419so] Remedii sempiterni munera, Domine, laetantes offerimus, suppliciter exorantes, ut eadem nos et fideliter venerari, et pro salute mundi congruenter exhibere perficias.
[Q420vd] Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui genus humanum, in tenebris ambulans, ad fidei claritatem per mysterium incarnationis adduxit, et, qui servi peccati veteris nascebantur, per lavacrum regenerationis in filios adoptionis assumpsit. Propter quod caelestia tibi atque terrestria canticum novum concinunt adorando, et nos, cum omni exercitu Angelorum, proclamamus, sine fine dicentes: Sanctus.
[Q421am] Dominus linivit oculos meos: et abii, et lavi, et vidi, et credidi Deo.
[Q422am] Oportet te, fili, gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est.
[Q423am] Ierusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, ad confitendum nomini tuo, Domine.
[Q424pc] Deus, qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum, illumina, quaesumus, corda nostra gratiae tuae splendore, ut digna ac placita maiestati tuae cogitare semper, et te sincere diligere valeamus.
[Q425sp] Tuere, Domine, supplices tuos, sustenta fragiles, et inter tenebras mortalium ambulantes tua semper luce vivifica, atque a malis omnibus clementer ereptos, ad summa bona pervenire concede.
[Q426ai] Ego autem in Domino sperabo. Exsultabo, et laetabor in tua misericordia, quia respexisti humilitatem meam.
[Q427co] Deus, qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis, praesta, quaesumus, ut Ecclesia tua et aeternis proficiat institutis, et temporalibus non destituatur auxiliis.
[Q428so] Dicatae tibi, Domine, quaesumus, capiamus oblationis effectum, ut, a terrenae vetustatis conversatione mundati, caelestis vitae profectibus innovemur.
[Q429am] Spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis, et operemini, dicit Dominus.
[Q430pc] Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et renovando vivificent, et sanctificando ad aeterna perducant.
[Q431sp] Plebem tuam, Domine, quaesumus, interius exteriusque restaura, ut quam corporeis non vis delectationibus impedire, spiritali facias vigere proposito.
[Q432ai] Sitientes, venite ad aquas, dicit Dominus; et qui non habetis pretium, venite, et bibite cum laetitia.
[Q433co] Exercitatio veneranda sanctae devotionis, Domine, tuorum fidelium corda disponat, ut et dignis mentibus suscipiant paschale mysterium, et salvationis tuae nuntient praeconium.
[Q434so] Offerimus tibi, Domine, munera quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium, et remedium nobis immortalitatis operentur.
[Q435am] Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit, super aquam refectionis educavit me.
[Q436pc] Purifica, quaesumus, Domine, mentes nostras benignus, et renova caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium.
[Q437sp] Concede, misericors Deus, ut devotus tibi populus semper existat et de tua clementia, quod ei prosit, indesinenter obtineat.
[Q438ai] Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae.
[Q439co] Deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus veniam per paenitentiam praebes, tuis supplicibus miserere, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum.
[Q440so] Huius sacrificii potentia, Domine, quaesumus, et vetustatem nostram clementer abstergat, et novitatem nobis augeat et salutem.
[Q441am] Non misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
[Q442pc] Caelestia dona capientibus, quaesumus, Domine, non ad iudicium provenire patiaris, quae fidelibus tuis ad remedium providisti.
[Q443sp] Famuli tui, Domine, pietatis tuae protectione muniantur, ut bonum in hoc saeculo facientes ad te, summum bonum, perveniant.
[Q444ai] Laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem eius semper.
[Q445co] Clementiam tuam, Domine, supplici voto deposcimus, ut nos famulos tuos, paenitentia emendatos et bonis operibus eruditos, in mandatis tuis facias perseverare sinceros, et ad paschalia festa pervenire illaesos.
[Q446so] Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat.
[Q447am] Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, dicit Dominus.
[Q448pc] Purificent nos, quaesumus, Domine, sacramenta quae sumpsimus, et famulos tuos ab omni culpa liberos esse concede, ut, qui conscientiae reatu constringuntur, caelestis remedii plenitudine glorientur.
[Q449sp] Protector in te sperantium, Deus, benedic populum tuum, salva, tuere, dispone, ut, a peccatis liber, ab hoste securus, in tuo semper amore perseveret.
[Q450ai] Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei.
[Q451co] Deus, qui fragilitati nostrae congrua subsidia praeparasti, concede, quaesumus, ut suae reparationis effectum et cum exsultatione suscipiat, et pia conversatione recenseat.
[Q452so] Haec sacrificia nos, omnipotens Deus, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium.
[Q453am] In Christo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius.
[Q454pc] Praesta, quaesumus, Domine, ut, sicut de praeteritis ad nova transimus, ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur.
[Q455sp] Respice, Domine, super famulos tuos, et in tua misericordia confitentes caelesti protege benignus auxilio.
[Q456ai] Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me; et in tribulatione mea invocavi Dominum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam.
[Q457co] Dirigat corda nostra, quaesumus, Domine, tuae miserationis operatio, quia tibi sine te placere non possumus.
[Q458so] Oblationibus nostris, quaesumus, Domine, placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates.
[Q459am] Pretioso sanguine quasi Agni immaculati et incontaminati Christi redempti sumus.
[Q460pc] Tua nos, quaesumus, Domine, sancta purificent, et operatione sua tibi placitos esse perficiant.
[Q461sp] Tuere, Domine, plebem tuam, ad sacra ventura properantem et caelestis gratiae largitate prosequere, ut visibilibus adiuta solaciis ad invisibilia bona promptius incitetur.
[Q462ai] Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso eripe me, quia tu es Deus meus et fortitudo mea.
[Q463co] Quaesumus, Domine Deus noster, ut in illa caritate, qua Filius tuus diligens mundum morti se tradidit, inveniamur ipsi, te opitulante, alacriter ambulantes.
[Q464so] Exaudi nos, omnipotens Deus, et famulos tuos, quos fidei christianae eruditionibus imbuisti, huius sacrificii tribuas operatione mundari.
[Q465vd] Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Ipse enim verus homo Lazarum flevit amicum, et Deus aeternus e tumulo suscitavit, qui, humani generis miseratus, ad novam vitam sacris mysteriis nos adducit. Per quem maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum, ante conspectum tuum in aeternitate laetantium. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, socia exsultatione dicentes: Sanctus.
[Q466am] Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum, dicit Dominus.
[Q467am] Nemo te condemnavit, mulier? Nemo, Domine. Nec ego te condemnabo: iam amplius noli peccare.
[Q468am] Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
[Q469pc] Quaesumus, omnipotens Deus, ut inter eius membra semper numeremur, cuius Corpori communicamus et Sanguini.
[Q470sp] Benedic, Domine, plebem tuam, quae munus tuae miserationis exspectat, et concede, ut, quod, te inspirante, desiderat, te largiente percipiat.
[Q471ai] Miserere mihi, Domine, quoniam conculcavit me homo, tota die bellans tribulavit me.
[Q472co] Deus, per cuius ineffabilem gratiam omni benedictione ditamur, praesta nobis ita in novitatem a vetustate transire, ut regni caelestis gloriae praeparemur.
[Q473so] Concede nobis, Domine, quaesumus, ut, celebraturi sancta mysteria, tamquam paenitentiae corporalis fructum, laetam tibi exhibeamus mentium puritatem.
[Q474am] Nemo te condemnavit, mulier? Nemo, Domine. Nec ego te condemnabo: iam amplius noli peccare.
[Q475am] Ego sum lux mundi, dicit Dominus: qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
[Q476pc] Sacramentorum tuorum benedictione roborati, quaesumus, Domine, ut per haec semper emundemur a vitiis, et per sequelam Christi ad te festinanter gradiamur.
[Q477sp] Libera, Domine, quaesumus, a peccatis tibi populum supplicantem, ut in sancta conversatione vivens nullis affligatur adversis.
[Q478ai] Exspecta Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
[Q479co] Da nobis, quaesumus, Domine, perseverantem in tua voluntate famulatum, ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur.
[Q480so] Hostias tibi, Domine, placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas.
[Q481am] Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum, dicit Dominus.
[Q482pc] Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quae divina sunt iugiter ambientes, donis semper mereamur caelestibus propinquare.
[Q483sp] Deus, qui sperantibus in te misereri potius eligis, quam irasci, da fidelibus tuis digne flere mala, quae fecerunt, ut tuae consolationis gratiam invenire mereantur.
[Q484ai] Liberator meus de gentibus iracundis. Ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me, Domine.
[Q485co] Sanctificata per paenitentiam tuorum corda filiorum, Deus miserator, illustra, et, quibus praestas devotionis affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum.
[Q486so] Tibi, Domine, sacrificia dicata reddantur, quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestares.
[Q487am] Transtulit nos Deus in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum.
[Q488pc] Caelestem nobis, Domine, praebeant sumpta mysteria medicinam, ut et vitia nostri cordis expurgent, et sempiterna nos protectione confirment.
[Q489sp] Adesto supplicationibus populi tui, omnipotens Deus, et, quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, consuetae misericordiae tribue benignus effectum.
[Q490ai] Novi Testamenti mediator est Christus, ut, morte intercedente, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
[Q491co] Adesto, Domine, supplicibus tuis, et spem suam in tua misericordia collocantes tuere propitius, ut, a peccatorum labe mundati, in sancta conversatione permaneant, et promissionis tuae perficiantur heredes.
[Q492so] Sacrificiis praesentibus, quaesumus, Domine, placatus intende, ut et conversioni nostrae proficiant et totius mundi saluti.
[Q493am] Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum: cum illo omnia nobis donavit.
[Q494pc] Satiati munere salutari, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut hoc eodem sacramento, quo nos temporaliter vegetas, efficias perpetuae vitae participes.
[Q495sp] Esto, quaesumus, Domine, propitius plebi tuae, ut, de die in diem, quae tibi non placent respuens, tuorum potius repleatur delectationibus mandatorum.
[Q496ai] Miserere mihi, Domine, quoniam tribulor; libera me et eripe me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me. Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
[Q497co] Absolve, quaesumus, Domine, tuorum delicta populorum, ut a peccatorum nexibus, quae pro nostra fragilitate contraximus, tua benignitate liberemur.
[Q498co] Deus, qui Ecclesiae tuae in hoc tempore tribuis benigne, beatam Mariam in passione Christi contemplanda devote imitari, da nobis, quaesumus, eiusdem Virginis intercessione, Unigenito Filio tuo firmius in dies adhaerere et ad plenitudinem gratiae eius demum pervenire.
[Q499so] Praesta nobis, misericors Deus, ut digne tuis servire semper altaribus mereamur, et eorum perpetua participatione salvari.
[Q500am] Iesus peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut, peccatis mortui, iustitiae vivamus; cuius livore sanati sumus.
[Q501pc] Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat.
[Q502sp] Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, famuli tui, qui protectionis tuae quaerunt gratiam, liberati a malis omnibus, secura tibi mente serviant.
[Q503ai] Domine, ne longe facias auxilium tuum a me, ad defensionem meam aspice; quia ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
[Q504co] Deus, qui omnes in Christo renatos genus electum et regale sacerdotium fecisti, da nobis et velle et posse quod praecipis, ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides cordium et pietas actionum.
[Q505so] Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, nostri dona ieiunii, quae expiando nos tuae gratiae dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant.
[Q506am] Traditus est Christus, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
[Q507pc] Maiestatem tuam, Domine, suppliciter deprecamur, ut, sicut nos Corporis et Sanguinis sacrosancti pascis alimento, ita divinae naturae facias esse consortes.
[Q508sp] Miserere, Domine, deprecantis Ecclesiae tuae, et inclinantibus tibi sua corda propitiatus intende, ut, quos Unigeniti Filii tui morte redemisti, nec peccatis fieri permittas obnoxios, nec opprimi patiaris adversis.
[Q509an] Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini. Rex Israel: Hosanna in excelsis.
[Q510mn] Fratres carissimi, postquam iam ab initio Quadragesimae corda nostra paenitentia et operibus caritatis praeparavimus, hodierna die congregamur, ut cum tota Ecclesia praeludamus paschale Domini nostri mysterium, eius nempe passionem atque resurrectionem, ad quod implendum ipse ingressus est civitatem suam Ierusalem. Quare cum omni fide et devotione memoriam agentes huius salutiferi ingressus, sequamur Dominum, ut, per gratiam consortes effecti crucis, partem habeamus resurrectionis et vitae.
[Q511bn] Omnipotens sempiterne Deus, hos palmites tua benedictione sanctifica, ut nos, qui Christum Regem exsultando prosequimur, per ipsum valeamus ad aeternam Ierusalem pervenire.
[Q512bn] Auge fidem in te sperantium, Deus, et supplicum preces clementer exaudi, ut, qui hodie Christo triumphanti palmites exhibemus, in ipso fructus tibi bonorum operum afferamus.
[Q513mn] Imitemur, fratres carissimi, turbas acclamantes Iesum, et procedamus in pace.
[Q514mn] Procedamus in pace. In nomine Christi. Amen.
[Q515an] Pueri Hebraeorum, portantes ramos olivarum, obviaverunt Domino, clamantes et dicentes: Hosanna in excelsis.
[Q516an] Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via, et clamabant dicentes: Hosanna filio David; benedictus, qui venit in nomine Domini.
[Q517hy] Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor, cui puerile decus prompsit Hosanna pium. Israel es tu rex, Davidis et inclita proles, nomine qui in Domini, rex benedicte, venis. Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis, et mortalis homo, et cuncta creata simul. Plebs Hebrae a tibi cum palmis obvia venit; cum prece, voto, hymnis, adsumus ecce tibi. Hi tibi passuro solvebant munia laudis; nos tibi regnanti pangimus ecce melos. Hi placuere tibi, placeat devotio nostra: rex bone, rex clemens, cui bona cuncta placent.
[Q518rp] Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebraeorum pueri, resurrectionem vitae pronuntiantes, * Cum ramis palmarum: Hosanna, clamabant, in excelsis. Cum audisset populus, quod Iesus veniret Hierosolymam, exierunt obviam ei.
[Q519ai] Ante sex dies sollemnis Paschae, quando venit Dominus in civitatem Ierusalem, occurrerunt ei pueri: et in manibus portabant ramos palmarum et clamabant voce magna, dicentes: * Hosanna in excelsis: Benedictus, qui venisti in multitudine misericordiae tuae. Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. * Hosanna in excelsis: Benedictus, qui venisti in multitudine misericordiae tuae.
[Q520co] Omnipotens sempiterne Deus, qui humano generi, ad imitandum humilitatis exemplum, Salvatorem nostrum carnem sumere, et crucem subire fecisti, concede propitius, ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur.
[Q521so] Per Unigeniti tui passionem placatio tua nobis, Domine, sit propinqua, quam, etsi nostris operibus non meremur, interveniente sacrificio singulari, tua percipiamus miseratione praeventi.
[Q522vd] Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui pati pro impiis dignatus est innocens, et pro sceleratis indebite condemnari. Cuius mors delicta nostra detersit, et iustificationem nobis resurrectio comparavit. Unde et nos cum omnibus Angelis te laudamus, iucunda celebratione clamantes: Sanctus.
[Q523am] Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
[Q524pc] Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecamur, ut, qui fecisti nos morte Filii tui sperare quod credimus, facias nos, eodem resurgente, pervenire quo tendimus.
[Q525sp] Respice, quaesumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium, et crucis subire tormentum.
[Q526ai] Iudica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me: apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium meum, Domine, virtus salutis meae.
[Q527co] Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui ex nostra infirmitate deficimus, intercedente Unigeniti Filii tui passione, respiremus.
[Q528so] Respice, Domine, propitius sacra mysteria quae gerimus, et, quod ad nostra evacuanda praeiudicia misericors praevidisti, vitam nobis tribue fructificare perpetuam.
[Q529am] Non avertas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
[Q530pc] Visita, quaesumus, Domine, plebem tuam, et corda sacris dicata mysteriis pietate tuere pervigili, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipit, te protegente custodiat.
[Q531sp] Defensio tua, Domine, quaesumus, adsit humilibus, et iugiter protegat in tua misericordia confidentes, ut, ad festa paschalia celebranda, non solum observantiam corporalem, sed, quod est potius, habeant mentium puritatem.
[Q532ai] Ne tradideris me, Domine, in animas persequentium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
[Q533co] Omnipotens sempiterne Deus, da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere, ut indulgentiam percipere mereamur.
[Q534so] Hostias familiae tuae, quaesumus, Domine, placatus intende, et, quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad eorum plenitudinem pervenire.
[Q535am] Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
[Q536pc] Satiati munere salutari, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut hoc eodem sacramento, quo nos voluisti temporaliter vegetari, perpetuae vitae facias esse participes.
[Q537sp] Tua misericordia, Deus, populum tibi subditum et ab omni subreptione vetustatis expurget, et capacem sanctae novitatis efficiat.
[Q538ai] In nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum: quia Dominus factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: ideo Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
[Q539co] Deus, qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis famulis tuis, ut resurrectionis gratiam consequamur.
[Q540so] Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et dignanter operare, ut, quod gerimus Filii tui mysterio passionis, piis effectibus consequamur.
[Q541am] Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
[Q542pc] Largire sensibus nostris, omnipotens Deus, ut per temporalem Filii tui mortem, quam mysteria veneranda testantur, vitam te nobis dedisse perpetuam confidamus.
[Q543sp] Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta, et desideranter exspectare dona ventura, ut, mysteriis quibus renati sunt permanentes, ad novam vitam his operibus perducantur.
[Q544ai] Iesus Christus fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
[Q545co] Deus, qui Unigenitum Filium tuum unxisti Spiritu Sancto Christumque Dominum constituisti, concede propitius, ut, eiusdem consecrationis participes effecti, testes Redemptionis inveniamur in mundo.
[Q546pm] Filii carissimi, annua redeunte memoria diei, qua Christus Dominus sacerdotium suum cum Apostolis nobisque communicavit, vultis olim factas promissiones coram Episcopo vestro et populo sancto Dei renovare? Volo.
[Q547pm] Vultis Domino Iesu arctius coniungi et conformari, vobismetipsis abrenuntiantes atque promissa confirmantes sacrorum officiorum, quae, Christi amore inducti, erga eius Ecclesiam, sacerdotalis vestrae ordinationis die, cum gaudio suscepistis? Volo.
[Q548pm] Vultis fideles esse dispensatores mysteriorum Dei per sanctam Eucharistiam ceterasque liturgicas actiones, atque sacrum docendi munus, Christum Caput atque Pastorem sectando, fideliter implere, non bonorum cupidi, sed animarum zelo tantum inducti? Volo.
[Q549mn] Vos autem, filii dilectissimi, pro presbyteris vestris orate, ut Dominus super eos bona sua abundanter effundat, quatenus fideles ministri Christi, Summi Sacerdotis, vos ad eum perducant, qui fons est salutis.
[Q550iv] Christe, audi nos. Christe, exaudi nos.
[Q551mn] Et pro me etiam orate, ut fidelis sim muneri apostolico humilitati meae commisso, et inter vos efficiar viva et perfectior in dies imago Christi Sacerdotis, Boni Pastoris, Magistri et omnium Servi.
[Q552iv] Christe, audi nos. Christe, exaudi nos.
[Q553iv] Dominus nos omnes in sua caritate custodiat, et ipse nos universos, pastores et oves, ad vitam perducat aeternam.
[Q554so] Huius sacrificii potentia, Domine, quaesumus, et vetustatem nostram clementer abstergat, et novitatem nobis augeat et salutem.
[Q555vd] Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Qui Unigenitum tuum Sancti Spiritus unctione novi et aeterni testamenti constituisti Pontificem, et ineffabili dignatus es dispositione sancire, ut unicum eius sacerdotium in Ecclesia servaretur. Ipse enim non solum regali sacerdotio populum acquisitionis exornat, sed etiam fraterna homines eligit bonitate, ut sacri sui ministerii fiant manuum impositione participes. Qui sacrificium renovent, eius nomine, redemptionis humanae, tuis apparantes filiis paschale convivium, et plebem tuam sanctam caritate praeveniant, verbo nutriant, reficiant sacramentis. Qui, vitam pro te fratrumque salute tradentes, ad ipsius Christi nitantur imaginem conformari, et constanter tibi fidem amoremque testentur. Unde et nos, Domine, cum Angelis et Sanctis universis tibi confitemur, in exsultatione dicentes: Sanctus.
[Q556am] Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
[Q557pc] Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut, quos tuis reficis sacramentis, Christi bonus odor effici mereantur.
[T558ai] Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus.
[T559co] Sacratissimam, Deus, frequentantibus Cenam, in qua Unigenitus tuus, morti se traditurus, novum in saecula sacrificium dilectionisque suae convivium Ecclesiae commendavit, da nobis, quaesumus, ut ex tanto mysterio plenitudinem caritatis hauriamus et vitae.
[T560an] Postquam surrexit Dominus a cena, misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum: hoc exemplum reliquit eis.
[T561an] Dominus Iesus, postquam cenavit cum discipulis suis, lavit pedes eorum, et ait illis: Scitis quid fecerim vobis ego, Dominus et Magister? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciatis.
[T562an] Domine, tu mihi lavas pedes? Respondit Iesus et dixit ei: Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum. Venit ergo ad Simonem Petrum, et dixit ei Petrus: Domine. Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. Domine.
[T563an] Si ego, Dominus et Magister vester, lavi vobis pedes: quanto magis debetis alter alterius lavare pedes?
[T564an] In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Dixit Iesus discipulis suis.
[T565an] Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, dicit Dominus.
[T566an] Maneant in vobis fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas. Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: maior horum est caritas.
[T567an] Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
[T568hy] Congregavit nos in unum Christi amor. Exsultemus et in ipso iucundemur. Timeamus et amemus Deum vivum. Et ex corde diligamus nos sincero. Simul ergo cum in unum congregamur: Ne nos mente dividamur, caveamus. Cessent iurgia maligna, cessent lites. Et in medio nostri sit Christus Deus. Simul quoque cum beatis videamus Glorianter vultum tuum, Christe Deus: Gaudium, quod est immensum atque probum, Saecula per infinita saeculorum. Amen.
[T569so] Concede nobis, quaesumus, Domine, haec digne frequentare mysteria, quia, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur.
[T570pe] Te igitur, clementissime Pater, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus, uti accepta habeas et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, in primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero. Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus, sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi: sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, (Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani)et omnium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus ob diem, in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis Corporis et Sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui, Domini nostri Iesu Christi. Qui, pridie quam pro nostra omniumque salute pateretur, hoc est hodie, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur. Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit, deditque discipulis suis, dicens:Accipite et bibite ex eo omnes: Hic est enim calix Sanguinis mei novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem. Mysterium fidei. Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias. Quotiescumque manducamus panem hunc et calicem bibimus, mortem tuam annuntiamus, Domine, donec venias. Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectionem tuam liberasti nos. Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi, Filii tui, Domini nostri, tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitae aeternae et Calicem salutis perpetuae. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris: et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.Supplices te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae maiestatis tuae; ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur. Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus: cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, (Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia)et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et praestas nobis. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.
[T571am] Hoc Corpus, quod pro vobis tradetur: hic calix novi testamenti est in meo Sanguine, dicit Dominus; hoc facite, quotiescumque sumitis, in meam commemorationem.
[T572pc] Concede nobis, omnipotens Deus, ut, sicut Cena Filii tui reficimur temporali, ita satiari mereamur aeterna.
[T573or] Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus, Filius tuus, per suum cruorem instituit paschale mysterium.
[T574or] Deus, qui peccati veteris hereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi Filii tui, Domini nostri, passione solvisti, da, ut conformes eidem facti, sicut imaginem terreni hominis naturae necessitate portavimus, ita imaginem caelestis gratiae sanctificatione portemus.
[T575fr] Flectamus genua. Levate.
[T576mn] Oremus, dilectissimi nobis, pro Ecclesia sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare, adunare et custodire dignetur toto orbe terrarum, detque nobis, quietam et tranquillam vitam degentibus, glorificare Deum Patrem omnipotentem.
[T577or] Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti: custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesia tua, toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret.
[T578mn] Oremus et pro beatissimo Papa nostro N., ut Deus et Dominus noster, qui elegit eum in ordine episcopatus, salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae, ad regendum populum sanctum Dei.
[T579or] Omnipotens sempiterne Deus, cuius iudicio universa fundantur, respice propitius ad preces nostras, et electum nobis Antistitem tua pietate conserva, ut christiana plebs, quae te gubernatur auctore, sub ipso Pontifice, fidei suae meritis augeatur.
[T580mn] Oremus et pro Episcopo nostro, pro omnibus Episcopis, presbyteris, diaconis Ecclesiae, et universa plebe fidelium.
[T581or] Omnipotens sempiterne Deus, cuius Spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro ministris tuis supplicantes, ut, gratiae tuae munere, ab omnibus tibi fideliter serviatur.
[T582mn] Oremus et pro catechumenis (nostris), ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae, ut, per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum, et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro.
[T583or] Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas, auge fidem et intellectum catechumenis (nostris), ut, renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis aggregentur.
[T584mn] Oremus et pro universis fratribus in Christum credentibus, ut Deus et Dominus noster eos, veritatem facientes, in una Ecclesia sua congregare et custodire dignetur.
[T585or] Omnipotens sempiterne Deus, qui dispersa congregas et congregata conservas, ad gregem Filii tui placatus intende, ut, quos unum baptisma sacravit, eos et fidei iungat integritas et vinculum societ caritatis.
[T586mn] Oremus et pro Iudaeis, ut, ad quos prius locutus est Dominus Deus noster, eis tribuat in sui nominis amore et in sui foederis fidelitate proficere.
[T587or] Omnipotens sempiterne Deus, qui promissiones tuas Abrahae eiusque semini contulisti, Ecclesiae tuae preces clementer exaudi, ut populus acquisitionis prioris ad redemptionis mereatur plenitudinem pervenire.
[T588mn] Oremus et pro iis qui in Christum non credunt, ut, luce Sancti Spiritus illustrati, viam salutis et ipsi valeant introire.
[T589or] Omnipotens sempiterne Deus, fac ut qui Christum non confitentur, coram te sincero corde ambulantes, inveniant veritatem, nosque, mutuo proficientes semper amore et ad tuae vitae mysterium plenius percipiendum sollicitos, perfectiores effice tuae testes caritatis in mundo.
[T590mn] Oremus et pro iis qui Deum non agnoscunt, ut, quae recta sunt sincero corde sectantes, ad ipsum Deum pervenire mereantur.
[T591or] Omnipotens sempiterne Deus, qui cunctos homines condidisti, ut te semper desiderando quaererent et inveniendo quiescerent, praesta, quaesumus, ut inter noxia quaeque obstacula omnes, tuae signa pietatis et in te credentium testimonium bonorum operum percipientes, te solum verum Deum nostrique generis Patrem gaudeant confiteri.
[T592mn] Oremus et pro omnibus rempublicam moderantibus, ut Deus et Dominus noster mentes et corda eorum secundum voluntatem suam dirigat ad veram omnium pacem et libertatem.
[T593or] Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt hominum corda et iura populorum, respice benignus ad eos, qui nos in potestate moderantur, ut ubique terrarum populorum prosperitas, pacis securitas et religionis libertas, te largiente, consistant.
[T594mn] Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundo purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, vincula solvat, viatoribus securitatem, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem atque morientibus salutem indulgeat.
[T595or] Omnipotens sempiterne Deus, maestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse.
[T596an] Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pependit. Venite, adoremus.
[T597an] Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus: ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo.
[T598an] Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
[T599hy] Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Quia eduxi te de terra Aegypti: parasti Crucem Salvatori tuo. Hagios o Theos. Sanctus Deus. Hagios Ischyros. Sanctus Fortis. Hagios Athanatos, eleison himas. Sanctus Immortalis, miserere nobis. Quia eduxi te per desertum quadraginta annis, et manna cibavi te, et introduxi te in terram satis bonam: parasti Crucem Salvatori tuo. Hagios o Theos. Sanctus Deus. Hagios Ischyros. Sanctus Fortis. Hagios Athanatos, eleison himas. Sanctus Immortalis, miserere nobis. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te vineam electam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara: aceto namque sitim meam potasti, et lancea perforasti latus Salvatori tuo. Hagios o Theos. Sanctus Deus. Hagios Ischyros. Sanctus Fortis. Hagios Athanatos, eleison himas. Sanctus Immortalis, miserere nobis.
[T600hy] Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis suis: et tu me flagellatum tradidisti. Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego eduxi te de Aegypto, demerso Pharaone in Mare Rubrum: et tu me tradidisti principibus sacerdotum. Ego ante te aperui mare: et tu aperuisti lancea latus meum. Ego ante te praeivi in columna nubis: et tu me duxisti ad praetorium Pilati. Ego te pavi manna per desertum: et tu me cecidisti alapis et flagellis. Ego te potavi aqua salutis de petra: et tu me potasti felle et aceto. Ego propter te Chananaeorum reges percussi: et tu percussisti arundine caput meum. Ego dedi tibi sceptrum regale: et tu dedisti capiti meo spineam coronam. Ego te exaltavi magna virtute: et tu me suspendisti in patibulo Crucis.
[T601hy] Crux fidelis, inter omnes arbor una nobilis, Nulla talem silva profert, flore, fronde, germine! Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sustinens! Pange, lingua, gloriosi proelium certaminis, Et super crucis tropaeo dic triumphum nobilem, Qualiter Redemptor orbis immolatus vicerit. De parentis protoplasti fraude factor condolens, Quando pomi noxialis morte morsu corruit, Ipse lignum tunc notavit, damna ligni ut solveret. Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat, Multiformis perditoris arte ut artem falleret, Et medelam ferret inde, hostis unde laeserat. Quando venit ergo sacri plenitudo temporis, Missus est ab arce Patris Natus, orbis conditor, Atque ventre virginali carne factus prodiit. Vagit infans inter arta conditus praesepia, Membra pannis involuta Virgo Mater alligat, Et manus pedesque et crura stricta cingit fascia. Lustra sex qui iam peracta tempus implens corporis, se volente, natus ad hoc, passioni deditus, agnus in crucis levatur immolandus stipite. En acetum, fel, arundo, sputa, clavi, lancea; Mite corpus perforatur, sanguis, unda profluit; Terra, pontus, astra, mundus quo lavantur flumine! Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa viscera, Et rigor lentescat ille, quem dedit nativitas, Ut superni membra Regis miti tendas stipite. Sola digna tu fuisti ferre saecli pretium Atque portum praeparare nauta mundo naufrago, Quem sacer cruor perunxit fusus Agni corpore. Aequa Patri Filioque, inclito Paraclito, Sempiterna sit beatae Trinitati gloria; cuius alma nos redemit atque servat gratia. Amen.
[T602mn] Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:
[T603or] Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.
[T604or] Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi: exspectantes beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi. Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saecula.
[T605or] Perceptio Corporis tui, Domine Iesu Christe, non mihi proveniat in iudicium et condemnationem: sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis et corporis, et ad medelam percipiendam.
[T606fr] Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.
[T607or] Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.
[T608pc] Omnipotens sempiterne Deus, qui nos Christi tui beata morte et resurrectione reparasti, conserva in nobis opus misericordiae tuae, ut huius mysterii participatione perpetua devotione vivamus.
[T609sp] Super populum tuum, quaesumus, Domine, qui mortem Filii tui in spe suae resurrectionis recoluit, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur.
[P610mn] Fratres carissimi, hac sacratissima nocte, in qua Dominus noster Iesus Christus de morte transivit ad vitam, Ecclesia invitat filios dispersos per orbem terrarum, ut ad vigilandum et orandum conveniant. Si ita memoriam egerimus Paschatis Domini, audientes verbum et celebrantes mysteria eius, spem habebimus participandi triumphum eius de morte et vivendi cum ipso in Deo.
[P611bn] Oremus. Deus, qui per Filium tuum claritatis tuae ignem fidelibus contulisti, novum hunc ignem sanctifica, et concede nobis, ita per haec festa paschalia caelestibus desideriis inflammari, ut ad perpetuae claritatis puris mentibus valeamus festa pertingere.
[P612fr] Christus heri et hodie; Principium et Finis; Alpha et Omega. Ipsius sunt tempora et saecula. Ipsi gloria et imperium per universa aeternitatis saecula. Amen. Per sua sancta vulnera gloriosa custodiat et conservet nos Christus Dominus. Amen.
[P613fr] Lumen Christi gloriose resurgentis dissipet tenebras cordis et mentis.
[P614fr] Lumen Christi. Deo gratias.
[P615bn] Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis, ut digne et competenter annunties suum paschale praeconium: in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
[P616pr] Exsultet iam angelica turba caelorum: exsultent divina mysteria: et pro tanti Regis victoria tuba insonet salutaris. Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus: et, aeterni Regis splendore illustrata, totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Laetetur et mater Ecclesia, tanti luminis adornata fulgoribus: et magnis populorum vocibus haec aula resultet. Quapropter astantes vos, fratres carissimi, ad tam miram huius sancti luminis claritatem, una mecum, quaeso, Dei omnipotentis misericordiam invocate. Ut, qui me non meis meritis intra Levitarum numerum dignatus est aggregare, luminis sui claritatem infundens, cerei huius laudem implere perficiat.
[P617pr] Vere dignum et iustum est, invisibilem Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius Unigenitum, Dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit, et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, cuius sanguine postes fidelium consecrantur. Haec nox est, in qua primum patres nostros, filios Israel eductos de Aegypto, Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est, quae hodie per universum mundum in Christo credentes, a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos, reddit gratiae, sociat sanctitati. Haec nox est, in qua, destructis vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio! O inaestimabilis dilectio caritatis: ut servum redimeres, Filium tradidisti!O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est! O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem! O vere beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit! Haec nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminabitur: et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat: et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam. Fugat odia, concordiam parat et curvat imperia. In huius igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater, laudis huius sacrificium vespertinum, quod tibi in hac cerei oblatione sollemni, per ministrorum manus de operibus apum, sacrosancta reddit Ecclesia. Sed iam columnae huius praeconia novimus, quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Qui, licet sit divisus in partes, mutuati tamen luminis detrimenta non novit. Alitur enim liquantibus ceris, quas in substantiam pretiosae huius lampadis apis mater eduxit. O vere beata nox, in qua terrenis caelestia, humanis divina iunguntur! Oramus ergo te, Domine, ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus, ad noctis huius caliginem destruendam, indeficiens perseveret. Et in odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat: Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum: Christus Filius tuus, qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit, et vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
[P618mn] Vigiliam sollemniter ingressi, fratres carissimi, quieto corde nunc verbum Dei audiamus. Meditemur, quomodo Deus populum suum elapsis temporibus salvum fecerit, et novissime nobis Filium suum miserit Redemptorem. Oremus, ut Deus noster hoc paschale salvationis opus ad plenam redemptionem perficiat.
[P619or] Omnipotens sempiterne Deus, qui es in omnium operum tuorum dispensatione mirabilis, intellegant redempti tui, non fuisse excellentius, quod initio factus est mundus, quam quod in fine saeculorum Pascha nostrum immolatus est Christus.
[P620or] Deus, qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti, da nobis, quaesumus, contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere, ut mereamur ad aeterna gaudia pervenire.
[P621or] Deus, Pater summe fidelium, qui promissionis tuae filios diffusa adoptionis gratia in toto terrarum orbe multiplicas, et per paschale sacramentum Abraham puerum tuum universarum, sicut iurasti, gentium efficis patrem, da populis tuis digne ad gratiam tuae vocationis intrare.
[P622or] Deus, cuius antiqua miracula etiam nostris temporibus coruscare sentimus, dum, quod uni populo a persecutione Pharaonis liberando dexterae tuae potentia contulisti, id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris, praesta, ut in Abrahae filios et in Israeliticam dignitatem totius mundi transeat plenitudo.
[P623or] Deus, qui primis temporibus impleta miracula novi testamenti luce reserasti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsisteret, et plebs a servitute liberata christiani populi sacramenta praeferret, da, ut omnes gentes, Israelis privilegium merito fidei consecutae, Spiritus tui participatione regenerentur.
[P624or] Omnipotens sempiterne Deus, multiplica in honorem nominis tui quod patrum fidei spopondisti, et promissionis filios sacra adoptione dilata, ut, quod priores sancti non dubitaverunt futurum, Ecclesia tam magna ex parte iam cognoscat impletum.
[P625or] Omnipotens sempiterne Deus, spes unica mundi, qui prophetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui vota placatus, quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proveniunt quarumlibet incrementa virtutum.
[P626or] Deus, qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas, concede propitius, ut, quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis.
[P627or] Deus, incommutabilis virtus et lumen aeternum, respice propitius a