Codex
Iuris Canonici, datum Romae, die XXV Ianuarii, anno MCMLXXXIII, apud Vaticanas
aedes
1.
Canones
huius Codicis unam Ecclesiam latinam respiciunt.
2.
Codex
plerumque non definit ritus, qui in actionibus liturgicis celebrandis sunt
servandi; quare leges liturgicae hucusque vigentes vim suam retinent, nisi
earum aliqua Codicis canonibus sit contraria.
3.
Codicis
canones initas ab Apostolica Sede cum nationibus aliisve societatibus politicis
conventiones non abrogant neque iis derogant; eadem idcirco perinde ac in
praesens vigere pergent, contrariis huius Codicis praescriptis minime
obstantibus.
4.
Iura
quaesita, itemque privilegia quae, ab Apostolica Sede ad haec usque tempora
personis sive physicis sive iuridicis concessa, in usu sunt nec revocata,
integra manent, nisi huius Codicis canonibus expresse revocentur.
5.
§ 1.
Vigentes in praesens contra horum praescripta canonum consuetudines sive
universales sive particulares, quae ipsis canonibus huius Codicis reprobantur,
prorsus suppressae sunt, nec in posterum reviviscere sinantur; ceterae quoque
suppressae habeantur, nisi expresse Codice aliud caveatur, aut centenariae sint
vel immemorabiles, quae quidem, si de iudicio Ordinarii pro locorum ac
personarum adiunctis submoveri nequeunt, tolerari possunt.
§ 2. Consuetudines praeter ius hucusque vigentes, sive universales sive
particulares, servantur.
6.
§ 1.
Hoc Codice vim obtinente, abrogantur:
1_ Codex Iuris Canonici anno 1917 promulgatus;
2_ aliae quoque leges, sive universales sive particulares, praescriptis huius
Codicis contrariae, nisi de particularibus aliud expresse caveatur;
3_ leges poenales quaelibet, sive universales sive particulares a Sede
Apostolica latae, nisi in ipso hoc Codice recipiantur;
4_ ceterae quoque leges disciplinares universales materiam respicientes, quae
hoc Codice ex integro ordinatur.
§ 2. Canones huius Codicis, quatenus ius vetus referunt, aestimandi sunt
ratione etiam canonicae traditionis habita.
7.
Lex
instituitur cum promulgatur.
8.
§ 1.
Leges ecclesiasticae universales promulgantur per editionem in Actorum
Apostolicae Sedis commentario officiali, nisi in casibus particularibus alius
promulgandi modus fuerit praescriptus, et vim suam exserunt tantum expletis
tribus mensibus a die qui Actorum numero appositus est, nisi ex natura rei
illico ligent aut in ipsa lege brevior aut longior vacatio specialiter et
expresse fuerit statuta.
§ 2. Leges particulares promulgantur modo a legislatore determinato et obligare
incipiunt post mensem a die promulgationis, nisi alius terminus in ipsa lege
statuatur.
9.
Leges
respiciunt futura, non praeterita, nisi nominatim in eisde praeteritis
caveatur.
10.
Irritantes
aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus actum esse nullum aut
inhabilem esse personam expresse statuitur.
11.
Legibus
mere ecclesiasticis tenentur baptizati in Ecclesia catholica vel in eandem
recepti, quique sufficienti rationis usu gaudent et, nisi aliud iure expresse
caveatur, septimum aetatis annum expleverunt.
12.
§ 1.
Legibus universalibus tenentur ubique terrarum omnes pro quibus latae sunt.
§ 2. A legibus autem universalibus, quae in certo territorio non vigent,
eximuntur omnes qui in eo territorio actu versantur.
§ 3. Legibus conditis pro peculiari territorio ii subiciuntur proquibus latae
sunt, quique ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu
commorantur, firmo praescripto can. 13.
13.
§ 1.
Leges particulares non praesumuntur personales, sed territoriales nisi aliud
constet.
§ 2. Peregrini non adstringuntur:
1_ legibus particularibus sui territorii quamdiu ab eo absunt, nisi aut earum
transgressio in proprio territorio noceat, aut leges sint personales;
2_ neque legibus territorii in quo versantur, iis exceptis quae ordini publico
consulunt, aut actuum sollemnia determinant, aut res immobiles in territorio
sitas respiciunt.
§ 3. Vagi obligantur legibus tam universalibus quam particularibus quae vigent
in loco in quo versantur.
14.
Leges,
etiam irritantes et inhabilitantes, in dubio iuris non urgent; in dubio autem
facti Ordinarii ab eis dispensare possunt, dummodo, si agatur de dispensatione
reservata, concedi soleat ab auctoritate cui reservatur.
15.
§ 1.
Ignorantia vel error circa leges irritantes vel inhabilitantes earundem
effectum non impediunt, nisi aliud expresse statuatur.
§ 2. Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium aut
circa factum alienum notorium non praesumitur; circa factum alienum non
notorium praesumitur, donec contrarium probetur.
16.
§ 1.
Leges authentice interpretatur legislator et is cui potestas authentice
interpretandi fuerit ab eodem commissa.
§ 2. Interpretatio authentica per modum legis exhibita eandem vim habet ac lex
ipsa et promulgari debet; si verba legis in se certa declaret tantum, valet
retrorsum; si legem coarctet vel extendataut dubiam explicet, non
retrotrahitur.
§ 3. Interpretatio autem per modum sententiae iudicialis aut actus
administrativi in re peculiari, vim legis non habet et ligat tantum personas
atque afficit res pro quibus data est.
17.
Leges
ecclesiasticae intellegendae sunt secundum propriam verborum significationem in
textu et contextu consideratam; quae si dubia et obscura manserit, ad locos
parallelos, si qui sint, ad legis finem ac circumstantias et ad mentem
legislatoris est recurrendum.
18.
Leges
quae poenam statuunt aut liberum iurium exercitum coarctant aut exceptionem a
lege continent, strictae subsunt interpretationi.
19.
Si
certa de re desit expressum legis sive universalis sive particularis
praescriptum; aut consuetudo, causa, nisi sit poenalis, dirimenda est attentis
legibus latis in similibus, generalibus iuris principiis cum aequitate canonica
servatis, iurisprudentia et praxi Curiae Romanae, communi constantique doctorum
sententia.
20.
Lex
posterior abrogat priorem aut eidem derogat, si id expresse edicat aut illi sit
directe contraria, aut totam de integro ordinet legis prioris materiam; sed lex
universalis minime derogat iuri particulari aut speciali, nisi aliud in iure
expresse caveatur.
21.
In
dubio revocatio legis praeexistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad
priores trahendae sunt et his, quantum fieri potest, conciliandae.
22.
Leges
civiles ad quas ius Ecclesiae remittit, in iure canonico iisdem cum effectibus
serventur, quatenus iuri divino non sint contrariae et nisi aliud iure canonico
caveatur.
23.
Ea
tantum consuetudo a communitate fidelium introducta vim legis habet, quae a
legislatore approbata fuerit, ad normam canonum qui sequuntur.
24.
§ 1.
Nulla consuetudo vim legis obtinere potest, quae sit iuri divino contraria.
§ 2. Nec vim legis obtinere potest consuetudo contra aut praeter ius canonicum,
nisi sit rationabilis; consuetudo autem quae in iure expresse reprobatur, non
est rationabilis.
25.
Nulla
consuetudo vim legis obtinet, nisi a communitate legis saltem recipiendae
capaci cum animo iuris inducendi servata fuerit.
26.
Nisi a
competendi legislatore specialiter fuerit probata, consuetudo vigenti iuri
canonico contraria aut quae est praeter legem canonicam, vim legis obtinet
tantum, si legitime per annos triginta continuos et completos servata fuerit;
contra legem vero canonicam, quae clausulam contineat futuras consuetudines
prohibentem, sola praevalere potest consuetudo centenaria aut immemorabilis.
27.
Consuetudo
est optima legum interpres.
28.
Firmo
praescripto can. 5, consuetudo, sive contra sive praeter legem per contrariam
consuetudinem aut legem revocatur; sed, nisi expressam de iis mentionem faciat,
lex non revocat consuetudines centenarias aut immemorabiles, nec lex
universalis consuetudines particulares.
29.
Decreta
generalia, quibus a legislatore competenti pro communitate legis recipiendae
capaci communia feruntur praescripta, proprie sunt leges et reguntur
praescriptis canonum de legibus.
30.
Qui
potestate exsecutiva tantum gaudet, decretum generale, de quo in can. 29, ferre
non valet, nisi in casibus particularibus ad normam iuris id ipsi a legislatore
competenti expresse fuerit concessum et servatis condicionibus in actu
concessionis statutis.
31.
§ 1.
Decreta generalia exsecutoria, quibus nempe pressius determinantur modi in lege
applicanda servandi aut legum observantia urgetur, ferre valent, intra fines
suae competentiae, qui potestate gaudent exsecutiva.
§ 2. Ad decretorum promulgationem et vacationem quod attinet, de quibus in § 1,
serventur praescripta can. 8.
32.
Decreta
generalia exsecutoria eos obligant qui tenentur legibus, quarum eadem decreta
modos applicationis determinant aut observantiam urgent.
33.
§ 1.
Decreta generalia exsecutoria, etiamsi edantur in directoriis aliusve nominis
documentis, non derogant legibus, et eorum praescripta quae legibus sint
contraria omni vi carent.
§ 2. Eadem vim habere desinunt revocatione explicita aut implicita ab
auctoritate competenti facta, necnon cessante lege ad cuius exsecutionem data
sunt; non autem cessant resoluto iure statuentis nisi contrarium expresse
caveatur.
34.
§ 1.
Instructiones, quae nempe legum praescripta declarant atque rationes in iisdem
exsequendis servandas evolunt et determinant, ad usum eorum dantur quorum est
curare ut leges exsecutioni mandentur, eosque in legum exsecutione obligant;
eas legitime edunt, intra fines suae competentiae, qui potestate exsecutiva
gaudent.
§ 2. Instructionum ordinationes legibus non derogant, et si quae cum legum
praescriptis componi nequeant, omni vi carent.
§ 3. Vim habere desinunt instructiones non tantum revocatione explicita aut
implicita auctoritatis competentis, quae eas edidit, eiusve superioris, sed
etiam cessante lege ad quam declarandam vel exsecutioni mandandam datae sunt.
35.
Actus
administrativus singularis, sive est decretum aut praeceptum sive est
rescriptum, elici potest, intra fines suae competentiae, abeo qui potestate
exsecutiva gaudet, firmo praescripto can. 76, § 1.
36.
§ 1.
Actus administrativus intellegendus est secundum propriam verborum
significationem et communem loquendi usum; in dubio, qui ad lites referuntur
aut ad poenas comminandas infligendasve attinent aut personae iura aliis
quaesita laedunt aut adversantur legi incommodum privatorum, strictae subsunt
interpretationi; ceteri omnes, latae.
§ 2. Actus administrativus non debet ad alios casus praeter expressos extendi.
37.
Actus
administrativus, qui forum externum respicit, scripto est consignandus; item,
si fit in forma commissoria, actus huius exsecutionis.
38.
Actus
administrativus, etiam si agatur de rescripto Motu proprio dato, effectu caret
quatenus ius quaesitum laedit aut legi consuetudinive probatae contrarium est, nisi
auctoritas competens expresse clausulam derogatoriam addiderit.
39.
Condiciones
in actu administrativo tunc tantum ad validitatem censentur adiectae, cum per
particulas si, nisi, dummodo exprimuntur.
40.
Exsecutor
alicuius actus administrativi invalide suo munere fungitur, antequam litteras
receperit earumque authenticitatem et integritatem recognoverit, nisi praevia
earundem notitia ad ipsum auctoritate eundem actum edentis transmissa fuerit.
41.
Exsecutor
actus administrativi cui committitur merum exsecutionis ministerium,
exsecutionem huius actus denegare non potest, nisi manifesto appareat eundem
actum esse nullum aut alia ex gravi causa sustineri non posse aut condiciones
in ipso actu administrativo appositas non esse adimpletas; si tamen actus
administrativi exsecutio adiunctorum personae aut loci ratione videatur
inopportuna, exsecutor exsecutionem intermittat; quibus in casibus statim
certiorem faciat auctoritatem quae actum edidit.
42.
Exsecutor
actus administrativi procedere debet ad mandati normam; si autem condiciones
essentiales in litteris appositas non impleverit ac substantialem procedendi
formam non servaverit, irrita est exsecutio.
43.
Actus
administrativi exsecutor potest alium pro suo prudenti arbitrio sibi
substituere, nisi substitutio prohibita fuerit, aut electa industria personae,
aut substituti persona praefinita; hisce autem in casibus exsecutori licet
alteri committere actus praeparatorios.
44.
Actus
administrativus exsecutioni mandari potest etiam ab exsecutoris successore in
officio, nisi fuerit electa industria personae.
45.
Exsecutori
fas est, si quoquo modo in actus administrativi exsecutione erraverit, eundem
actum iterum exsecutioni mandare.
46.
Actus
administrativus non cessat resoluto iure statuentis, nisi aliud iure expresse
caveatur.
47.
Revocatio
actus administrativi per alium actum administrativum auctoritatis competentis
effectum tantummodo obtinet a momento, quo legitime notificatur personae pro
qua datus est.
48.
Decretum
singulare intellegitur actus administrativus a competenti auctoritate
exsecutiva editus, quo secundum iuris normas pro casu particulari datur decisio
aut fit provisio, quae natura sua petitionem ab aliquo factam non supponunt.
49.
Praeceptum
singulare est decretum quo personae aut personis determinatis aliquid faciendum
aut omittendum directe et legitime imponitur, praesertim ad legis observantiam
urgendam.
50.
Antequam
decretum singulare ferat, auctoritas necessarias notitias et probationes
exquirat, atque, quantum fieri potest, eos audiat quorum iura laedi possint.
51.
Decretum
scripto feratur expressis, saltem summarie, si agaturde decisione, motivis.
52.
Decretum
singulare vim habet tantum quoad res de quibus datum est; eas vero ubique
obligat, nisi aliud constet.
53.
Si
decreta inter se sint contraria, peculiare, in iis quae peculariter
exprimuntur, praevalet generali; si aeque sint pecularia aut generalia,
posterius tempore obrogat priori, quatenus ei contrarium est.
54.
§ 1.
Decretum singulare, cuius applicatio committitur exsecutori, effectum habet a
momento exsecutionis; secus a momento quo personae auctoritate ipsius
decernentis intimatur.
§ 2. Decretum singulare, ut urgeri possit, legitimo documento ad normam iuris
intimandum est.
55.
Firmo
praescripto cann. 37 et 51 cum gravissima ratio obstet ne scriptus decreti
textus tradatur, decretum intimatum habetur si ei, cui destinatur, coram
notario vel duobus testibus legatur, actis redactis, ab omnibus praesentibus
subscribendis.
56.
Decretum
pro intimato habetur, si is cui destinatur, rite vocatus ad decretum
accipiendum vel audiendum, sine iusta causa non comparuerit vel subscribere
recusaverit.
57.
§ 1.
Quoties lex iubeat decretum ferri vel ab eo, cuius interest, petitio vel
recursus ad decretum obtinendum legitime proponatur, auctoritas competens intra
tres menses a recepta petitione vel recursu provideat, nisi alius terminus lege
praescribatur.
§ 2. Hoc termino transacto, si decretum nondum datum fuerit, responsum
praesumitur negativum, ad propositionem ulterioris recursus quod attinet.
§ 3. Responsum negativum praesumptum non eximit competentem auctoritatem ab
obligatione decretum ferendi, immo et damnum forte illatum, ad normam can. 128,
reparandi.
58.
§ 1.
Decretum singulare vim habere desinit legitima revocatione ab auctoritate
competendi facta necnon cessante lege ad cuius exsecutionem datum est.
§ 2. Praeceptum singulare, legitimo documento non impositum, cessat resoluto
iure praecipientis.
59.
§ 1.
Rescriptum intellegitur actus administrativus a competenti auctoritate
exsecutiva in scriptis elicitus, quo suapte natura, ad petitionem alicuius,
conceditur privilegium, dispensatio aliave gratia.
§ 2. Quae de rescriptis statuuntur praescripta, etiam de licentiae concessione
necnon de concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo valent, nisi aliud
constet.
60.
Rescriptum
quodlibet impetrari potest ab omnibus qui expresse non prohibentur.
61.
Nisi
aliud constet, rescriptum impetari potest pro alio, etiam praeter eius
assensum, et valet ante eiusdem acceptationem, salvis clausulis contrariis.
62.
Rescriptum
in quo nullus datur exsecutor, effectum habet a momento quo datae sunt
litterae; cetera, a momento exsecutionis.
63.
§ 1.
Validitati rescripti obstat subreptio seu reticentia veri, si in precibus
expressa non fuerint quae secundum legem, stilum et praxim canonicam ad
validitatem sunt experimenda, nisi agatur de rescripto gratiae, quod Motu proprio
darum sit.
§ 2. Item validitati rescripti obstat obreptio seu exposito falsi, sine una
quidem causa motiva proposita sit vera.
§ 3. Causa motiva in rescriptis quorum nullus est exsecutor, vera sit oportet
tempore quo rescriptum datum est; in ceteris, tempore exsecutionis.
64.
Salvo
iure Paenitentiariae pro foro interno, gratia a quovis dicasterio Romanae
Curiae denegata, valide ab alio eiusdem Curiae dicasterio aliave competenti
auctoritate infra Romanum Pontificem concedi nequit, sine assensu dicasterii
quocum agi coeptum est.
65.
§ 1.
Salvis praescriptis §
§ 2 et 3, nemo gratiam a proprio Ordinario denegatam ab alio Ordinario petat,
nisi facta denegationis mentione; Ordinarius gratiam ne concedat, nisi habitis
a priore Ordinario denegationis rationibus.
§ 2. Gratia a Vicario generali vel a Vicario episcopali denegata, ab alio
Vicario eiusdem Episcopi, etiam habitis a Vicario denegante denegationis
rationibus, valide concedi nequit.
§ 3. Gratia a Vicario generali vel a Vicario episcopali denegata et postea,
nulla facta huius denegationis mentione, ab Episcopo dioecesano impetrata,
invalida est; gratia autem ab Episcopo dioecesano denegata nequit valide, etiam
facta denegationis mentione, ab eius Vicario generali vel Vicario episcopali,
non consentiente Episcopo, impetrari.
66.
Rescriptum
non fit irritum ob errorem in nomine personae cui datur vel a qua editur, aut
loci in quo ipsa residet, aut rei dequa agitur, dummodo iudicio Ordinarii nulla
sit de ipsa persona vel de re dubiatio.
67.
§ 1.
Si contingat ut de una eademque re duo rescripta inter se contraria
impetrentur, peculiare, in iis quae peculiariter exprimuntur, praevalet
generali.
§ 2. Si sint aeque peculiaria aut generalia, prius tempore praevalet
posteriori, nisi in altero fiat mentio expressa de priore, aut nisi prior
impetrator dolo vel notabili neglegentia sua rescripto usus non fuerit.
§ 3. In dubio num rescriptum irritum sit necne, recurratur ad rescribentem.
68.
Rescriptum
Sedis Apostolicae in quo nullus datur exsecutor, tunc tantum debet Ordinario
impetrantis praesentari, cum id in iisdem litteris praecipitur, aut de rebus
agitur publicis, aut comprobari condiciones oportet.
69.
Rescriptum,
cuius praesentationi nullum est definitum tempus, potest exsecutori exhiberi
quovis tempore, modo absit fraus et dolus.
70.
Si in
rescripto ipsa concessio exsecutori committatur, ipsius est pro suo prudenti
arbitrio et conscientia gratiam concedere vel denegare.
71.
Nemo
uti tenetur rescripto in sui dumtaxat favorem concesso, nisi aliunde
obligatione canonica ad hoc teneatur.
72.
Rescripta
ab Apostolica Sede concessa, quae exspiraverint, ab Episcopo dioecesano iusta
de causa semel prorogari possunt, non tamen ultra tres menses.
73.
Per
legem contrariam nulla rescripta revocantur, nisi aliud in ipsa lege caveatur.
74.
Quamvis
gratia oretenus sibi concessa quis in foro interno uti possit, tenentur illam
pro foro externo probare, quoties id legitime ab eo petatur.
75.
Si
rescriptum contineat privilegium vel dispensationem, serventur insuper
praescripta canonum qui sequuntur.
76.
§ 1.
Privilegium, seu gratia in favorem certarum personarum sive physicarum sive
iuridicarum per peculiarem actum facta, concedi potest a legislatore necnon ab
auctoritate exsecutiva cui legislator hanc potestatem concesserit.
§ 2. Possessio centenaria vel immemorabilis praesumptionem inducit concessi
privilegii.
77.
Privilegium
interpretandum est ad normam can. 36, § 1; sed ea semper adhibenda est
interpretatio, qua privilegio aucti aliquam revera gratiam consequantur.
78.
§ 1.
Privilegium praesumitur perpetuum, nisi contrarium probetur.
§ 2. Privilegium personale, quod scilicet personam sequitur, cum ipsa
extinguitur.
§ 3. Privilegium reale cessat per absolutum rei vel loci interitum; privilegium
vero locale, si locus intra quinquaginta annos restituatur, reviviscit.
79.
Privilegium
cessat per revocationem competentis auctoritatis ad normam can. 47, firmo
praescripto can. 81.
80.
§ 1.
Nullum privilegium per renuntiationem cessat, nisi haec a competendi
auctoritate fuerit accepta.
§ 2. Privilegio in sui dumtaxat favorem concesso quaevis persona physica
renuntiare potest.
§ 3. Privilegio concesso alicui personae iuridicae, aut ratione dignitatis loci
vel rei, singulae personae renuntiare nequeunt; nec ipsi personae iuridicae
integrum est privilegio sibi concesso renuntiare, si renuntiatio cedat in Ecclesiae
praeiudicium.
81.
Resoluto
iure concedentis, privilegium non extinguitur, nisi datum fuerit cum clausula
ad beneplacitum nostrum vel alia aequipollenti.
82.
Per
non usum vel per usum contrarium privilegium aliis haud onerosum non cessat;
quod vero in aliorum gravamen cedit, amittitur, si accedat legitima
praescriptio.
83.
§ 1.
Cessat privilegium elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus
concessum fuit, firmo praescripto can. 142,
§ 2.
§ 2. Cessat quoque, si temporis progressu rerum adiuncta ita iudicio
auctoritatis competentis immutata sint, ut noxium evaserit aut eius usus
illicitus fiat.
84.
Qui
abutitur potestate sibi ex privilegio data, privilegio ipso privari meretur;
quare, Ordinarius, frustra monito privilegiario, graviter abutentem privet
privilegio quod ipse concessit; quod si privilegium concessum fuerit ab
Apostolica Sede, eandem Ordinarius certiorem facere tenetur.
85.
Dispensatio,
seu legis mere ecclesiasticae in casu particulari relaxatio, concedi potest ab
iis qui potestate gaudent exsecutiva intra limites suae competentiae, necnon ab
illis quibus potestas dispensandi explicite vel implicite competit sive ipso
iure sive vi legitimae delegationis.
86.
Dispensationi
obnoxiae non sunt leges quatenus ea definiunt, quae institutorum aut actuum
iuridicorum essentialiter sunt constitutiva.
87.
§ 1.
Episcopus dioecesanus fideles, quoties id ad eorundem spirituale bonum conferre
iudicet, dispensare valet in legibus disciplinaribus tam universalibus quam
particularibus pro suo territorio vel suis subditis a suprema Ecclesiae
auctoritate latis, non tamen in legibus processualibus aut poenalibus, nec in
iis quarum dispensatio Apostolicae Sedis aliive auctoritati specialiter
reservatur.
§ 2. Si difficilis sit recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora sit periculum
gravis damni, Ordinarius quicumque dispensare valet in iisdem legibus, etiam si
dispensatio reservatur Sanctae Sedi, dummodo agatur de dispensatione quam ipsa
in iisdem adiunctis concedere solet, firmo praescripto can. 291.
88.
Ordinarius
loci in legibus dioecesanis atque, quoties id ad fidelium bonum conferre
iudicet, in legibus a Concilio plenario vel provinciali aut ab Episcoporum
conferentia latis dispensare valet.
89.
Parochus
aliique presbyteri aut diaconi a lege universali et particulari dispensare non
valent, nisi haec potestas ipsis expresse concessa sit.
90.
§ 1. A
lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et rationabili causa, habita
ratione adiuctorum casus et gravitatis legis a qua dispensatur; alias
dispensatio illicita est, nisi ab ipso legislatore eiusve superiore data sit,
etiam invalida.
§ 2. Dispensatio in dubio de sufficientia causae valide et licite conceditur.
91.
Qui
gaudet potestate dispensandi eam exercere valet, etiam extra territorium
exsistens, in subditos, licet a territorio absentes, atque, nisi contrarium
expresse statuatur, in peregrinos quoque in territorio actu degentes, necnon
erga seipsum.
92.
Strictae
subest interpretationi non solum dispensatio ad normam can. 36, § 1, sed
ipsamet potestas dispensandi ad certum casum concessa.
93.
Dispensatio
quae tractum habet successivum cessat iisdem modis quibus privilegium, necnon
certa ac totali cessatione causae motivae.
94.
§ 1.
Statuta, sensu proprio, sunt ordinationes quae in universitatibus sive
personarum sive rerum ad normam iuris conduntur, et quibus definiuntur earundem
finis, constitutio, regimen atque agendi rationes.
§ 2. Statutis universitatis personarum obligantur solae personae quae legitime
eiusdem membra sunt; statutis rerum universitatis, iiqui eiusdem moderamen
curant.
§ 3. Quae statutorum praescripta vi potestatis legislativae condita et
promulgata sunt, reguntur praescriptis canonum de legibus.
95.
§ 1.
Ordines sunt regulae seu normae quae servari debent in personarum conventibus,
sive ab auctoritate ecclesiastica indictis sive a christifidelibus libere
convocatis, necnon aliis celebrationibus, et quibus definiuntur quae ad
constitutionem, moderamen et rerum agendarum rationes pertinent.
§ 2. In conventibus celebrationibusve, ii regulis ordinis tenentur, qui in
iisdem partem habent.
96.
Baptismo
homo Ecclesiae Christi incorporatur et in eadem constituitur persona, cum
officiis et iuribus quae christianis, attenta quidem eorum condicione, sunt
propria, quatenus in ecclesiastica sunt communione et nisi obstet lata legitima
sanctio.
97.
§ 1.
Persona quae duodevigesimum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc
aetatem, minor.
§ 2. Minor, ante plenum septennium, dicitur infans et censetur non sui compos,
expleto autem septennio, usum rationis habere praesumitur.
98.
§ 1.
Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium.
§ 2. Persona minor in exercitio suorum iurium potestati obnoxia manet parentum
vel tutorum, iis exceptis in quibus minores lege divina aut iure canonico ab
eorum potestate exempti sunt; ad constitutionem tutorum eorumque potestatem
quod attinet, serventur praescripta iuris civilis, nisi iure canonico aliud
caveatur, aut Episcopus dioecesanus in certibus casibus iusta de causa per
nominationem alius tutoris providendum aestimaverit.
99.
Quicumque
usu rationis habitu caret, censetur non sui compos et infantibus assimilatur.
100.
Persona
dicitur: incola, in loco ubi est eius domicilium; advena, in loco ubi
quasi-domicilium habet; peregrinus, si versetur extra domicilium et
quasi-domicilium quod adhuc retinet; vagus, si nullibi domicilium habeat vel
quasi-domicilium.
101.
§ 1.
Locus originis filii, etiam neophyti, est ille in quo cum filius natus est,
domicilium, aut, eo deficiente, quasi-domicilium habuerunt parentes vel, si
parentes non habuerint idem domicilium vel quasi-domicilium, mater.
§ 2. Si agatur de filio vagorum, locus originis est ipsemet nativitatis locus;
si de exposito, est locus in quo inventus est.
102.
§ 1.
Domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem dioecesis
commoratione, quae aut coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi si nihil
inde avocet, aut ad quinquennium completum sit protracta.
§ 2. Quasi-domicilium acquiritur ea commoratione in territorio alicuius
paroeciae aut saltem dioecesis, quae aut coniuncta sit cum animo ibi manendi
saltem per tres menses si nihil inde avocet, aut ad tres menses reapse sit
protracta.
§ 3. Domicilium vel quasi-domicilium in territorio paroeciae dicitur
paroeciale; in territorio dioecesis, etsi non in parochia, dioecesanum.
103.
Sodales
institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae domicilium acquirunt
in loco ubi sita est domus cui adscribuntur; quasi-domicilium in domo ubi, ad
normam can. 102,
§ 2, commorantur.
104.
Coniuges
commune habeant domicilium vel quasi-domicilium; legitime separationis ratione
vel alia iusta de causa, uterque habere potest proprium domicilium vel
quasi-domicilium.
105.
§ 1.
Minor necessario retinet domicilium et quasi-domicilium illius, cuius potestati
subicitur. Infantia egressus potest etiam quasi-domicilium proprium acquirere;
atque legitime ad normam iuris civilis emancipatus, etiam proprium domicilium.
§ 2. Quicumque alia ratione quam minoritate, in tutelam vel curatelam legitime
traditus est alterius, domicilium et quasi-domicilium habet tutoris vel
curatoris.
106.
Domicilium
et quasi-domicilium amittitur discessione a loco cum animo non revertendi,
salvo praescripto can. 105.
107.
§ 1.
Tum per domicilium tum per quasi-domicilium suum quisque parochum et Ordinarium
sortitur.
§ 2. Proprius vagi parochus vel Ordinarius est parochus vel Ordinarius loci in
quo vagus actu commoratur.
§ 3. Illius quoque qui non habet nisi domicilium vel quasi-domicilium
dioecesanum, parochus proprius est parochus loci in quo actu commoratur.
108.
§ 1.
Consanguinitas computatur per lineas et gradus.
§ 2. In linea recta tot sunt gradus quot generationes, seu quot personae,
stipite dempto.
§ 3. In linea obliqua tot sunt gradus quot personae in utraque simul linea,
stipite dempto.
109.
§ 1.
Affinitur oritur ex matrimonio valido, etsi non consummato, atque viget inter
virum et mulieris consanguineos, itemque mulierem inter et viri consanguineos.
§ 2. Ita computantur ut qui sunt consanguinei viri, iidem in eadem linea et
gradu sint affines mulieris, et vice versa.
110.
Filii,
qui ad normam legis civilis adoptati sint, habentur ut filii eius vel eorum qui
eos adoptaverint.
111.
§ 1.
Ecclesiae latinae per receptum baptismum adscribitur filius parentum, qui ad
eam pertineant vel, si alteruter ad eam non pertineat, ambo concordi voluntate
optaverint ut proles in Ecclesia latina baptizaretur; quodsi concors voluntas
desit, Ecclesiae rituali ad quam pater petinet adscribitur.
§ 2. Quilibet baptizandus qui partum decimum aetatis annum expleverit, libere
potest eligere ut in Ecclesia latina vel in alia Ecclesia rituali sui iuris
baptizetur; quo in casu, ipse ad eam Ecclesiam pertinet quam elegerit.
112.
§ 1.
Post receptum baptismum, alii Ecclesiae ritualis sui iuris adscribuntur:
1_ qui licentiam ab Apostolica Sede obtinuerit;
2_ coniux qui, in matrimonio ineundo vel eo durante, ad Ecclesiam ritualem sui
iuris alterius coniugis se transire declaraverit; matrimonio autem soluto,
libere potest ad latinam Ecclesiam redire;
3_ filii eorum, de quibus in nn. 1 et 2, ante decimum quartum aetatis annum
completum itemque, in matrimonio mixto, filii partis catholicae quae ad aliam
Ecclesiam ritualem legitime transierit; adepta vero hac aetate, iidem possunt
ad latinam Ecclesiam redire.
§ 2. Mos, quamvis diuturnus, sacramenta secundum ritum alicuius Ecclesiae
ritualis sui iuris recipiendi, non secumfert adscriptionem eidem Ecclesiae.
113.
§ 1. Catholica
Ecclesia et Apostolica Sedes, moralis personae rationem habent ex ipsa
ordinatione divina.
§ 2. Sunt etiam in Ecclesia, praeter personas physicas, personae iuridicae,
subiecta scilicet in iure canonico obligationum et iurium quae ipsarum indoli congruunt.
114.
§ 1.
Personae iuridicae constituuntur aut ex ipso iuris praescripto aut ex speciali
competentis auctoritatis concessione per decretum data, universitates sive
personarum sive rerum in finem missioni Ecclesiae congruentem, qui singulorum
finem transcendit, ordinatae.
§ 2. Fines, de quibus in § 1, intelleguntur qui ad opera pietatis, apostolatus
vel caritatis sive spiritualis sive temporalis attinent.
§ 3. Auctoritas Ecclesiae competens personalitatem iuridicam ne conferat nisi
iis personarum aut rerum universitatibus, quae finem persequuntur reapse utilem
atque, omnibus perpensis, mediis gaudent quae sufficere posse praevidentur ad
finem praestitutum assequendum.
115.
§ 1.
Personae iuridicae in Ecclesia sunt aut universitates personarum aut
universitates rerum.
§ 2. Universitas personarum, quae quidem nonnisi ex tribus saltem personis
constitui potest, est collegialis, si eius actionem determinant membra, in
decisionibus ferendis concurrentia, sive aequali iure sive non, ad normam iuris
et statutorum; secus est non collegialis.
§ 3. Universitas rerum seu fundatio autonoma constat bonis seu rebus, sive
spiritualibus sive materialibus, eamque, ad normam iuris et statutorum,
moderantur sive una vel plures personae physicae sive collegium.
116.
§ 1.
Personae iuridicae publicae sunt universitates personarum seu rerum, quae ab
ecclesiastica auctoritate competenti constituuntur ut intra fines sibi
praestitutos nomine Ecclesiae, ad normam praescriptorum iuris, munus proprium
intuitu boni publici ipsis commissum expleant; ceterae personae iuridicae sunt
privatae.
§ 2. Personae iuridicae publicae hac personalitate donantur sive ipso iure sive
speciali competentis auctoritatis decreto eandem expresse concedenti; personae
iuridicae privatae hac personalitate donantur tantum per speciale competentis
auctoritatis decretum eandem personalitatem expresse concedens.
117.
Nulla
personarum vel rerum universitas personalitatem iuridicam obtinere intendens,
eandem consequi valet nisi ipsius statuta a competenti auctoritate sint
probata.
118.
Personam
iuridicam publicam repraesentant, eius nomine agentes, ii quibus iure
universali vel particulari aut propriis statutis haec competentia agnoscitur;
personam iuridicam privatam, ii quibus eadem competentia per statuta tribuitur.
119.
Ad
actus collegiales quod attinet, nisi iure vel statutis aliud caveatur:
1_ si agatur de electionibus, id vim habet iuris, quod, praesente quidem maiore
parte eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori eorum qui
sunt praesentes; post duo inefficacia scrutinia, suffragatio fiat super duobus
candidatis qui maiorem suffragiorum partem obtinuerint, vel, si sunt plures,
super duobus aetate senioribus; post tertium scrutinium, si paritas maneat,
ille electus habeatur qui senior sit aetate;
2_ si agatur de aliis negotiis, id vim habet iuris, quod, praesente quidem
maiore parte eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori eorum
qui sunt praesentes; quod si post duo scrutinia suffragia aequalia fuerint,
praeses suo voto paritatem dirimere potest;
3_ quod autem omnes uti singulos tangit, ab omnibus approbari debet.
120.
§ 1.
Personae iuridica natura sua perpetua est; extinguitur tamen si a competenti
auctoritate legitime supprimantur aut per centum annorum spatium agere
desierit; persona iuridica privata insuper extinguitur, si ipsa consociatio ad
normam statutorum dissolvatur, aut si, de iudicio auctoritatis competentis,
ipsa fundatio ad normam statutorum esse desierit.
§ 2. Si vel unum ex personae iuridicae collegialis membris supersit, et
personarum universitas secundum statuta esse non desierit, exercitium omnium
iurium universitatis illi membro competit.
121.
Si
universitates sive personarum sive rerum, quae sunt personae iuridicae
publicae, ita coniungantur ut ex iisdem una constituatur universitas personalitae
iuridica et ipsa pollens, nova haec persona iuridica bona iuraque patrimonialia
prioribus propria obtinet atque onera suscipit, quibus eaedem gravabantur; ad
destinationem autem praesertim bonorum et ad onerum adimpletionem quod attinet,
fundatorum oblatorumque voluntas atque iura quaesita salva esse debent.
122.
Si
universitas, quae gaudet personalitate iuridica publica, ita dividatur ut aut
illius pars alii personae iuridicae uniatur aut ex parte dismembrata distincta
persona iuridica publica erigatur, auctoritas ecclesiastica, cui divisio
competat, curare debet per se vel per exsecutorem, servatis quidem in primis
tum fundatorum ac oblatorum voluntate tum iuribus quaesitis tum probatis
statutis:
1_ ut communia, quae dividi possunt, bona atque iura patrimonialia necnon aes
alienum aliaque onera dividantur inter personas iuridicas, de quibus agitur,
debita cum proportione ex aequo et bono, ratione habita omnium adiunctorum et
necessitatum utriusque;
2_ ut usus et ususfructus communium bonorum, quae divisioni obnoxia non sunt,
utrique personae iuridicae cedant, oneraque iisdempropria utrique imponantur,
servata item debita proportione ex aequo et bono definienda.
123.
Extincta
persona iuridica publica, destinatio eiusdem bonorum iuriumque patrimonialium
itemque onerum regitur iure et statutis, quae, si sileant, obveniunt personae
iuridicae immediate superiori, salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntate
necnon iuribus quaesitis; extincta persona iuridica privata, eiusdem bonorum et
onerum destinatio statutis regitur.
124.
§ 1.
Ad validitatem actus iuridici requiritur ut a persona habili sit positus, atque
in eodem adsint quae actum ipsum essentialiter constituunt, necnon sollemnia et
requisita iure ad validitatem actus imposita.
§ 2. Actus iuridicus quoad sua elementa externa rite positus praesumitur
validus.
125.
§ 1.
Actus positus ex vi ab extrinseco personae illata, cui ipsa nequaquam resistere
potuit, pro infecto habetur.
§ 2. Actus positus ex metu gravi, iniuste incusso, aut ex dolo, valet, nisi
aliud iure caveatur; sed potest per sententiam iudicis rescindi, sive ad
instantiam partis laesae eiusve in iure successorum sive ex officio.
126.
Actus
positus ex ignorantia aut ex errore, qui versetur circa id quod eius
substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem sine qua non, irritus
est; secus valet, nisi aliud iure caveatur, sed actus ex ignorantia aut ex
errore initus locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris.
127.
§ 1.
Cum iure statuatur ad actus ponendos Superiorem indigere consensu aut consilio
alicuius collegii vel personarum coetus, convocari debet collegium vel coetus
ad normam can. 166, nisi, cum agatur de consilio tantum exquirendo, aliter iure
particulari aut proprio cautum sit; ut autem actus valeant requiritur ut
obtineatur consensus partis absolute maioris eorum qui sunt praesentes aut
omnium exquiratur consilium.
§ 2. Cum iure statuatur ad actus ponendos Superiorem indigere consensu aut
consilio aliquarum personarum, uti singularum:
1_ si consensus exigatur, invalidus est actus Superioris consensum earum
personarum non exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis;
2_ si consilium exigatur, invalidus est actus Superioris easdem personas non
audientis; Superior, licet nulla obligatione teneatur accedendi ad earundem
votum, etsi concors, tamen sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, ab
earundem voto, praesertim concordi, ne discedat.
§ 3. Omnes quorum consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur
sententiam suam sincere proferendi atque, si negotiorum gravitas id postulate,
secretum sedulo servandi; quae quidem obligatio a Superiore urgeri potest.
128.
Quicunque
illegitime actu iuridico, immo quovis alio actu dolo vel culpa posito, alteri
damnum infert, obligatione tenetur damnum illatum reparandi.
129.
§ 1.
Potestatis regiminis, quae quidem ex divina institutione est in Ecclesia et
etiam potestas iurisdictionis vocatur, ad normam praescriptorum iuris, habilis
sunt qui ordine sacro sunt insigniti.
§ 2. In exercitio eiusdem potestatis, christifideles laici ad normam iuris
cooperari possunt.
130.
Potestas
regiminis de se exercetur pro foro externo, quandoque tamen pro solo foro
interno, ita quidem ut effectus quos eius exercitium natum est habere pro foro
externo, in hoc foro non recognoscantur, nisi quatenus id determinatis pro
casibus iure statuatur.
131.
§ 1.
Potestas regiminis ordinaria ea est, quae ipso iure alicui officio adnectitur;
delegata, quae ipsi personae non mediante officio conceditur.
§ 2. Potestas regiminis ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.
§ 3. Ei qui delegatum se asserit, onus probandae delegationis incumbit.
132.
§ 1.
Facultates habituales reguntur praescriptis de potestate delegata.
§ 2. Attamen nisi in eius concessione aliud expresse caveatur aut electa sit
industria personae, facultas habitualis Ordinario concessa non perimitur
resoluto iure Ordinarii cui concessa est, etiamsi ipse eam exsequi coeperit,
sed transit ad quemvis Ordinarium qui ipsi in regimine succedit.
133.
§ 1.
Delegatus qui sive circa res sive circa personas mandati sui fines excedit,
nihil agit.
§ 2. Fines sui mandati excercere non intellegitur delegatus qui aliomodo ac in
mandato determinatur, ea peragit ad quae delegatus est, nisi modus ab ipso
delegante ad validitatem fuerit praescriptus.
134.
§ 1.
Nomine Ordinarii in iure intelleguntur, praeter Romanum Pontificem, Episcopi
dioecesani aliique qui, etsi ad interim tantum, praepositi sunt alicui
Ecclesiae particulari vel communitati eidem aequiparatae ad normam can. 368,
necnon qui in iisdem generali gaudent potestate exsecutiva ordinaria, nempe
Vicarii generales et episcopales; itemque, pro suis sodalibus, Superiores
maiores clericalium institutorum religiosorum iuris pontificii et clericalium
societatum vitae apostolicae iuris pontificii, qui ordinaria saltem potestate
exsecutiva pollent.
§ 2. Nomine Ordinarii loci intelleguntur omnes qui in § 1 recensentur, exceptis
Superioribus institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae.
§ 3. Quae in canonibus nominatim Episcopo dioecesano, in ambitu potestatis
exsecutivae tribuuntur, intelleguntur competere dumtaxat Episcopo dioecesano
aliisque ipsi in can. 381,
§ 2 aequiparatis, exclusis Vicario generali et episcopali, nisi de speciali
mandato.
135.
§ 1.
Potestas regiminis distinguitur in legislativam, exsecutivam et iudicialem.
§ 2. Potestas legislativa exercenda est modo iure praescripto, et ea qua in
Ecclesia gaudet legislator infra auctoritatem supremam, valide delegari nequit,
nisi aliud iure explicite caveatur; a legislatore inferiore lex iuri superiori
contraria valide ferri nequit.
§ 3. Potestas iudicialis, qua gaudent iudices aut collegia iudicialia,
exercenda est modo iure praescripto, et delegari nequit, nisi ad actus cuivis
decreto aut sententia praeparatorios perficiendos.
§ 4. Ad potestatis exsecutivae exercitium quod attinet, serventur praescripta
canonum qui sequuntur.
136.
Potestatem
exsecutivam aliquis, licet extra territorium exsistens, exercere valet in
subditos, etiam a territorio absentes, nisi aliud ex rei natura aut ex iuris
praescripto constet; in peregrinos in territorio actu degentes, si agatur
defavoribus concedendis aut de exsecutioni mandandis sive legibus universalibus
sive legibus particularibus, quibus ipsi ad normam can. 13,
§ 2, n. 2 tenentur.
137.
§ 1.
Potestas exsecutiva ordinaria delegari potest tum ad actum tum ad universitatem
casuum, nisi aliud iure expresse caveatur.
§ 2. Potestas exsecutiva ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive ad
actum sive ad universitatem casuum, nisi electa fuerit industria personae aut
subdelegatio fuerit expresse prohibita.
§ 3. Potestas exsecutiva delegata ab alia auctoritate potestatem ordinariam
habente, si ad universitatem casuum delegata sit, in singulis tantum casibus
subdelegari potest; si vero ad actum aut ad actus determinatos delegata sit,
subdelegari nequit, nisi de expressa delegantis concessione.
§ 4. Nulla potestas subdelegata iterum subdelegari potest, nisi id expresse a
delegante concessum fuerit.
138.
Potestas
exsecutiva ordinaria necnon potestas ad universitatem casuum delegata, late
interpretanda est, alia vero quaelibet stricte; cui tamen delegata potestas
est, ea quoque intelleguntur concessa sine quibus eadem potestas exerceri
nequit.
139.
§ 1.
Nisi aliud iure statuatur, eo quod quis aliquam auctoritatem, etiam superiorem,
competentem adeat, non suspenditur alius auctoritatis competentis exsecutiva
potestas, sive haec ordinaria est sive delegata.
§ 2. Causae tamen ad superiorem auctoritatem delatae ne se immisceat inferior,
nisi ex gravi urgetique causa; quo in casu statim superiorem de re moneat.
140.
§ 1.
Pluribus in solidum ad idem negotium agendum delegatis, qui prius negotium
tractare inchoaverit alios ab eodem agendo excludit, nisi postea impeditus
fuerit aut in negotio peragendo ulterius procedere noluerit.
§ 2. Pluribus collegialiter ad negotium agendum delegatis, omnes procedere
debent ad normam can. 119, nisi in mandato aliud cautum sit.
§ 3. Potestas exsecutiva pluribus delegata, praesumitur iisdem delegata in
solidum.
141.
Pluribus
successive delegatis, ille negotium expediat, cuius mandatum anterius est, nec
postea revocatum fuit.
142.
§ 1.
Potestas delegata extinguitur: expleto mandato; elapso tempore vel exhausto
numero casuum pro quibus concessa fuit; cessante causa finali delegationis;
revocatione delegantis delegato directe intimata necnon renuntiatione delegati
deleganti significata et eo acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi
id ex appositis clausulis appareat.
§ 2. Actus tamen ex potestate delegat, quae exercetur pro solo foro interno,
per inadvertentiam positus, elapso concessionis tempore, validus est.
143.
§ 1.
Potestas ordinaria extinguitur amisso officio cui adnectitur.
§ 2. Nisi aliud iure caveatur, suspenditur potestas ordinaria, si contra
privationem vel amotionem ab officio legitime appellatur vel recursus
interponitur.
144.
§ 1.
In errore communi de facto aut de iure, itemque in dubio positivo et probabili
sive iuris sive facti, supplet Ecclesia, pro foro tam externo quam interno,
potestatem regiminis exsecutivam.
§ 2. Eadem norma applicatur facultatibus de quibus in cann. 882, 883, 966, et
1111, § 1.
145.
§ 1.
Officium ecclesiasticum est quodlibet munus ordinatione sive divina sive
ecclesiastica stabiliter constitutum in finem spiritualem exercendum.
§ 2. Obligationes et iura singulis officiis ecclesiasticis propria definiuntur
sive ipso iure quo officium constituitur, sive decreto auctoritatis competentis
quo constituitur simul et confertur.
146.
Officium
ecclesiasticum sine provisione canonica valide obtineri nequit.
147.
Provisio
officii ecclesiastici fit: per liberam collationem ab auctoritate ecclesiastica
competenti; per institutionem ab eadem datam, si praecesserit praesentatio; per
confirmationem vel admissionem ab eadem factam, si praecesserit electio vel
postulatio; tandem per simplecem electionem et electi acceptationem, si electio
non egeat confirmatione.
148.
Auctoritati,
cuius est officia erigere, innovare et supprimere, eorundem provisio quoque
competit, nisi aliud iure statuatur.
149.
§ 1.
Ut ad officum ecclesiasticum quis promoveatur, debet esse in Ecclesiae
communione necnon idoneus, scilicet iis qualitatibus praeditus, quae iure
universali vel particulari aut lege fundationis ad idem officium requiritur.
§ 2. Provisio officii ecclesiastici facta illi qui caret qualitatibus
requisitis, irrita tantum est, si qualitates iure universali vel particulari
aut lege fundationis ad validitatem provisionis expresse exigantur; secus
valida est, sed rescindi potest per decretum auctoritatis competentis aut per
sententiam tribunalis administrativi.
§ 3. Provisio officii simoniace facta ipso iure irrita est.
150.
Officium
secumferens plenam animarum curam, ad quam adimplendam ordinis sacerdotalis
exercitium requiritur, ei qui sacerdotio nondum auctus est valide conferri
nequit.
151.
Provisio
officii animarum curam secumferentis, sine gravi causa ne differatur.
152.
Nemini
conferantur duo vel plura officia incompatibilia, videlicet quae una simul ab
eodem adimpleri nequeunt.
153.
§ 1.
Provisio officii de iure non vacantis est ipso facto irrita, nec subsequenti
vacatione convalescit.
§ 2. Si tamen agatur de officio quod de iure ad tempus determinatum confertur,
provisio intra sex menses ante expletum hoc tempus fieri potest, et effectum
habet a die officii vacationis.
§ 3. Promissio alicuius officii, a quocumque est facta, nullum parit iuridicum
effectum.
154.
Officium
de iure vacans, quod forte adhuc ab aliquo illegitime possidetur, conferri
potest, dummodo rite declaratum fuerit eam possessionem non esse legitimam, et
de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.
155.
Qui,
vicem alterius neglegentis vel impediti supplens, officium confert, nullam inde
potestatem acquirit in personam cui collatum est, sed huius condicio iuridica
perinde constituitur, ac si provisio ad ordinariam iuris normam peracta
fuisset.
156.
Cuiuslibet
officii provisio scripto consignetur.
157.
Nisi
aliud explicite iure statuatur. Episcopi dioecesani est libera collatione
providere officiis ecclesiasticis in propria Ecclesia particulari.
158.
§ 1.
Praesentatio ad officium ecclesiasticum ab eo, cui ius praesentandi competit,
fieri debet auctoritati cuius est ad officium de quo agitur institutionem dare,
et quidem, nisi aliud legitime cautum sit, intra tres menses ab habita
vacationis officii notitia.
§ 2. Si ius praesentationis cuidam collegio aut coetui personarum competat,
praesentandus designetur servatis cann. 165 - 179 praescriptis.
159.
Nemo
invitus praesentetur; quare qui praesentandus proponitur, mentem suam rogatus,
nisi intra octiduum utile recuset, praesentari potest.
160.
§ 1.
Qui iure praesentationis gaudet, unum aut etiam plures, et quidem tum una simul
tum successive, praesentare potest.
§ 2. Nemo potest seipsum praesentare; potest autem collegium aut coetus
personarum aliquem suum sodalem praesentare.
161.
§ 1.
Nisi aliud iure statuatur, potest qui aliquem praesentaverit non idoneum
repertum, altera tantum vice, intra mensem, alium candidatum praesentare.
§ 2. Si praesentatus ante institutionem factam renuntiaverit aut de vita
decesserit, potest qui iure praesentandi pollet, intra mensem ab habita
renuntiationis aut mortis notitia, ius suum rursus exercere.
162.
Qui
intra tempus utile, ad normam can. 158, § 1 et can. 161 praesentationem non
fecerit, itemque qui bis praesentaverit non idoneum repertum, pro eo casu ius
praesentationis amittit, atque auctoritati, cuius est institutionem dare,
competit libere providere officio vacanti, assentiente tamen proprio provisi
Ordinario.
163.
Auctoritas,
cui ad normam iuris competit praesentatum instituere, instituat legitime
praesentatum quem idoneum reppererit et qui acceptaverit; quod si plures
legitime praesentati idonei repertisint, eorundem unum instituere debet.
164.
Nisi
aliud iure provisum fuerit, in electionibus canonicis serventur praescripta
canonum qui sequuntur.
165.
Nisi
aliud iure aut legitimis collegii vel coetus statutis cautum sit, si cui
collegio aut coetui personarum sit ius eligendi ad officium, electio ne
differatur ultra trimestre utile computandum ab habita notitia vacationis
officii; quo termino inutiliter elapso, auctoritas ecclesiastica, cui ius
confirmandae electionis vel ius providendi successive competit, officio vacanti
libere provideat.
166.
§ 1.
Collegii aut coetus praeses convocet omnes ad collegium aut ad coetum
pertinentes; convocatio autem, quando personalis esse debet, valet, si fiat in
loco domicilii vel quasi-domicilii aut in loco commorationis.
§ 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet;
attamen ad eiusdem instantiam, probata quidem praeteritione et absentia,
electio, etiam si confirmata fuerit, a competenti auctoritate rescindi debet,
dummodo iuridice constet recursum saltem intra triduum ab habita notitia
electionis fuisse transmissum.
§ 3. Quod si plures quam tertia pars electorum neglecti fuerint, electio est
ipso iure nulla, nisi omnes neglecti reapse interfuerint.
167.
§ 1.
Convocatione legitima facta, suffragium ferendi ius habent praesentes die et
loco in eadem convocatione determinatis, exclusa, nisi aliud statutis legitime
caveatur, facultate ferendi suffragia sive per epistolam sive per procuratorem.
§ 2. Si quis ex electoribus praesens in ea domo sit, in qua fit electio, sed
electioni ob infirmam valetudinem interesse nequeat, suffragium eius scriptum a
scrutatoribus exquiratur.
168.
Etsi
quis plures ob titulos ius habeat ferendi nomine proprio suffragii, non potest
nisi unicum suffragium ferre.
169.
Ut
valida sit electio, nemo ad suffragium admitti potest, qui ad collegium vel
coetum non pertineat.
170.
Electio,
cuius libertas quoquo modo reapse impedita fuerit, ipso iure invalida est.
171.
§ 1.
Inhabiles sunt ad suffragium ferendum:
1_ incapax actus humani;
2_ carens voce activa;
3_ poena excommunicationis innodatus sive per sententiam iudicialem sive per
decretum quo poena irrogatur vel declaratur;
4_ qui ab Ecclesiae communione notorie defecit.
§ 2. Si quis ex praedictis admittatur, eius suffragium est nullum, sed electio
valet, nisi constet, eo dempto, electum non rettulisse requisitum suffragiorum
numerum.
172.
§ 1.
Suffragium, ut validum sit, esse debet:
1_ liberum; ideoque invalidum est suffragium eius, qui metu gravi aut dolo,
directe vel indirecte, adactus fuerit ad eligendam certam personam aut diversas
personas disiunctive;
2_ secretum, certum, absolutum, determinatum.
§ 2. Condiciones ante electionem suffragio appositae tamquam non adiectae
habeantur.
173.
§ 1.
Antequam incipiat electio, deputentur e gremio collegii aut coetus duo saltem
scrutatores.
§ 2. Scrutatores suffragia colligant et coram praeside electionis inspiciant an
schedularum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur
palamque faciant quot quisque rettulerit.
§ 3. Si numerus suffragiorum superet numerum eligentium, nihil est actum.
§ 4. Omnia electionis acta ab eo qui actuarii munere fungitur accurate
describantur, et saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus
subscripta, in collegii tabulario diligenter asserventur.
174.
§ 1.
Electio, nisi aliud iure aut statutis caveatur, fieri etiam potest per compromissum,
dummodo nempe electores, unanimi et scripto consensu, in unum vel plures
idoneos sive de gremio sive extraneos ius eligendi pro ea vice transferant, qui
nomine omnium ex recepta facultate eligant.
§ 2. Si agatur de collegio aut coetu ex solis clericis constanti,
compromissarii in sacris debent esse constituti; secus electio est invalida.
§ 3. Compromissarii debent iuris praescripta de electione servare atque, ad
validitatem electionis, condiciones compromisso appositas, iuri non contrarias,
observare; condiciones autem iuri contrariae pro non appositis habeantur.
175.
Cessat
compromissum et ius suffragium ferendi redit ad compromittentes:
1_ revocatione a collegio aut coetu facta, re integra;
2_ non impleta aliqua condicione compromisso apposita;
3_ electione absoluta, si fuerit nulla.
176.
Nisi
aliud iure aut statutis caveatur, is electus habeatur et a collegii aut coetus
praeside proclametur, qui requisitum suffragiorum numerum rettulerit, ad normam
can. 119, n. 1.
177.
§ 1.
Electio illico intimanda est electo, qui debet intra octiduum utile a recepta
intimatione significare collegii aut coetus praesidi utrum electionem acceptet
necne; secus electio effectum non habet.
§ 2. Si electus non acceptaverit, omne ius ex electione amittit nec subsequenti
acceptatione convalescit, sed rursus eligi potest; collegium autem aut coetus
intra mensem a cognita non-acceptatione ad novam electionem procedere debet.
178.
Electus,
acceptata electione, quae confirmatione non egeat, officium pleno iure statim
obtinet; secus non aquirit nisi ius ad rem.
179.
§ 1.
Electus, si electio confirmatione indigeat, intra octiduum utilea die acceptate
electionis confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per alium
debet; secus omni iure privatur, nisi probaverit se a petenda confirmatione iusto
impedimento detentum fuisse.
§ 2. Competens auctoritas, si electum repperit idoneum ad normam can. 149, § 1,
et electio ad normam iuris fuerit peracta, confirmationem denegare nequit.
§ 3. Confirmatio in scriptis dari debet.
§ 4. Ante intimatam confirmationem, electo non licet sese immiscere
administrationi officii sive in spiritualibus sive in temporalibus et actus ab
eo forte positi nulli sunt.
§ 5. Intimata confirmatione, electus pleno iure officium obtinet, nisi aliud
iure caveatur.
180.
§ 1.
Si electioni illius quem electores aptiorem putent ac praeferant impedimentum
canonicum obstet, super quo dispensatio concedi possit ac soleat, suis ipsi
suffragiis eum possunt, nisi aliud iure caveatur, a competenti auctoritate
postulare.
§ 2. Compromissarii postulare nequeunt, nisi id in compromisso fuerit
expressum.
181.
§ 1.
Ut postulatio vim habeat, requiruntur saltem duae tertiae partes suffragiorum.
§ 2. Suffragium pro postulatione exprimi debet per verbum: postulo, aut
aequivalens; formula: eligo vel postulo, aut aequipollens, valet pro electione,
si impedimentum non exsistat, secus pro postulatione.
182.
§ 1.
Postulatio a praeside intra octiduum utile mitti debet ad auctoritatem
competentem ad quam pertinet electionem confirmare cuius est dispensationem de
impedimento concedere, aut si hanc potestatem non habeat, eandem ab auctoritate
superiore petere; si non requiritur confirmatio, postulatio mitti debet ad
auctoritatem competentem ut dispensatio concedatur.
§ 2. Si intra praescriptum tempus postulatio missa non fuerit, ipso facto nulla
est, et collegium vel coetus pro ea vice privatur iure eligendi aut postulandi
nisi probetur praesidem a mittenda postulatione iusto fuisse detentum
impedimento aut dolo vel neglegentia ab eadem tempore opportuno mittenda
abstinuisse.
§ 3. Postulato nullum ius acquiritur ex postulatione; eam admittendi auctoritas
competens obligatione non tenetur.
§ 4. Factam auctoritati competenti postulationem electores revocare non
possunt, nisi auctoritate consentiente.
183.
§ 1.
Non admissa ab auctoritate competenti postulatione, ius eligendi ad collegium
vel coetum redit.
§ 2. Quod si postulatio admissa fuerit, id significetur postulato, qui
respondere debet ad normam can. 177, § 1.
§ 3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno iure statim officium obtinet.
184.
§ 1.
Amittitur officium ecclesiasticum lapsu temporis praefiniti, expleta aetate
iure definita, renuntiatione, translatione, amotione necnon privatione.
§ 2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis a qua fuit collatum, officium
ecclesiasticum non amittitur, nisi aliud iure caveatur.
§ 3. Officii amissio, quae effectum sortita est, quam primum omnibus nota fiat,
quibus aliquod ius in officii provisionem competit.
185.
Ei,
qui ob impletam aetatem aut renuntiationem acceptatam officium amittit, titulus
emeriti conferri potest.
186.
Lapsu
temporis praefiniti vel adimpleta aetate, amissio officii effectum habet tantum
a momento, quo a competenti auctoritate scripto intimatur.
187.
Quisquis
sui compos potest officio ecclesiastico iusta de causa renuntiare.
188.
Renuntiatio
ex metu gravi, iniuste incusso, dolo vel errore substantiali aut simoniace
facta, ipso iure irrita est.
189.
§ 1.
Renuntiatio, ut valeat, sive acceptatione eget sive non, auctoritati fieri
debet cui provisio ad officium de quo agitur pertinet, et quidem scripto vel
oretenus coram duobus testibus.
§ 2. Auctoritas renuntiationem iusta et proportionata causa non innixam ne
acceptet.
§ 3. Renuntiatio quae acceptatione indiget, nisi intra tres menses acceptetur,
omni vi caret; quae acceptatione non indiget effectum sortitur communicatione
renuntiantis ad normam iuris facta.
§ 4. Renuntiatio, quamdiu effectum sortita non fuerit, a renuntiante revocari
potest; effectu secuto revocari nequit, sed qui renuntiavit, officium alio ex
titulo consequi potest.
190.
§ 1.
Translatio ab eo tantum fieri potest, qui ius habet providendi officio quod
amittitur et simul officio quod comittitur.
§ 2. Si translatio fiat invito officii titulari, gravis requiritur causa et,
firmo semper iure rationes contrarias exponendi, servetur modus procedendi iure
praescriptus.
§ 3. Translatio, ut effectum sortiatur, scripto intimanda est.
191.
§ 1.
In translatione, prius officium vacat per possessionem alterius officii
canonice habitam, nisi aliud iure cautum aut a competenti auctoritate
praescriptum fuerit.
§ 2. Remunerationem cum priore officio conexam translatus percipit, donec
alterius possessionem canonice obtinuerit.
192.
Ab
officio quis amovetur sive decreto ab auctoritate competenti legitime edito,
servatis quidem iuribus forte ex contractu quaesitis, sive ipso iure ad normam
can. 194.
193.
§ 1.
Ab officio quod alicui confertur ad tempus indefinitum, non potest quis amoveri
nisi ob graves causas atque servato procedendi modo iure definito.
§ 2. Idem valet, ut quis ab officio, quod alicui ad tempus determinatum confertur,
ante hoc tempus elapsum amoveri possit, firmo praescripto can. 624,
§ 3.
§ 3. Ab officio quod, secundum iuris praescripta, alicui confertur ad prudentem
discretionem auctoritatis competentis, potest quis iusta ex causa, de iudicio
eiusdem auctoritatis, amoveri.
§ 4. Decretum amotionis, ut effectum sortiatur, scripto intimandum est.
194.
§ 1.
Ipso iure ab ecclesiastico amovetur:
1_ qui statum clericalem amiserit;
2_ qui a fide catholica aut a communione Ecclesiae publice defecerit;
3_ clericus qui matrimonium etiam civile tantum attentaverit.
§ 2. Amotio, de qua in nn. 2 et 3, urgeri tantum potest, si de eadem
auctoritatis competentis declaratione constet.
195.
Si
quis, non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis competentis ab
officio amoveatur quo eiusdem subsistentiae providetur, eadem auctoritas curet
ut ipsius subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum
sit.
196.
§ 1.
Privatio ab officio, in poenam scilicet delicti, ad normam iuris tantummodo
fieri potest.
§ 2. Privatio effectum sortitur secundum praescripta canonum de iure poenali.
197.
Praescriptionem,
tamquam modum iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab
obligationibus sese liberandi, Ecclesia recipit prout est in legislatione
civili respectivae nationis salvis exceptionibus quae in canonibus huius
Codicis statuuntur.
198.
Nulla
valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio, sed toto decursu
temporis ad praescriptionem requisiti, salvo praescripto can. 1362.
199.
Praescriptioni
obnoxia non sunt:
1_ iura et obligationes quae sunt legis divinae naturalis aut positivae;
2_ iura quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico;
3_ iura et obligationes quae spiritualem christifidelium vitam directe
respiciunt;
4_ fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum;
5_ stipes et onera Missarum;
6_ provisio officii ecclesiastici quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri
requirit;
7_ ius visitationis et obligatio oboedientiae, ita ut christifideles a nulla
auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.
200.
Nisi
aliud expresse iure caveatur, tempus supputetur ad normam canonum qui
sequuntur.
201.
§ 1.
Tempus continuum intellegitur quod nullam patitur interruptionem.
§ 2. Tempus utile intellegitur quod ita ius suum exercenti aut per sequenti
competit, ut ignoranti aut agere non valenti non currat.
202.
§ 1.
In iure, dies intellegitur spatium constans 24 horis continuo supputandis, et
incipit a media nocte, nisi aliud expresse caveatur; hebdomada spatium 7
dierum; mensis spatium 30 et annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus
dicantur sumendi prout sunt in calendario.
§ 2. Prout sunt in calendario semper sumendi sunt mensis et annus, si tempus
est continuum.
203.
§ 1.
Dies a quo non computatur in termino, nisi huius initium coincidat cum inito
diei aut aliud expresse in iure caveatur.
§ 2. Nisi contrarium statuatur, dies ad quem computatur in termino, qui, si
tempus constet uno vel pluribus mensibus aut annis, una vel pluribus
hebdomadis, finitur expleto ultimo die eiusdem numeri aut, si mensis die
eiusdem numeri careat, expleto ultimo die mensis.
204.
§ 1.
Christifideles sunt qui, utpote per baptismum Christo incorporati, in populum
Dei sunt constituti, atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici
et regalis suo modo participes facti, secundum propriam cuiusque condicionem,
ad missionem exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo adimplendam
concredidit.
§ 2. Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit
in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione
gubernata.
205.
Plene
in communione Ecclesiae catholicae his in terris sunt illi baptizati, qui in
eius compage visibili cum Christo iunguntur, vinculis nempe professionis fidei,
sacramentorum et ecclesiastici regiminis.
206.
§ 1.
Speciali ratione cum Ecclesia conectuntur catechumeni, qui nempe, Spiritu
Sancto movente, explicita voluntate ut eidem incorporentur expetunt, ideoque
hoc ipso voto, sicut et vita fidei, spei et caritatis quam agunt, coniunguntur
cum Ecclesia, quae eos iam ut suos fovet.
§ 2. Catechumenorum specialem curam habet Ecclesia quae, dum eos advitam
ducendam evangelicam invitat eosque ad sacros ritus celebrandos introducit,
eisdem varias iam largitur praerogativas, quae christianorum sunt propriae.
207.
§ 1.
Ex divina institutione, inter christifideles sunt in Ecclesia ministri sacri,
qui in iure et clerici vocantur; ceteri autem et laici nuncupantur.
§ 2. Ex utraque hac parte habentur christifideles, qui professione consiliorum
evangelicorum per vota aut alia sacra ligamina, ab Ecclesia agnita et sancita,
suo peculiari modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt;
quorum status, licet ad hierarchicam Ecclesiae structuram non spectet, ad eius
tamen vitam et sanctitatem pertinet.
208.
Inter
christifideles omnes, ex eorum quidem in Christo regeneratione, vera viget
quoad dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque
condicionem et munus, ad aedificationem Corporis Christi cooperantur.
209.
§ 1.
Christifideles obligatione adstringuntur, sua quoque ipsorum agendi ratione, ad
communionem semper servandam cum Ecclesia.
§ 2. Magna cum diligentia officia adimpleant, quibus tenentur erga Ecclesiam
tum universam, tum particularem ad quam, secundum iuris praescripta, pertinent.
210.
Omnes
christifideles, secundum propriam condicionem, ad sanctam vitam ducendam atque
ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem promovendam vires suas
conferre debent.
211.
Omnes
christifideles officium habent et ius allaborandi ut divinum salutis nuntium ad
universos homines omnium temporum ac totius orbis magis magisque perveniat.
212.
§ 1.
Quae sacri Pastores, utpote Christum repraesentantes, tamquam fidei magistri
declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, christifideles, propriae
responsabilitatis conscii, christiana oboedientia prosequi tenentur.
§ 2. Christifidelibus integrum est, ut necessitates suas, praesertim
spirituales, suaque optata Ecclesiae Pastoribus patefaciant.
§ 3. Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est,
immo et aliquando officium, ut sententiam suam de hisquae ad bonum Ecclesiae
pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva fidei morumque
integritate ac reverentia erga Pastores, attentisque communi utilitate et
personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant.
213.
Ius
est christifidelibus ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis, praesertim ex verbo
Dei et sacramentis, adiumenta a sacris Pastoribus accipiant.
214.
Ius
est christifidelibus, ut cultum Deo persolvant iuxta praescripta proprii ritus
a legitimis Ecclesiae Pastoribus approbati, utque propriam vitae spiritualis
formam sequantur, doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam.
215.
Integrum
est christifidelibus, ut libere condant atque moderentur consociationes ad
fines caritatis vel pietatis, aut ad vocationem christianam in mundo fovendam,
utque conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos.
216.
Christifideles
cuncti, quippe qui Ecclesiae missionem participent, ius habent ut propriis
quoque inceptis, secundum suum quisque statum et condicionem, apostolicam
actionem promoveant vel sustineant; nullum tamen inceptum nomen catholicum sibi
vindicet, nisi consensus accesserit competentis auctoritatis ecclesiasticae.
217.
Christifideles,
quippe qui baptismo ad vitam doctrinae evangelicae congruentem ducendam
vocentur, ius habent ad educationem christianam, qua ad maturitatem humanae
personae prosequendam atque simul ad mysterium salutis cognoscendum et vivendum
rite instruantur.
218.
Qui
disciplinis sacris incumbunt iusta libertate fruuntur inquirendi necnon mentem
suam prudenter in iis aperiendi, inquibus peritia gaudent, servato debito erga
Ecclesiae magisterium obsequio.
219.
Christifideles
omnes iure gaudent ut a quacumque coactione sint immunes in statu vitae
eligendo.
220.
Nemini
licet bonam famam, qua quis gaudet, illegitime laedere, nec ius cuiusque
personae ad propriam intimitatem tuendam violare.
221.
§ 1.
Christifidelibus competit ut iura, quibus in Ecclesia gaudent, legitime
vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad normam iuris.
§ 2. Christifidelibus ius quoque est ut, si ad iudicium ab auctoritate
competenti vocentur, iudicentur servatis iuris praescriptis, cum aequitate
applicandis.
§ 3. Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis
plectantur.
222.
§ 1.
Christifideles obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut
eidem praesto sint quae ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis
atque ad honestam ministrorum sustentationem necessaria sunt.
§ 2. Obligatione quoque tenentur iustitiam socialem promovendi necnon,
praecepti Domini memores, ex propriis reditibus pauperibus subveniendi.
223.
§ 1.
In iuribus suis exercendis christifideles tum singuli tum in consociationibus
adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae necnon iurium aliorum
atque suorum erga alios officiorum.
§ 2. Ecclesiasticae auctoritati competit, intuitu boni communis, exercitium
iurium, quae christifidelibus sunt propria, moderari.
224.
Christifideles
laici, praeter eas obligationes et iura, quae cunctis christifidelibus sunt
communia et ea quae in aliis canonibus statuuntur, obligationibus tenentur et
iuribus gaudent quae in canonibus huius tituli recensentur.
225.
§ 1.
Laici, quippe qui uti omnes christifideles ad apostolatum a Deo per baptismum
et confirmationem deputentur, generali obligatione tenentur et iure gaudent,
sive singuli sive in consociationibus coniuncti, allaborandi ut divinum salutis
nuntium ab universis hominibus ubique terrarum cognoscatur et accipiatur; quae
obligatio eo vel magis urget iis in adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos
Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt.
§ 2. Hoc etiam peculiari adstringuntur officio, unusquisque quidem secundum
propriam condicionem, ut rerum temporalium ordinem spiritu evangelico imbuant
atque perficiant, et ita specialiter in iisdem rebus gerendis atque in
muneribus saecularibus exercendis Christi testimonium reddant.
226.
§ 1.
Qui in statu coniugali vivunt, iuxta propriam vocationem, peculiari officio
tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi.
§ 2. Parentes, cum vitam filiis contulerint, gravissima obligatione tenentur et
iure gaudent eos educandi; ideo parentum christianorum imprimis est christianam
filiorum educationem secundum doctrinam ab Ecclesia traditam curare.
227.
Ius
est christifidelibus laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae
libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate utentes, curent
ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab
Ecclesiae magisterio propositam, caventes tamen ne in quaestionibus
opinabilibus propriam sententiam uti doctrinam Ecclesiae proponant.
228.
§ 1.
Laici qui idonei reperiantur, sunt habiles ut a sacris Pastoribus ad illa
officia ecclesiastica et munera assumantur, quibus ipsi secundum iuris
praescripta fungi valent.
§ 2. Laici debita scientia, prudentia et honestate praestantes, habiles sunt
tamquam periti aut consiliarii, etiam in consiliis ad normam iuris, ad
Ecclesiae Pastoribus adiutorium praebendum.
229.
§ 1.
Laici, ut secundum doctrinam christianam vivere valeant, eandemque et ipsi
enuntiare atque, si opus sit, defendere possint, utque in apostolatu exercendo
partem suam habere queant, obligatione tenentur et iure gaudent acquirendi
eiusdem doctrinae cognitionem, propriae uniuscuiusque capacitati et condicioni
aptatam.
§ 2. Iure quoque gaudent pleniorem illam in scientiis sacris acquirendi
cognitionem, quae in ecclesiasticis universitatibus facultatibusve aut in
institutis scientiarium religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando
et gradus academicos consequendo.
§ 3. Item, servatis praescriptis quoad idoneitatem requisitam statutis, habiles
sunt ad mandatum docendi scientias sacras a legitima auctoritate ecclesiastica
recipiendum.
230.
§ 1.
Viri laici, qui aetate dotibusque pollent Episcoporum conferentiae decreto
statutis, per ritum liturgicum praescriptum ad ministeria lectoris et acolythi
stabiliter assumi possunt; quae tamen ministeriorum collatio eisdem ius non
confert ad sustentationem remunerationemve ab Ecclesia praestandam.
§ 2. Laici ex temporanea deputatione in actionibus liturgicis munus lectoris
implere possunt; item omnes laici muneribus commentatoris, cantoris aliisve ad
normam iuris fungi possunt.
§ 3. Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt
etiam laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia
supplere, videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgicis praeesse,
baptismum conferre atque sacram Communionem distribuere, iuxta iuris
praescriptas.
231.
§ 1.
Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur,
obligatione tenentur ut aptam acquirant formationem ad munus suum debite
implendum requisitam, utque hoc munus conscie impense et diligenter adimpleant.
§ 2. Firmo praescripto can. 230, § 1, ius habent ad honestam remunerationem
suae condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris civilis
praescriptis, necessitatibus propriis ac familiae providere valeant; itemque
iis ius competit ut ipsorum praevidentiae et securitati sociali et assistentiae
sanitariae, quam dicunt, debite prospiciatur.
232.
Ecclesia
officium est atque ius proprium et exclusivum eos instituendi, qui ad
ministeria sacra deputantur.
233.
§ 1.
Universae communitati christianae officium incumbit fovendarum vocationum, ut
necessitatibus ministerii sacri in tota Ecclesia sufficienter provideatur;
speciatim hoc officio tenentur familiae christianae, educatores atque peculiari
ratione sacerdotes, praesertim parochi. Episcopi dioecesani, quorum maxime est
de vocationibus provehendis curam habere, populum sibi commissum de momento
ministerii sacri deque ministrorum in Ecclesia necessitate edoceant, atque
incepta ad vocationes fovendas, operibus praesertim ad hoc institutis,
suscitent ac sustentent.
§ 2. Solliciti sint insuper sacerdotes, praesertim vero Episcopi dioecesani, ut
qui maturioris aetatis viri ad ministeria sacra sese vocatos aestiment,
prudenter verbo opereque adiuventur ac debite praeparentur.
234.
§ 1.
Serventur, ubi exsistunt, atque foveantur seminaria minora aliave instituta id
genus, in quibus nempe, vocationum fovendarum gratia, provideatur ut peculiaris
formatia religiosa una expedire iudicaverit Episcopus dioecesanus, seminarii
minoris similisve instituti erectioni prospiciat.
§ 2. Nisi certis in casibus adiuncta suadeant, iuvenes quibus animus est ad
sacerdotium ascendere, ea ornentur humanistica et scientifica formatione, qua
iuvenes in sua quisque regione ad studia superiora peragenda praeparantur.
235.
§ 1.
Iuvenes, qui ad sacerdotium accedere intendunt, ad formationem spiritualem
convenientem et ad officia propria instituantur in seminario maiore per totum
formationis tempus, aut, si adiuncta de iudicio Episcopi dioecesani id
postulent, per quattuor saltem annos.
§ 2. Qui extra seminarium legitime morantur, ab Episcopo dioecesano
commendentur pio et idoneo sacerdoti, qui invigilet ut ad vitam spiritualem et
ad disciplinam sedulo efformentur.
236.
Aspirantes
ad diaconatum permanentem secundum Episcoporum conferentiae praescripta ad
vitam spiritualem alendam informentur atque ad officia eidem ordini propria
rite adimplenda instruantur:
1_ iuvenes per tres saltem annos in aliqua domo peculiari degentes nisi graves
ob rationes Episcopus dioecesanus aliter statuerit;
2_ maturioris aetatis viri, sive caelibes sive coniugati, ratione ad tres annos
protracta et ab eadem Episcoporum conferentia definita.
237.
§ 1.
In singulis dioecesibus sit seminarium maius, ubi id fieri possit atque
expediat; secus concredantur alumni, qui ad sacra ministeria sese praeparent,
alieno seminario aut erigatur seminarium interdioecesanum.
§ 2. Seminarium interdioecesanum ne erigatur nisi prius approbatio Apostolicae
Sedis, tum ipsius seminarii erectionis tum eiusdem statutorum, obtenta fuerit,
et quidem ab Episcoporum conferentia, si agatur de seminario pro universo eius
territorio, secus ab Episcopis quorum interest.
238.
§ 1.
Seminaria legitime erecta ipso iure personalitate iuridica in Ecclesia gaudent.
§ 2. In omnibus negotiis pertractandis personam seminarii gerit eius rector,
nisi de certis negotiis auctoritas competens aliud statuerit.
239.
§ 1.
In quolibet seminario habeantur rector, qui ei praesit, et si casus ferat
vice-rector, oeconomus, atque si alumni in ipso seminario studiis se dedant,
etiam magistri, qui varias disciplinas tradant apta ratione inter se
compositas.
§ 2. In quolibet seminario unus saltem adsit spiritus director, relicta
libertate alumnis adeundi alios sacerdotes, qui ad hoc munus ab Episcopo
deputati sint.
§ 3. Seminarii statutis provideantur rationes, quibus curam rectoris, in
disciplina praesertim servanda, participent ceteri moderatores, magistri, immo
et ipsi alumni.
240.
§ 1.
Praeter confessarios ordinarios, alii regulariter ad seminarium accedant
confessarii, atque, salva quidem seminarii disciplina, integrum semper sit
alumnis quemlibet confessarium sive in seminario sive extra illud adire.
§ 2. In decisionibus ferendis de alumnis ad ordines admittendis aut e seminario
dimittendis, numquam directoris spiritus et confessariorum votum exquiri
potest.
241.
§ 1.
Ad seminarium maius ab Episcopo dioecesano admittantur tantummodo ii qui,
attentis eorum dotibus humanis et moralibus, spiritualibus et intellectualibus,
eorum valetudine physica et psychica necnon recta voluntate, habiles
aestimantur qui ministeriis sacris perpetuo sese dedicent.
§ 2. Antequam recipiantur, documenta exhibere debent de susceptis baptismo et
confirmatione aliaque quae secundum praescripta institutionis sacerdotalis
Rationis requiruntur.
§ 3. Si agatur de iis admittendis, qui ex alieno seminario vel instituto
religioso dimissi fuerint, requiritur insuper testimonium respectivi superioris
praesertim de causa eorum dimissionis vel discessus.
242.
§ 1.
In singulis nationibus habeatur institutionis sacerdotalis Ratio, ab
Episcoporum conferentia attentis quidem normis a suprema Ecclesiae auctoritate
latis, statuenda et a Sancta Sede approbanda novis quoque adiunctis, approbante
item Sancta Sede, accommodanda, qua institutionis in seminario tradendae
definiantur summa principia atque normae generales necessitatibus pastoralibus
uniuscuiusque regionis vel provinciale, aptatae.
§ 2. Normae Rationis, de qua in § 1, serventur in omnibus seminariis, tum
dioecesanis tum interdioecesanis.
243.
Habeat
insuper unumquodque seminarium ordinationem propriam, ab Episcopo dioecesano
aut, si de seminario interdioecesano agatur, ab Episcopis quorum interest,
probatam, qua normae institutionis sacerdotalis Rationis adiunctis
particularibus accommodentur, ac pressius determinentur praesertim disciplinae
capita quae ad alumnorum cotidianam vitam et totius seminarii ordinem spectant.
244.
Alumnorum
in seminario formatio spiritualis et institutio doctrinalis harmonice
componantur, atque ad id ordinentur, ut iidem iuxta uniuscuiusque indolem una
cum debita maturitate humana spiritum Evangelii et arctam cum Christo
necessitudinem acquirant.
245.
§ 1.
Per formationem spiritualem alumni idonei fiant ad ministerium pastorale
fructuose exercendum et ad spiritum missionalem efformentur, discentes
ministerium expletum semper in fide viva et in caritate ad propriam
sanctificationem conferre; itemque illas excolere discant virtutes quae in
hominum consortione pluris fiunt, ita quidem ut ad aptam conciliationem inter
bona humana et supernaturalia pervenire valeant.
§ 2. Ita formentur alumni ut, amore Ecclesiae Christi imbuti, Pontifici Romano
Petri successore humili et filiali caritate devinciantur, proprio Episcopo
tamquam fidi cooperatores adhaereant et sociam cum fratribus operam praestent;
per vitam in seminario communem atque per amicitiae coniunctionisque
necessitudinem cum aliis excultam praeparentur ad fraternam unionem cum dioecesano
presbyterio, cuius in Ecclesiae servitio erunt consortes.
246.
§ 1.
Celebratio Eucharistica centrum sit totius vitae seminarii, ita ut cotidie
alumni, ipsam Christi caritatem participantes, animi robur pro apostolico
labore et pro vita sua spirituali praesertim ex hoc ditissimo fonte hauriant.
§ 2. Efformentur ad celebrationem liturgiae horarum, qua Dei ministri, nomine
Ecclesiae pro toto populo sibi commisso, immo pro universo mundo, Deum
deprecantur.
§ 3. Foveantur cultus Beatae Mariae Virginis etiam per mariale rosarium, oratio
mentalis aliaque pietatis exercitia, quibus alumni spiritum orationis acquirant
atque vocationis suae robur consequantur.
§ 4. Ad sacramentum paenitentiae frequenter accedere assuescant alumni, et
commendatur ut unusquisque habeat moderatorem suae vitae spiritualis libere
quidem electum, cui confidenter conscientiam aperire possit.
§ 5. Singulis annis alumni exercitiis spiritualibus vacent.
247.
§ 1.
Ad servandum statum caelibatus congrua educatione praeparentur, eumque ut
peculiare Dei donum in honore habere discant.
§ 2. De officiis et oneribus quae ministris sacris Ecclesiae propria sunt,
alumni debite reddantur certiores, nulla vitae sacerdotalis difficultate
reticita.
248.
Institutio
doctrinalis tradenda eo spectat, ut alumni, una cum cultura generali
necessitatibus loci ac temporis consentanea, amplam atque solidam acquirant in
disciplinis sacris doctrinam, ita ut, propria fide ibi fundata et inde nutrita,
Evangelii doctrinam hominibus sui temporis apte, ratione eorundem ingenio accommodata,
nuntiare valeant.
249.
Institutionis
sacerdotalis Ratione provideatur ut alumni non tantum accurate linguam patriam
edoceantur, sed etiam linguam latinam bene calleant necnon congruam habeant
cognitionem alienarum linguarum, quarum scientia ad eorum formationem aut ad
ministerium pastorale exercendum necessaria vel utilis videatur.
250.
Quae
in ipso seminario philosophica et theologica studia ordinantur, aut successive
aut coniuncte peragi possunt, iuxta institutionis sacerdotalis Rationem; eadem
completum saltem sexennium complectantur, ita quidem ut tempus philosophicis
disciplinis dedicandum integrum biennium, studiis vero theologicis integrum
quadriennium adaequet.
251.
Philosophica
institutio, quae innixa sit oportet patrimonio philosophico perenniter valido,
et rationem etiam habeat philosophicae investigationis progredientis aetatis,
ita tradatur, ut alumnorum formationem humanam perficiat, mentis aciem
provehat, eosque ad studia theologica peragenda aptiores reddat.
252.
§ 1.
Institutio theologica, in lumine fidei, sub Magisterii ductu, ita impertiatur,
ut alumni integram doctrinam catholicam, divina Revelatione innixam,
cognoscant, propriae vitae spiritualis reddant alimentum eamque, in ministerio
exercendo rite annuntiare ac tueri valeant.
§ 2. In sacra Scriptus peculiari diligentia erudiantur alumni, ita ut totius
sacrae Scripturae conspectum acquirant.
§ 3. Lectiones habeantur theologiae dogmaticae, verbo Dei scripto una sacra
Traditione semper innixae, quarum ope alumni mysteria salutis, s. Thoma
praesertim magistro, intimius penetrare addiscant, itemque lectiones theologiae
moralis et pastoralis, iuris canonici, liturgiae, historiae ecclesiasticae,
necnon aliarum disciplinarum, auxiliarium atque specialium, ad normam
praescriptorum institutionis sacerdotalis Rationis.
253.
§ 1.
Ad magistri munus in disciplinis philosophicis, theologicis et iuridicis, ab
Episcopo aut ab Episcopis, quorum interest, iitantum nominentur qui, virtutibus
praestantes, laurea doctorali aut licentia potiti sunt in universitate
studiorum aut facultate a Sancta Sede recognita.
§ 2. Curetur ut distincti totidem nominentur magistri qui doceant sacram
Scripturam, theologiam dogmaticam, theologiam moralem, liturgiam, philosophiam,
ius canonicum, historiam ecclesiasticam, aliasque, quae propria methodo
tradendae sunt, disciplinas.
§ 3. Magister qui a munere suo graviter deficiat, ab auctoritate, de qua in §
1, amoveatur.
254.
§ 1.
Magistri in disciplinis tradendis de intima universae doctrinae fidei unitate
et harmonia iugiter solliciti sint, ut unam scientiam alumni se discere
experiantur; quo aptius id obtineatur, adsit in seminario qui integram
studiorum ordinationem moderetur.
§ 2. Ita alumni edoceantur, ut et ipsi habiles fiant ad quaestiones aptis
investigationibus propriis et scientifica methodo examinandas habeantur igitur
exercitationes, in quibus, sub moderamine magistrorum, alumni proprio labore
studia quaedam persolvere discant.
255.
Licet
universa alumnorum in seminario formatio pastoralem finem persequatur,
institutio stricte pastoralis in eodem ordinetur, qua alumni principia et artes
addiscant quae, attentis quoque loci ac temporis necessitatibus, ad ministerium
Dei populum docendi, sanctificandi et regendi exercendum pertineant.
256.
§ 1.
Diligenter instruantur alumni in iis quae peculiari ratione ad sacrum
ministerium spectant, praesertim in arte catechetica et homiletica exercenda,
in cultu divino peculiarique modo in sacramentis celebrandis, in commercio cum
hominibus, etiam non catholicis vel non credentibus, habendo, in paroecia
administranda atque in ceteris muneribus adimplendis.
§ 2. Edoceantur alumni de universae Ecclesiae necessitatibus, ita ut
sollicitudinem habeant de vocationibus promovendis, de quaestionibus
missionalibus, oecumenicis necnon de aliis, socialibus quoque, urgentoribus.
257.
§ 1.
Alumnorum institutioni ita provideatur, ut non tantum Ecclesiae particularis in
cuius servitio incardinentur, sed universae quoque Ecclesiae sollicitudinem
habeant, atque paratos se exhibeant Ecclesiis particularibus, quarum gravis
urgeat necessitas, sese devovere.
§ 2. Curet Episcopus dioecesanus ut clerici, a propria Ecclesia particulari ad
Ecclesiam particularem alterius regionis transmigrare intendentes, apte
praeparentur ad ibidem sacrum ministerium exercendum, ut scilicet et linguam
regionis addiscant, et eiusdem institutorum, condicionum socialium, usuum et
consuetudinem intellegentiam habeant.
258.
Ut
apostolatus exercendi artem in opere ipso etiam addiscant, alumni, studiorum
curriculo decurrente, praeserti, vero feriarum tempore, praxi pastorali
initientur per opportunas, sub moderamine semper sacerdotalis periti,
exercitationes, alumnorum aetati et locorum condicioni aptatas, de iudicio
Ordinarii determinandas.
259.
§ 1.
Episcopo dioecesano aut, si de seminario interdioecesano agatur, Episcopis
quorum interest, competit quae ad seminarii superius regimen et
administrationem spectant, decernere.
§ 2. Episcopus dioecesanus aut, si de seminario interdioecesano agatur,
Episcopi quorum interest, frequenter seminarium ipsi visitent, in formationem
suorum alumnorum necnon in institutionem, quae in eodem tradatur, philosophicam
et theologicam invigilent, et de alumnorum vocatione, indole, pietate ac
profectu cognitionem sibi comparent, maxime intuitu sacrarum ordinationum
conferendarum.
260.
Rectori,
cuius est cotidianum moderamen curare seminarii, ad normam quidem institutionis
sacerdotalis Rationis ac seminarii ordinationis, omnes in propriis muneribus
adimplendis obtemperare debent.
261.
§ 1.
Seminarii rector itemque, sub eiusdem auctoritate, moderatores et magistri pro
parte sua curent ut alumni normas Ratione institutionis sacerdotalis necnon
seminarii ordinatione praescriptas adamussim servent.
§ 2. Sedulo provideant seminarii rector atque studiorum moderatur ut magistri
suo munere rite fungantur, secundum praescripta Rationis institutionis
sacerdotalis ac seminarii ordinationis.
262.
Exemptum
a regimine paroeciali seminarium esto: et pro omnibusqui in seminario sunt,
parochi officium, excepta materia matrimoniali et firmo praescripto can. 985,
obeat seminarii rector eiusve delegatus.
263.
Episcopus
dioecesanus vel, si de seminario interdioecesano agatur, Episcopi quorum
interest, pro parte ab eis communi consilio determinata, curare debent ut
provideatur seminarii constitutioni et conservationi, alumnorum sustentationi
necnon magistrorum remunerationi aliisque seminarii necessitatibus.
264.
§ 1.
Ut seminarii necessitatibus provideatur, praeter stipem de qua in can. 1266,
potest Episcopus in dioecesi tributum imponere.
§ 2. Tributo pro seminario obnoxiae sunt cunctae personae iuridicae
ecclesiasticae etiam privatae, quae sedem in dioecesi habeant, nisi solis
eleemosynis sustententur aut in eis collegium discentium vel docentium ad
commune Ecclesiae bonum promovendum actu habeantur; huiusmodi tributum debet
esse generale, reditibus eorum qui eidem obnoxii sunt proportionatum, atque
iuxta necessitates seminarii determinatum.
265.
Quemlibet
clericum oportet esse incardinatum aut alicui Ecclesiae particulari vel
praelaturae personali, aut alicui instituto vitae consecratae vel societati hac
facultate praeditis, ita ut clerici acephali seu vagi minime admittantur.
266.
§ 1.
Per receptum diaconatum aliquis fit clericus et incardinatur Ecclesiae
particulari vel praelaturae personali pro cuius servitio promotus est.
§ 2. Sodalis in instituto religioso a votis perpetuis professus aut societati
clericali vitae apostolicae definitive incorporatus, per receptum diaconatum
incardinatur tamquam clericus eidem instituto aut societati, nisi ad societates
quod attinet aliter ferant constitutiones.
§ 3. Sodalis instituti saecularis per receptum diaconatum incardinatur
Ecclesiae particulari pro cuius servitio promotus est, nisi vi concessionis
Sedis Apostolicae ipsi instituto incardinetur.
267.
§ 1.
Ut clericus iam incardinatus alii Ecclesiae particulari valide incardinetur, ab
Episcopo dioecesano obtinere debet litteras ab eodem subscriptas
excardinationis; et pariter ab Episcopo dioecesano Ecclesiae particularis cui
se incardinari desiderat, litteras ab eodem subscriptas incardinationis.
§ 2. Excardinatio ita concessa effectum non sortitur nisi incardinatione
obtenta in alia Ecclesia particulari.
268.
§ 1.
Clericus qui a propria Ecclesia particulari in aliam legitime transmigraverit,
huic Ecclesiae particulari, transacto quinquennio, ipso iure incardinatur, si
talem voluntatem in scriptis manifestaverit tum Episcopo dioecesano Ecclesiae
hospitis tum Episcopo dioecesano proprio, neque horum alteruter ipsi contrariam
scripto mentem intra quattuor menses a receptis litteris significaverit.
§ 2. Per admissionem perpetuam aut definitivam in institutum vitae consecratae
aut in societatem vitae apostolicae, clericus qui, ad normam can. 266,
§ 2, eidem instituto aut societati incardinatur, a propria Ecclesia particulari
excardinatur.
269.
Ad
incardinationem clerici Episcopus dioecesanus ne deveniat nisi:
1_ necessitas aut utilitas suae Ecclesiae particularis id exigat, et salvis
praescriptis honestam sustentationem clericorum respicientibus;
2_ ex legitimo documento sibi constiterit de concessa excardinatione, et
habuerit praeterea ab Episcopo dioecesano excardinanti, sub secreto si opus
sit, de clerici vita, moribus ac studiis opportuna testimonia;
3_ clericus eidem Episcopo dioecesano scripto declaraverit se novae Ecclesiae
particularis servitio velle addici ad normam iuris.
270.
Excardinatio
licite concedi potest iustis tantum de causis, quales sunt Ecclesiae utilitas
aut bonum ipsius clerici; denegari autem non potest nisi exstantibus gravibus
causis; licet tamen clerico, qui se gravatum censuerit et Episcopum receptorem
invenerit, contra decisionem recurrere.
271.
§ 1.
Extra casum verae necessitatis Ecclesiae particularis propriae, Episcopus
dioecesanus ne deneget licentiam transmigrandi clericis, quos paratos scit
atque aptos aestimet qui regiones petant gravi cleri inopia laborantes, ibidem sacrum
ministerium peracturi; prospiciat vero ut per conventionem scriptam cum
Episcopo dioecesano loci, quem petunt, iura et officia eorundem clericorum
stabiliantur.
§ 2. Episcopus dioecesanus licentiam ad aliam Ecclesiam particularem
transmigrandi concedere potest suis clericis ad tempus praefinitum, etiam
pluries renovandum, ita tamen ut iidem clerici propriae Ecclesiae particulari
incardinati maneant, atque in eandem redeuntes omnibus gaudeant iuribus, quae
haberent si in ea sacro ministerio addicti fuissent.
§ 3. Clericus qui legitime in aliam Ecclesiam particularem transierit propriae
Ecclesiae manens incardinatus, a proprio Episcopo dioecesano iusta de causa
revocari potest, dummodo serventur conventiones cum altero Episcopo initae
atque naturalis aequitas; pariter, iisdem condicionibus servatis, Episcopus
dioecesanus alterius Ecclesiae particularis iusta de causa poterit eidem
clerico licentiam ulterioris commorationis in suo territorio denegare.
272.
Excardinationem
et incardinationem, itemque licentiam ad aliam Ecclesiam particularem
transmigrandi concedere nequit Administrator dioecesanus, nisi post annum a
vacatione sedis episcopalis, et cum consensu collegii consultorum.
273.
Clerici
speciali obligatione tenentur Summo Pontifici et suo quisque Ordinario reverentiam
et oboedientiam exhibendi.
274.
§ 1.
Soli clerici obtinere possunt officia ad quorum exercitium requiritur potestas
ordinis aut potestas regiminis ecclesiastici.
§ 2. Clerici, nisi legitimo impedimento excusentur, munus, quod ipsis a suo
Ordinario commissum fuerit, suscipere ac fideliter adimplere tenentur.
275.
§ 1.
Clerici, quippe qui omnes ad unum conspirent opus, ad aedificationem nempe
Corporis Christi, vinculo fraternitatis et orationis inter se uniti sint, et
cooperationem inter se prosequantur, iuxta iuris particularis praescripta.
§ 2. Clerici missionem agnoscant et promoveant, quam pro sua quisque parte
laici in Ecclesia et in mundo exercent.
276.
§ 1.
In vita sua ducenda ad sanctitatem persequendam peculiari ratione tenentur
clerici, quippe qui, Deo in ordinis receptione novo titulo consecrati,
dispensatores sint mysteriorum Dei in servitium Eius populi.
§ 2. Ut hanc perfectionem persequi valeant:
1_ imprimis ministerii pastoralis officia fideliter et indefesse adimpleant;
2_ duplici mensa sacrae Scripturae et Eucharistiae vitam suam spiritualem
nutriant; enixe igitur sacerdotes invitantur ut cotidie Sacrificium
eucharisticum offerant, diaconi vero ut eiusdem oblationem cotidie participent;
3_ obligatione tenentur sacerdotes necnon diaconi ad presbyteratum aspirantes
cotidie liturgiam horarum persolvendi secundum proprius et probatos liturgicos
libros; diaconi autem permanentes eandem persolvant pro parte ab Episcoporum
conferentia definita;
4_ pariter tenentur ad vacandum recessibus spiritualibus, iuxta iuris
particularis praescripta;
5_ sollicitantur ut orationi mentali regulariter incumbant, frequenter ad
paenitentiae sacramentum accedant, Deiparam Virginem peculiari veneratione
colant, aliisque mediis sanctificationis utantur communibus et particularibus.
277.
§ 1.
Clerici obligatione tenentur servandi perfectam perpetuamque propter Regnum
coelorum continentiam, ideoque ad coelibatum adstringuntur, quod est peculiare
Dei donum, quo quidem sacri ministri indiviso corde Christo facilius adhaerere
possunt atque Dei hominumque servitio liberius sese dedicare valent.
§ 2. Debita cum prudentia clerici se gerant cum personis, quarum frequentatio
ipsorum obligationem ad continentiam servandam in discrimen vocare aut in
fidelium scandalum vertere possit.
§ 3. Competit Episcopo dioecesano ut hac de re normas statuat magis
determinatas utque de huius obligationis observantia in casibus particularibus
iudicium ferat.
278.
§ 1.
Ius est clericis saecularibus sese consociandi cum aliis ad fines statui
clericali congruentes prosequendos.
§ 2. Magni habeant clerici saeculares praesertim illas consociationes quae,
statutis a competenti auctoritate recognitis, per aptam et convenienter
approbatam vitae ordinationem et fraternum iuvamen, sanctitatem suam in
ministerii exercitio fovent, quaeque clericorum inter se et cum proprio
Episcopo unioni favent.
§ 3. Clerici abstineant a constituendis aut participandis consociationibus,
quarum finis aut actio cum obligationibus statui clericali propriis componi
nequeunt vel diligentem muneris ipsis ab auctoritate ecclesiastica competenti
commissi adimpletionem praepedire possunt.
279.
§ 1.
Clerici studia sacra, recepto etiam sacerdotio, prosequantur, et solidam illam
doctrinam, in sacra Scriptura fundatam, a maioribus traditam et communiter ab
Ecclesia receptam sectentur, uti documentis praesertim Conciliorum ac Romanorum
Pontificum determinatur, devitantes profanas vocum novitates et falsi nominis
scientiam
§ 2. Sacerdotes, iuxta iuris praescripta, praelectiones pastorales post
ordinationem sacerdotalem instituendas frequentent atque, statutis eodem iure
temporibus, aliis quoque intersint praelectionibus, conventibus theologicis aut
conferentiis, quibus ipsis praebeatur occasio pleniorem scientiarum sacrarum et
methodorum pastoralium cognitionem acquirendi.
§ 3. Aliarum quoque scientiarum, earum praesertim quae cum sacris conectuntur,
cognitionem prosequantur, quatenus praecipue administerium pastorale exercendum
confert.
280.
Clericis
valde commendatur quaedam vitae communis consuetudo; quae quidem, ubi viget,
quantum fieri potest, servanda est.
281.
§ 1.
Clerici, cum ministerio ecclesiastico se dedicant, remunerationem merentur quae
suae condicioni congruat, ratione habite tum ipsius muneris naturae, tum
locorum temporumque condicionum, quaque ipsi possint necessitatibus vitae suae
necnon aequae retributioni eorum, quorum servitio, egent, providere.
§ 2. Item providendum est ut gaudeant illa sociali assistentia, qua eorum
necessitatibus, si infirmate, invaliditate vel senectute laborent, apte
prospiciatur.
§ 3. Diaconi uxorati, qui plene ministerio ecclesiastico sese devovent,
remunerationem merentur qua sui suaeque familiae sustentationi providere
valeant; qui vero ratione professionis civilis, quam exercent aut exercuerunt,
remunerationem obtineant, ex perceptis inde reditibus sibi suaeque familiae
necessitatibus consulant.
282.
§ 1.
Clerici vitae simplicitatem colant et ab omnibus quae vanitatem sapiunt se
abstineant.
§ 2. Bona, quae occasione exercitii ecclesiastici officii ipsis obveniunt,
quaeque supersunt, provisa ex eis honesta sustentatione et omnium officiorum
proprii status adimpletione, ad bonum Ecclesiae operaque caritatis impendere
velint.
283.
§ 1.
Clerici, licet officium residentiale non habeant, a sua tamen dioecesi per
notabile tempus iure particulari determinandum, sine licentia saltem praesumpta
Ordinarii proprii, ne discedant.
§ 2. Ipsis autem competit ut debito et sufficienti quotannis gaudeant feriarum
tempore, iure universali vel particulari determinato.
284.
Clerici
decentem habitum ecclesiasticum, iuxta normas ab Episcoporum conferentia editas
atque legitimas locorum consuetudines, deferant.
285.
§ 1.
Clerici ab iis omnibus, quae statum suum dedecent, prorsus abstineant, iuxta
iuris particularis praescripta.
§ 2. Ea quae, licet non indecora, a clericali tamen statu aliena sunt, clerici
vitent.
§ 3. Officia publica, quae participationem in exercitio civilis potestatis
secumferunt, clerici asssumere vetantur.
§ 4. Sine licentia sui Ordinarii, ne ineant gestiones bonorum ad laicos
pertinentium aut officia saecularia, quae secum feruntonus redendarum rationum;
a fideiubendo, etiam de bonis propriis, inconsulto proprio Ordinario,
prohibentur; item a subscribendis syngraphis, quibus nempe obligatio solvendae
pecuniae, nulla definita causa, subscipitur, abstineant.
286.
Prohibentur
clerici per se vel per alios, sive in propriam sive in aliorum utilitatem,
negotiationem aut mercaturam exercere, nisi de licentia legitimae auctoritatis
ecclesiasticae.
287.
§ 1.
Clerici pacem et concordiam iustitia innixam inter homines servandam quam
maxime semper foveant.
§ 2. In factionibus politicis atque in regendis consociationibus syndicalibus
activam partem ne habeant, nisi iudicio competentis auctoritatis
ecclesiasticae, Ecclesiae iura tuenda aut bonum commune promovendum id
requirant.
288.
Diaconi
permanentes praescriptis cann. 284, 285, §
§ 3 et 4, 286, 287,
§ 2 non tenentur, nisi ius particulare aliud statuat.
289.
§ 1.
Cum servitium militare statui clericali minus congruat, clerici itemque
candidati ad sacros ordines militiam ne capessant voluntarii, nisi de sui
Ordinarii licentia.
§ 2. Clerici utantur exemptionibus, quas ab exercendis muneribus et publicis
civilibus officiis a statu clericali alienis, in eorum favorem leges et
conventiones vel consuetudines concedunt nisi in casibus particularibus aliter
Ordinarius proprius decreverit.
290.
Sacra
ordinatio, semel valide recepta, numquam irrita fit. Clericus tamen statum
clericalem amittit:
1_ sententia iudicali aut decreto administrativo, quo invaliditas sacrae
ordinationis declaratur;
2_ poena dimissionis legitime irrogata;
3_ rescripto Apostolicae Sedis; quod vero rescriptum diaconis ob graves tantum
causas, presbyteris ob gravissimas causas ac Apostolica Sede conceditur.
291.
Praeter
casus de quibus in can. 290, n. 1, amissio status clericalis non secumfert
dispensationem ab obligatione caelibatus, quae ab uno tantum Romano Pontifice
conceditur.
292.
Clericus
qui statum clericalem ad normam iuris amittit, cum eo amittit iura statui
clericali propria, nec ullis iam adstringitur obligationibus status clericalis,
firmo praescripto can. 291; potestatem ordinis exercere prohibetur, salvo
praescripto can. 976; eo ipso privatur omnibus officiis, numeribus muneribus e
potestate qualibet delegata.
293.
Clericus
qui statum clericalem amisit, nequit denuo inter clericos adscribi, nisi per
Apostolicae Sedis rescriptum.
294.
Ad
aptam presbyterorum distributionem promovendam aut ad peculiaria opera
pastoralia vel missionalia pro variis regionibus aut diversis coetibus
socialibus perficienda, praelaturae personales quae presbyteris et diaconis
cleri saecularis constent, ab Apostolica Sede, auditis quarum interest
Episcoporum conferentiis, erigi possunt.
295.
§ 1.
Praelatura personalis regitur statutis ab Apostolica Sede conditis eique
praeficitur Praelatus ut Ordinarius proprius, ciu ius est nationale vel
internationale seminarium erigere necnon alumnos incardinare, eosque titulo
servitii praelaturae ad ordines promovere.
§ 2. Praelatus prospicere debet sive spirituali institutioni illorum, quos
titulo praedicto promoverit, sive eorundem decorae sustentationi.
296.
Conventionibus
cum praelatura initis, laici operibus apostolicis praelaturae personalis sese
dedicare possunt; modus vero huius organicae cooperationis atque praecipua
officia et iura cum illa coniuncta in statutis apte determinentur.
297.
Statuta
pariter definiant rationes praelaturae personalis cum Ordinariis locorum, in
quorum Ecclesiis particularibus ipsa praelatura sua opera pastoralia vel
missionalia, praevio consensu Episcopi dioecesani, exercet vel exercere
desiderat.
298.
§ 1.
In Ecclesia habentur consociationes distinctae ab institutis vitae consecratae
et societatibus vitae apostolicae, in quibus christifideles, sive clerici sive
laici sive clerici et laici simul, communi opera contendunt ad perfectiorem
vitam fovendam, aut ad alia apostolatus opera, scilicet ad evangelizationis
incepta, ad pietatis vel caritatis opera exercenda et ad ordinem temporalem
christiano spiritu animandum.
§ 2. Christifideles sua nomina dent iis praesertim consociationibus, quae a
competenti auctoritate ecclesiastica aut erectae aut laudatae vel commendatae
sint.
299.
§ 1.
Integrum est christifidelibus, privata inter se conventione inita,
consociationes constituere ad fines de quibus in can. 298, § 1 persequendos,
firmo praescripto can. 301, § 1.
§ 2. Huiusmodi consociationes, etiamsi ab auctoritate ecclesiastica laudentur
vel commendentur, consociationes privatae vocantur.
§ 3. Nulla christifidelium consociatio privata in Ecclesia agnoscitur, nisi
eius statuta ab auctoritate competenti recognoscantur.
300.
Nulla
consociatio nomen catholicae sibi assumat, nisi de consensu competentis
auctoritatis ecclesiasticae, ad normam can. 312.
301.
§ 1.
Unius auctoritatis ecclesiasticae competentis est erigere christifidelium
consociationes, quae sibi proponant doctrinam christianam nomine Ecclesiae
tradere aut cultum publicum promovere, vel quae alios intendant fines, quorum
prosecutio natura sua eidem auctoritati ecclesiasticae reservatur.
§ 2. Auctoritas ecclesiastica competens, si id expedire iudicaverit,
christifidelium consociationes quoque erigere potest ad alios fines spirituales
directe vel indirecte prosequendos, quorum consecutioni per privatorum incepta
non satis provisum sit.
§ 3. Christifidelium consociationes quae a competenti auctoritate ecclesiastica
eriguntur, consociationes publicae vocantur.
302.
Christifidelium
consociationes clericales eae dicuntur, quae sub moderamine sunt clericorum,
exercitium ordinis sacri assumunt atque uti tales a competenti auctoritate
agnoscuntur.
303.
Consociationes,
quarum sodales, in saeculo spiritum alicuius instituti religiosi participantes,
sub altiore eiusdem instituti moderamine, vitam apostolicam ducunt et ad
perfectionem christianam contendunt, tertii ordines dicuntur aliove congruenti
nomine vocantur.
304.
§ 1.
Omnes christifidelium consociationes, sive publicae sive privatae, quocumque
titulo seu nomine vocantur, sua habeant statuta, quibus definiantur
consociationis finis seu obiectum sociale, sedes, regimen et condiciones ad
partem in iisdem habendam requisitae, quibusque determinentur agendi rationes,
attentis quidem temporis et loci necessitate vel utilitate.
§ 2. Titulum seu nomen sibi eligant, temporis et loci usibus accommodatum,
maxime ab ipso fine, quem intendunt, selectum.
305.
§ 1.
Omnes christifidelium consociationes subsunt vigilantiae auctoritatis
ecclesiasticae competentis, cuius est curare ut in iisdem integritas fidei ac
morum servetur, et invigilare ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant,
cui itaque officium et ius competunt ad normam iuris et statutorum easdem
invisendi; subsunt etiam eiusdem auctoritatis regimini secundum praescripta
canonum, qui sequuntur.
§ 2. Vigilantiae Sanctae Sedis subsunt consociationes cuiuslibet generis;
vigilantiae Ordinarii loci subsunt consociationes dioecesanae necnon aliae
consociationes, quatenus in dioecesi operam exercent.
306.
Ut
quis consociationis iuribus atque privilegiis, indulgentiis aliisque gratiis
spiritualibus eidem consociationi concessis fruatur, necesse est et sufficit ut
secundum iuris praescripta et propria consociationis statuta, in eandem valide
receptus sit et ab eandem non sit legitime dimissus.
307.
§ 1.
Membrorum receptio fiat ad normam iuris ac statutorum uniuscuiusque
consociationis.
§ 2. Eadem persona adscribi potest pluribus consociationibus.
§ 3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus, ad normam
iuris proprii, de consensu sui Superioris nomen dare.
308.
Nemo
legitime adscriptus a consociatione dimittatur, nisi iusta de causa ad normam
iuris et statutorum.
309.
Consociationibus
legitime constitutis ius est, ad normam iuris et statutorum, edendi peculiares
normas ipsam consociationem respicientes, celebrandi comitia, designandi
moderatores, officiales, ministros atque bonorum administratores.
310.
Consociatio
privata quae uti persona iuridica non fuerit constituta, qua talis subiectum
esse non potest obligationum et iurium; christifideles tamen in ea consociati
coniunctim obligationes contrahere atque uti condomini et compossessores iura
et bona acquirere et possidere possunt; quae iura et obligationes per
mandatarium seu procuratorem exercere valent.
311.
Sodales
institutorum vitae consecrate qui consociationibus suo instituto aliquo modo
unitis praesunt aut assistunt, curent ut eadem consociationes operibus
apostolatus in dioecesi exsistentibus adiutorium praebeant, cooperantes praesertim,
sub directione Ordinarii loci, cum consociationibus quae ad apostolatum in
dioecesi exercendum ordinantur.
312.
§ 1.
Ad erigendas consociationes publicas auctoritas competens est:
1_ pro consociationibus universalibus atque internationalibus Sancta Sedes;
2_ pro consociationibus nationalibus, quae scilicet ex ipsa erectione
destinantur ad actionem in tota natione exercendam, Episcoporum conferentia in
suo territorio;
3_ pro consociationibus dioecesanis, Episcopus dioecesanus in suo territorio,
non vero Administrator dioecesanus, iis tamen consociationibus exceptis quarum
erigendarum ius ex apostolico privilegio aliis reservatum est.
§ 2. Ad validam erectionem consociationis aut sectionis consociationis in
dioecesi, etiamsi id vi privilegii apostolici fiat, requiritur consensus
Episcopi dioecesani scripto datus; consensus tamen ab Episcopo dioecesano
praestitus pro erectione domus instituti religiosi valet etiam ad erigendam in
eadem domo vel ecclesia ei adnexa consociationem quae illius instituti sit propria.
313.
Consociatio
publica itemque consociationum publicarum confoederatio ipso decreto quo ab
auctoritate ecclesiastica ad normam can. 312 competenti erigitur, persona
iuridica constituitur et missionem recipit, quatenus requiritur, ad fines quos
ipsa sibi nomine Ecclesiae persequendos proponit.
314.
Cuiuslibet
consociationis publicae statuta, eorumque recognitio vel mutatio, approbatione
indigent auctoritatis ecclesiasticae cui competit consociationis erectio ad
normam can. 312, § 1.
315.
Consociationes
publicae incepta propriae indoli congrua sua sponte suscipere valent, eaedemque
reguntur ad normam statutorum, sub altiore tamen directione auctoritatis
ecclesiasticae, de qua in can. 312, § 1.
316.
§ 1.
Qui publice fidem catholicam abiecerit vel a communione ecclesiastica defecerit
vel excommunicatione irrogata aut declarata irretitus sit, valide in
consociationes publicas recipi nequit.
§ 2. Qui legitime adscripti in casum inciderint de quo in § 1, praemissa
monitione, a consociatione dimittantur, servatis eius statutis et salvo iure
recursus ad auctoritatem ecclesiasticam, de qua in can. 312, § 1.
317.
§ 1.
Nisi aliud in statutis praevideatur, auctoritatis ecclesiasticae, de qua in
can. 312, § 1, est consociationis publicae moderatorem ab ipsa consociatione
publica electum confirmare aut praesentatum instituere aut iure proprio
nominare; cappellanum vero seu assistentem ecclesiasticum, auditis ubi id
expediat consociationis officialibus maioribus, nominat auctoritas
ecclesiastica.
§ 2. Norma in § 1 statuta valet etiam pro consociationibus a sodalibus
institutorum religiosorum vi apostolici privilegii extra proprias ecclesias vel
domos erectis; in consociationibus vero a sodalibus institutorum religiosorum
in propria ecclesia vel domo erectis, nominatio aut confirmatio moderatoris et
cappellani pertinet ad Superiorem instituti, ad normam statutorum.
§ 3. In consociationibus quae non sunt clericales, laici exercere valent munus
moderatoris; cappellanus seu assistens ecclesiasticus ad illud munus ne
assumatur, nisi aliud in statutis caveatur.
§ 4. In publicis christifidelium consociationibus quae directe ad apostolatum
exercendum ordinantur, moderatores ne ii sint, qui in factionibus politicis
officium directionis adimplent.
318.
§ 1.
In specialibus adiunctis, ubi graves rationes id requirant, potest
ecclesiastica auctoritas, de qua in can. 312, § 1, designare commissarium, qui
eius nomine consociationem ad tempus moderetur.
§ 2. Moderatorem consociationis publicae iusta de causa removere potest qui eum
nominavit aut confirmavit, auditis tamen tum ipso moderatore tum consociationis
officialibus maioribus ad normam statutorum; cappellanum vero removere potest,
ad normam cann. 192-195, qui eum nominavit.
319.
§ 1.
Consociatio publica legitime erecta, nisi aliud cautum sit, bonaquae possidet ad
normam statutorum administrat sub superiore directione auctoritatis
ecclesiasticae de qua in can. 312, § 1, cui quotannis administrationis rationem
reddere debet.
§ 2. Oblationum quoque et eleemosynarum, quas collegerit, eidem auctoritati
fidelem erogationis rationem reddere debet.
320.
§ 1.
Consociationes a Sancta Sede erectae nonnisi ab eadem supprimi possunt.
§ 2. Ob graves causas ab Episcoporum conferentia supprimi possunt
consociationes ab eadem erectae; ab Episcopo dioecesano consociationes a se
erectae, et etiam consociationes ex apostolico indulto a sodalibus institutorum
religiosorum de consensu Episcopi dioecesani erectae.
§ 3. Consociatio publica ac auctoritate competenti ne supprimatur, nisi auditis
eius moderatore aliisque officialibus maioribus.
321.
Consociationes
privata christifideles secundum statutorum praescripta dirigunt et moderantur.
322.
§ 1.
Consociatio christifidelium privata personalitatem iuridicam acquirere potest
per decretum formale auctoritatis ecclesiasticae competentis, de qua can. 312.
§ 2. Nulla christifidelium consociatio privata personalitatem iuridicam
acquirere potest, nisi eius statuta ab auctoritate ecclesiastica, de qua in
can. 312, § 1, sint probata; statutorum vero probatio consociationis naturam
privatam non immutat.
323.
§ 1. Licet
christifidelium consociationes privatae autonomia gaudeant ad normam can. 321,
subsunt vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae ad normam can. 305, itemque
eiusdem auctoritatis regimini.
§ 2. Ad auctoritatem ecclesiasticam etiam spectat, servata quidem autonomia
consociationibus privatis propria, invigilare et curare ut virium dispersio
vitetur, earumque apostolatus exercitium ad bonum commune ordinetur.
324.
§ 1.
Christifidelium consociatio privata libere sibi moderatorem et officiales
designat, ad normam statutorum.
§ 2. Christifidelium consociatio privata consiliarium spiritualem, si quemdam
exoptet, libere sibi eligere potest inter sacerdotes ministerium legitime in
dioecesi exercentes; qui tamen indiget confirmatione Ordinarii loci.
325.
§ 1.
Christifidelium consociatio privata ea bona quae possidet libere administrat,
iuxta statutorum praescripta, salvo iure auctoritatis ecclesiasticae
competentis vigilandi ut bona fines associationis adhibeantur.
§ 2. Eadem subest loci Ordinarii auctoritati ad normam can. 1301 quod attinet
ad administrationem erogationemque bonorum, quae ipsi ad pias causas donata aut
relicta sint.
326.
§ 1.
Extinguitur christifidelium consociatio privata ad normam statutorum; supprimi
etiam potest a competenti auctoritate, si eius actio in grave damnum cedit
doctrinae vel disciplinae ecclesiasticae, aut scandalo est fidelium.
§ 2. Destinatio bonorum consociationis extinctae ad normam statutorum
determinanda est, salvis iuribus quaesitis atque oblatorum voluntate.
327.
Christifideles
laici magni faciant consociationes ad spirituales fines, de quibus in can. 298,
constitutas, eas speciatim quae rerum temporalium ordinem spiritu christiano
animare sibi proponunt atque hoc modo intimam inter fidem et vitam magnopere
fovent unionem.
328.
Qui
praesunt consociationibus laicorum, iis etiam quae vi privilegii apostolici
erectae sunt, curent ut suae cum aliis christifidelium consociationibus, ubi id
expediat, cooperentur, utque variis operibus christianis, praesertim in eodem
territorio exsistentibus, libenter auxilio sint.
329.
Moderatores
consociationum laicorum curent, ut sodales consociationis ad apostolatum laicis
proprium exercendum debite efformentur.
330.
Sicut,
statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt,
pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi successores
Apostolorum, inter se coniunguntur.
331.
Ecclesiae
Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino singulariter Petro, primo
Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, Collegii
Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris
Pastor; qui ideo vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in
Ecclesia gaudet ordinaria potestate, quam semper libere exercere valet.
332.
§ 1.
Plenam et supremam in Ecclesia potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima
electione ab ipso acceptata una cum episcopali consecratione. Quare, eandem
potestatem obtinet a momento acceptationis electus ad summum pontificatum, qui
episcopali charactere insignitus est. Quod si charactere episcopali electus
careat, statim ordinetur Episcopus.
§ 2. Si contingat ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet, ad validitatem
requiritur ut renuntiatio libere fiat et rite manifestetur, non vero ut a
quopiam acceptetur.
333.
§ 1.
Romanus Pontifex, vi sui muneris, non modo in universam Ecclesiam potestate
gaudet, sed et super omnes Ecclesias particulares earumque coetus ordinariae
potestatis obtinet principatum, quoquidem insimul roboratur atque vindicatur
potestas propria, ordinaria et immediata, qua in Ecclesias particulares suae
curae commissas Episcopi pollent.
§ 2. Romanus Pontifex, in munere supremi Ecclesia Pastoris explendo, communione
cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus; ipsi ius
tamen est, iuxta Ecclesiae necessitates, determinare modum, sive personalem
sive collegialem, huius muneris exercendi.
§ 3. Contra sententiam vel decretum Romani Pontificis non datur appellatio
neque recursus.
334.
In
eius munere exercendo, Romano Pontifici praesto sunt Episcopi, qui eidem
cooperatricem operam navare valent variis rationibus, inter quas est synodus
Episcoporum. Auxilio praetera ei sunt Patres Cardinales, necnon aliae personae
itemque varia secundum temporum necessitates instituta; quae personae omnes et
instituta, nomine et auctoritate ipsius, munus sibi commissum explent in bonum
omnium Ecclesiarum, iuxta normas iure definitas.
335.
Sede
romana vacante aut prorsus impedita, nihil innovetur in Ecclesiae universae
regimine: serventur autem leges speciales pro iisdem adiunctis latae.
336.
Collegium
Episcoporum, cuius caput est Summus Pontifex cuiusque membra sunt Episcopi vi
sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii capite et
membris, et in quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum capite suo,
et numquam sine hoc capite, subiectum quoque supremae et plenae potestatis in
universam Ecclesiam exsistit.
337.
§ 1.
Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet
in Concilio Oecumenico.
§ 2. Eandem potestatem exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum
actionem, quae uti talis a Romano Pontifice sit indicta aut libere recepta, ita
ut verus actus collegialis efficiatur.
§ 3. Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae seligere et
promovere modos, quibus Episcoporum Collegium munus suum quoad universam
Ecclesiam collegialiter exerceat.
338.
§ 1.
Unius Romani Pontificis est Concilium Oecumenicum convocare, eidem per se vel
per se vel per alios praesidere, item Concilium transferre, suspendere vel
dissolvere, eiusque decreta approbare.
§ 2. Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio tractandas determinare atque
ordinem in Concilio servandam constituere; propositis a Romano Pontifice
quaestionibus Patres Concilii alias addere possunt, ab eodem Romano Pontifice
probandas.
339.
§ 1.
Ius est et officium omnibus et solis Episcopis qui membra sint Collegii
Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum suffragio deliberativo intersint.
§ 2. Ad Concilium Oecumenicum insuper alii aliqui, qui episcopali dignitate non
sint insigniti, vocari possunt a suprema Ecclesiae auctoritate, cuius est eorum
partes in Concilio determinare.
340.
Si
contingat Apostolicam Sedem durante Concilii celebratione vacare, ipso iure hoc
intermittitur, donec novus Summus Pontifex illud continuari iusserit aut
dissolverit.
341.
§ 1.
Concilii Oecumenici decreta vim obligandi non habent nisi una cum Concilii
Patribus a Romano Pontifice approbata, ab eodem fuerint confirmata et eius
iussu promulgata.
§ 2. Eadem confirmatione et promulgatione, vim obligandi ut habeant, egent
decreta quae ferat Collegium Episcoporum, cum actionem proprie collegialem
ponit iuxta alium a Romano Pontifice inductum vel libere receptum modum.
342.
Synodus
Episcoporum coetus est Episcoporum qui, ex diversis orbis regionibus selecti,
statutis temporibus una conveniuntut arctam coniuntionem inter Romanum
Pontificem et Episcopos foveant, utque eidem Romano Pontifici ad incolumitatem
incrementumque fidei et morum, ad disciplinam ecclesiasticam servandam et
firmandam consiliis adiutricem operam praestent, necnon quaestiones ad actionem
Ecclesiae in mundo spectantes perpendant.
343.
Synodi
Episcoporum est de quaestionibus pertractandis disceptare atque expromere
optata, non vero easdem dirimere de iisque ferre decreta, nisi certis in
casibus potestate deliberativa eandem instruxerit Romanus Pontifex, cuius est
in hoc casu decisiones synodi ratas habere.
344.
Synodus
Episcoporum directe subest auctoritati Romani Pontificis, cuius quidem est:
1_ synodum convocare, quotiescumque id ipsi opportunum videatur, locumque
designare ubi coetus habendi sint;
2_ sodalium, qui ad normam iuris peculiaris eligendi sunt, electionem ratam
habere aliosque sodales designare et nominare;
3_ argumenta quaestionum pertractandarum statuere opportuno tempore ad normam
iuris peculiaris ante synodi celebrationem;
4_ rerum agendarum ordinem definire;
5_ synodo per se aut per alios praeesse;
6_ synodum ipsam concludere, transferre, suspendere et dissolvere.
345.
Synodus
Episcoporum congregari potest aut in coetum generalem, in quo scilicet res
tractantur ad bonum Ecclesiae universae directe spectantes, qui quidem coetus
est sive ordinarius sive extraordinarius, aut etiam in coetum specialem, in quo
nempe aguntur negotia quae directe ad determinatam determinatasve regiones
attinent.
346.
§ 1.
Synodus Episcoporum quae in coetum generalem ordinarium congregatur, constat
sodalibus quorum plerique sunt Episcopi, electi pro singulis coetibus ab
Episcoporum conferentiis secundum rationem iure peculiari synodi determinatam;
alii vi eiusdem iuris deputantur; alii a Romano Pontifice directe nominantur;
quibus accedunt aliqui sodales institutorum religiosorum clericalium, qui ad
normam eiusdem iuris peculiaris eliguntur.
§ 2. Synodus Episcoporum in coetum generalem extraordinarium congregata ad
negotia tractanda quae expeditam requirant definitionem, constat sodalibus
quorum plerique, Episcopi, a iure peculiari synodi deputantur ratione officii
quod adimplent, alii vero a Romano Pontifice directe nominantur; quibus
accedunt aliqui sodales institutorum religiosorum clericalium ad normam eiusdem
iuris electi.
§ 3. Synodus Episcoporum, quae in coetum specialem congregatur, constat
sodalibus delectis praecipue ex iis regionibus pro quibus convocata est, ad
normam iuris peculiaris, quo synodus regitur.
347.
§ 1.
Cum synodi Episcoporum coetus a Romano Pontifice concluditur, explicit munus in
eadem Episcopis aliisque sodalibus commissum.
§ 2. Sede Apostolica post convocatam synodum aut inter eius celebrationem
vacante, ipso iure suspenditur synodi coetus, itemque munus sodalibus in eodem
commissum, donec novus Pontifex coetum aut dissolvendum aut continuandum
decreverit.
348.
§ 1.
Synodi Episcoporum habetur secretaria generalis permanens, cui praeest
Secretarius generalis, a Romano Pontifice nominatus, cuique praesto est
consilium secretariae, constans Episcopis, quorum alii, ad normam iuris
peculiaris, ab ipsa synodo Episcoporum eliguntur, alii a Romano Pontifice
nominantur, quorum vero omnium munus explicit, ineunte novo coetu generali.
§ 2. Pro quolibet synodi Episcoporum coetu praetera unus aut plures secretarii
speciales constituuntur qui a Romano Pontifice nominantur, atque in officio
ipsis commisso permanent solum usque ad expletum synodi coetum.
349.
S. R.
E. Cardinales peculiare Collegium constituunt, cui competit ut electioni Romani
Pontificis provideat ad normam iuris peculiaris; Cardinales item Romano
Pontifici adsunt sive collegialiter agendo, cum ad quaestiones maioris momenti
tractandas in unum convocantur, sive ut singuli, scilicet variis officiis,
quibus funguntur, eidem Romano Pontifici praestando in cura praesertim
cotidiana universae Ecclesiae.
350.
§ 1.
Cardinalium Collegium in tres ordines distribuitur: episcopalem, ad quem
pertinent Cardinales quibus a Romano Pontifice titulus assignatur Ecclesiae
suburbicariae, necnon Patriarchae orientales qui in Cardinalium Collegium
relati sunt; presbyteralem et diaconalem.
§ 2. Cardinalibus ordinis presbyteralis ac diaconalis suus cuique titulus aut
diaconia in Urbe assignatur a Romano Pontifice.
§ 3. Patriarchae orientales in Cardinalium Collegium assumpti in titulum habent
suam patriarchalem sedem.
§ 4. Cardinalis Decanus in titulum habet dioecesim Ostiensem, unacum alia
Ecclesia quam in titulum iam habeat.
§ 5. Per optionem in Consistorio factam et a Summo Pontifice approbatam,
possunt, servata prioritate ordinis et promotionis, Cardinales ex ordine
presbyterali transire ad alium titulum et Cardinales ex ordine diaconali ad
aliam diaconiam et, si per integrum decennium in ordine diaconali permanserint,
etiam ad ordinem presbyteralem.
§ 6. Cardinalis ex ordine diaconali transiens per optionem ad ordinem
presbyteralem, locum obtinet ante omnes illos Cardinales presbyteros, qui post
ipsum ad Cardinalatum assumpti sunt.
351.
§ 1.
Qui Cardinales promoveantur, libere a Romano Pontifice seliguntur viri, saltem
in ordine presbyteratus constituti, doctrina, moribus, pietate necnon rerum
agendarum prudentia egregie praestantes; qui nondum sunt Episcopi,
consecrationem episcopalem recipere debent.
§ 2. Cardinales creantur Romani Pontificis decreto, quod quidem coram
Cardinalium Collegio publicatur; inde a publicatione facta officiis tenentur
atque iuribus gaudent lege definitis.
§ 3. Promotus ad cardinalitiam dignitatem, cuius creationem Romanus Pontifex
annuntiaverit, nomen autem in pectore sibi reservans, nullis interim tenetur
Cardinalium officiis nullisque eorum gaudet iuribus; postquam autem a Romano
Pontifice eius nomen publicatum fuerit, iisdem tenetur officiis fruiturque
iuribus, sed iure praecedentiae gaudet a die reservationis in pectore.
352.
§ 1.
Cardinalium Collegio praeest Decanus, eiusque impediti vices sustinet
Subdecanus; Decanus, vel Subdecanus, nulla in ceteros Cardinales gaudet
potestate regiminis, sed ut primus inter pares habetur.
§ 2. Officio Decani vacante, Cardinales titulo Ecclesiae suburbicariae
decorati, iique soli, praesidente Subdecano si adsit, aut antiquiore ex ipsis,
e coetus sui gremio unum eligant qui Decanum Collegii agat; eius nomen ad
Romanum Pontificem deferant, cui competit electum probare.
§ 3. Eadem ratione de qua in
§ 2, praesidente ipso Decano, eligitur Subdecanus; Subdecani quoque electionem
probare Romano Pontifici competit.
§ 4. Decanus et Subdecanus, si in Urbe domicilium non habeant, illud ibidem
acquirant.
353.
§ 1.
Cardinales collegiali actione supremo Ecclesiae Pastori praecipue auxilio sunt
in Consistoriis, in quibus iussu Romani Pontificis eoque praesidente
congregantur; Consistoria habentur ordinaria aut extraordinaria.
§ 2. In Consistorium ordinarium, convocantur omnes Cardinales, saltem in Urbe
versantes, ad consultationem de quibusdam negotiis gravibus, communis tamen
contigentibus, aut ad actus quosdam maxime sollemnes peragendos.
§ 3. In Consistorium extraordinarium, quod celebratur cum peculiares Ecclesiae
necessitates vel graviora negotia tractanda id suadeant, convocantur omnes
Cardinales.
§ 4. Solum Consistorium ordinarium, in quo aliquae sollemnitates celebrantur,
potest esse publicum, cum scilicet praeter Cardinales admittuntur Praelati,
legati societatum civilium aliive ad illud invitati.
354.
Patres
Cardinales dicasteriis aliisve institutis permanentibus Romanae Curiae et
Civitatis Vaticanae praepositi, qui septuagesimum quintum aetatis annum
expleverint, rogantur ut renuntiationem ab officio exhibeant Romano Pontifici
qui, omnibus perpensis, providebit.
355.
§ 1.
Cardinali Decano competit electum Romanum Pontificem in Episcopum ordinare, si
electus ordinatione indigeat; impedito Decano, idem ius competit Subdecano,
eoque impedito, antiquiori Cardinali ex ordine episcopali.
§ 2. Cardinalis Proto-diaconus nomen novi electi Summi Pontificis populo annuntiant;
item pallia Metropolitis imponit eorumve procuratoribus tradit, vice Romani
Pontificis.
356.
Cardinales
obligatione tenentur cum Romano Pontifice sedulo cooperandi; Cardinales itaque
quovis officio in Curia fungentes, qui non sint Episcopi dioecesani, obligatione
tenentur residendi in Urbe; Cardinales qui alicuius dioecesis curam habent ut
Episcopi dioecesani, Urbem petant quoties a Romano Pontifice convocentur.
357.
§ 1.
Cardinales, quibus Ecclesia suburbicaria aut ecclesia in Urbe in titulum est
assignata, postquam in eiusdem venerunt possessionem, earundem dioecesium et
ecclesiarum bonum consilio et patrocinio promoveant, nulla tamen in easdem
potestate regiminis pollentes, ac nulla ratione sese in iis interponentes, quae
ad earum bonorum administrationem, ad disciplinam aut ecclesiarum servitium
spectant.
§ 2. Cardinales extra Urbem et extra propriam dioecesim degentes, in iis quae
ad sui personam pertinent exempti sunt a potestate regiminis Episcopi dioecesis
in qua commorantur.
358.
Cardinali,
cui a Romano Pontifice hoc munus committitur ut in aliqua sollemni celebratione
vel personarum coetu eius personam sustineat, uti Legatus a latere, scilicet
tamquam eius alter ego, sicuti et illi cui adimplendum concreditur tamquam
ipsius misso speciali certum munus pastorale, ea tantum competunt quae ab ipso
Romano Pontifice eidem demandantur.
359.
Sede
Apostolica vacante, Cardinalium Collegium ea tantum in Ecclesia gaudet
potestate, quae in peculiari lege eidem tribuitur.
360.
Curia
Romana, qua negotia Ecclesiae universae Summus Pontifex expedire solet et qua
nomine et auctoritate ipsius munus explet in bonum et in servitium Ecclesiarum,
constat Secretaria Status seu Papali, Consilio pro publicis Ecclesiae negotiis,
Congregationibus, Tribunalibus, aliisque Institutis, quorum omnium constitutio
et competentia lege peculiari definiuntur.
361.
Nomine
Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice veniunt non solum Romanus
Pontifex, sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis contextu aliud appareat,
Secretaria Status, Consilium pro publicis Ecclesiae negotiis, aliaque Romanae
Curiae Instituta.
362.
Romano
Pontifici ius est nativum et independens Legatos suos nominandi ac mittendi
sive ad Ecclesias particulares in variis nationibus vel regionibus, sive simul
ad Civitates et ad publicas Auctoritates, itemque eos transferendi et
revocandi, servatis quidem normis iuris internationalis, quod attinet ad
missionem et revocationem Legatorum apud Res Publicas constitutorum.
363.
§ 1.
Legatis Romani Pontificis officium committitur ipsius Romani Pontificis stabili
modo gerendi personam apud Ecclesias particulares aut etiam apud Civitates et
publicas Auctoritates, ad quas missi sunt.
§ 2. Personam gerunt Apostolicae Sedis ii quoque, qui in pontificam Missionem
ut Delegati aut Observatores deputantur apud Consilia internationalia aut apud
Conferentias et Conventus.
364.
Praecipuum
munus Legati pontifici est ut firmiora et efficaciora in dies reddantur
unitatis vincula, quae inter Apostolicam Sedem et Ecclesias particulares
intercedunt. Ad pontificium ergo Legatum pertinet pro sua dicione:
1_ ad Apostolicam Sedem notitias mittere de condicionibus in quibus versantur
Ecclesiae particulares, deque omnibus quae ipsam vitam Ecclesiae et bonum
animarum attingant;
2_ Episcopis actione et consilio adesse, integro quidem manente eorundem
legitimae potestatis exercitio;
3_ crebras fovere relationes cum Episcoporum conferentia, eidem omnimodam
operam praebendo;
4_ ad nominationem Episcoporum quod attinet, nomina candidatorum Apostolicae
Sedi transmittere vel proponere necnon processum informativum de promovendis
instruere, secundum normas ab Apostolica Sede datas;
5_ anniti ut promoveantur res quae ad progressum et consociatam populorum
operam spectant;
6_ operam conferre cum Episcopis, ut opportuna foveantur commercia inter Ecclesiam
catholicam et alias Ecclesias vel communitates ecclesiales, immo et religiones
non christianas;
7_ ea quae pertinent ad Ecclesiae et Apostolicae Sedis missionem, consociata
cum Episcopis actione, apud moderatores Civitatis tueri;
8_ exercere praeterea facultates et cetera explere mandata quae ipsi ab
Apostolica Sede committantur.
365.
§ 1.
Legati pontificii, qui simul legationem apud Civitates iuxta iuris
internationalis normas exercet, munus quoque peculiare est:
1_ promovere et fovere necessitudines inter Apostolicam Sedem et Auctoritates
Rei Publicae;
2_ quaestiones pertractare quae ad relationes inter Ecclesiam et Civitatem
pertinent; et peculiari modo agere de concordatis aliisque huiusmodi
conventionibus conficiendis et ad effectum deducendis.
§ 2. In negotiis, de quibus in § 1, expediendis, prout adiuncta suadeant,
Legatus pontificius sententiam et consilium Episcoporum dicionis ecclesiasticae
exquirere ne omittat, eosque de negotiorum cursu certiores faciat.
366.
Attenta
peculiari Legati muneris indole:
1_ sedes Legationis pontificae a potestate regiminis Ordinarii loci exempta
est, nisi agatur de matrimoniis celebrandis;
2_ Legato pontificio fas est, praemonitis, quantum fieri potest, locorum
Ordinariis, in omnibus ecclesiis suae legationis liturgicas celebrationes,
etiam in pontificalibus, peragere.
367.
Pontificii
Legati munus non exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris
pontificiis statuatur; cessat autem expleto mandato, revocatione eidem
intimata, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata.
368.
Ecclesiae
particulares, in quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit, sunt imprimis
dioeceses, quibus nisi aliud constet, assimilantur praelatura territorialis et
abbatia territorialis, vicariatus apostolicus et praefectura apostolica necnon
administratio apostolica stabiliter erecta.
369.
Dioecesis
est populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii pascenda
concreditur, ita ut, pastori suo adhaerens ab eoque per Evangelium et
Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata, Ecclesiam particularem constituat,
in qua vere inest et operatur una sancta catholica et apostolica Christi
Ecclesia.
370.
Praelatura
territorialis aut abbatia territorialis est certa populi Dei portio,
territorialiter quidem circumscripta, cuius cura, specialia ob adiuncta, committitur
alicui Praelato aut Abbati, qui eam, ad instar Episcopi dioecesani, tamquam
proprius eius pastor regat.
371.
§ 1.
Vicariatur apostolicus vel praefectura apostolica est certa populi Dei portio
quae, ob peculiaria adiuncta, in dioecesim nondum est constituta, quaeque
pascenda committitur Vicario apostolico aut Praefecto apostolico, qui eam
nomine Summi Pontificis regant.
§ 2. Adminitratio apostolica est certa populi Dei portio, quae ob speciales et
graves omnino rationes a Summo Pontifice in dioecesim non erigitur, et cuius
cura pastoralis committitur Administratori apostolico, qui eam nomine Summi
Pontificis regat.
372.
§ 1.
Pro regula habeatur ut portio populi Dei quae dioecesim aliamve Ecclesiam
particularem constituat, certo territorio circumscribatur, ita ut omnes
comprehendat fideles in territorio habitantes.
§ 2. Attamen, ubi de iudicio supremae Ecclesiae auctoritatis, auditis
Episcoporum conferentiis quarum interest, utilitas id suadeat, in eodem
territorio erigi possunt Ecclesiae particulares ritu fidelium aliave simili
ratione distinctae.
373.
Unius
supremae auctoritatis est Ecclesias particulares erigere; quae legitime
erectae, ipso iure personalitate iuridica gaudent.
374.
§ 1.
Quaelibet dioecesis aliave Ecclesia particularis dividatur in distinctas partes
seu paroecias.
§ 2. Ad curam pastoralem per communem actionem fovendam plures paroeciae
viciniores coniungi possunt in peculiares coetus, uti sunt vicariatus foranei.
375.
§ 1.
Episcopi, qui ex divina institutione in Apostolorum locum succedunt per
Spiritum Sanctum qui datus est eis, in Ecclesia Pastores constituuntur, ut sint
et ipsi doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes et gubernationis ministri.
§ 2. Episcopi ipsa consecratione episcopali recipiunt cum munere sanctificandi
munera quoque docendi et regendi, quae tamen natura sua nonnisi in hierarchica
communione cum Collegii capite et membris exercere possunt.
376.
Episcopi
vocantur dioecesani, quibus scilicet alicuius dioecesis cura commissa est;
ceteri titulares appellantur.
377.
§ 1.
Episcopos libere Summus Pontifex nominat, aut legitime electos confirmat.
§ 2. Singulis saltem trienniis Episcopi provinciae ecclesiasticae vel, ubi
adiuncta id suadeant, Episcoporum conferentiae, communi consilio et secreto
elenchum componant presbyterorum etiam sodalium institutorum vitae consecrate,
ad episcopatum aptiorum eumque Apostolicae Sedi transmittant, firmo manente
iure uniuscuiusque Episcopi Apostolicae Sedi nomina presbyterorum, quos
episcopali munere dignos et idoneus putet, seorsim patefaciendi.
§ 3. Nisi aliter legitime statutum fuerit, quoties nominandus est Episcopus
dioecesanus aut Episcopus coadiutor, ad ternos, qui dicuntur, Apostolicae Sedi
proponendos, pontificii Legati est singillatim requirere et cum ipsa Apostolica
Sede communicare, una cum suo voto, quid suggerant Metropolita et Suffraganei
provinciae, ad quam providenda dioecesis pertinet vel quacum in coetum
convenit, necnon conferentiae Episcoporum praeses; pontificius Legatus,
insuper, quosdam e collegio consultorum et capitulo cathedrali audiat et, si id
expedire iudicaverit, sententiam quoque aliorum ex utroque clero necnon
laicorum sapientia praestantium singillatim et secreto exquirat.
§ 4. Nisi aliter legitime provisum fuerit, Episcopus dioecesanus, qui
auxiliarem suae dioecesi dandum aestimet, elenchum trium saltem presbyterorum
ad hoc officium aptiorum Apostolicae Sedi proponat.
§ 5. Nulla in posterum iura et privilegia electionis, nominationis
praesentationis vel designationis Episcoporum civilibus auctoritatibus
conceduntur.
378.
§ 1.
Ad idoneitatem candidatorum Episcopatus requiritur ut quis sit:
1_ firma fide, bonis moribus, pietate, animarum zelo, sapientia, prudentia et
virtutibus humanis excellens, ceterisque dotibus praeditus quae ipsum aptum
efficiant ad officium de quo agitur explendum;
2_ bona exsistimatione gaudens;
3_ annos natus saltem triginta quinque;
4_ a quinquennio saltem in presbyteratus ordine constitutus;
5_ laurea doctoris vel saltem licentia in sacra Scriptura, theologia aut iure
canonico potius in instituto studiorum superiorum a Sede Apostolica probato,
vel saltem in iisdem disciplinis vere peritus.
§ 2. Iudicium definitivum de promovendi idoneitate ad Apostolicam Sedem
pertinet.
379.
Nisi
legitimo detineatur impedimento, quicumque ad Episcopatum promotus debet intra
tres menses ab acceptis apostolicis litteris consecrationem episcopalem
recipere, et quidem antequam officii sui processionem capitat.
380.
Antequam
canonicam possessionem sui officii capiat, promotus fidei professionem emittat
atque iusiurandum fidelitatis erga Apostolicam Sedem praestet secundum formulam
ab eadem Apostolica Sede probatam.
381.
§ 1.
Episcopo dioecesano in dioecesi ipsi commissa omnis competit potestas
ordinaria, propria et immediata, quae ad exercitium eius muneris pastoralis
requiritur, exceptis causis quae iure aut Summi Pontificis decreto supremae aut
alii auctoritati ecclesiasticae reserventur.
§ 2. Qui praesunt aliis communitatibus fidelium, de quibus in can. 368,
Episcopo dioecesano in iure aequiparantur, nisi ex rei natura aut iuris
praescripto aliud appareat.
382.
§ 1.
Episcopus promotus in exercitium officii sibi commissi sese ingerere nequit,
ante captam dioecesis canonicam possessionem; exercere tamen valet officia,
quae in eadem dioecesi tempore promotionis iam retinebat, firmo praescripto
can. 409,
§ 2.
§ 2. Nisi legitimo detineatur impedimento, promotus ad officium Episcopi
dioecesani debet canonicam suae dioecesis possessionem capere, si iam non sit
consecratus Episcopus, intra quattuor mense a receptis apostolicis litteris; si
iam sit consecratus, intra duos menses ab iidem receptis.
§ 3. Canonicam dioecesis possessionem capit Episcopus simul ac in ipsa
dioecesi, per se vel per procuratorem, apostolicas litteras collegio
consultorum ostenderit, praesente curiae cancellario, qui rem in acta referat,
aut, in dioecesibus noviter erectis, simul ac clero populoque in ecclesia
cathedrali praesenti earundem litterarum communicationem procuraverit,
presbytero inter praesentes seniore in acta referente.
§ 4. Valde commendatur ut captio canonicae possessionis cum actu liturgico in
ecclesia cathedrali fiat, clero et populo adstantibus.
383.
§ 1.
In exercendo munere pastoris, Episcopus dioecesanus sollicitum se praebeat erga
omnes christifideles qui suae curae committuntur, cuiusvis sint aetatis,
condicionis vel nationis, tum in territorio habitantes tum in eodem ad tempus
versantes, animum intendens apostolicum ad eos etiam qui ob vitae suae
condicionem ordinaria cura pastorali non satis frui valeant necnon ad eos qui a
religionis praxi defecerint.
§ 2. Fideles diversi ritus in sua dioecesi si habeat, eorum spiritualibus
necessitatibus provideat sive per sacerdotes aut paroecias eiusdem ritus, sive
per Vicarium episcopalem.
§ 3. Erga fratres, qui in plena communione cum Ecclesia catholica non sint, cum
humanitate et caritate se gerat, oecumenismum quoque fovens prout ab Ecclesia
intellegitur.
§ 4. Commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos, ut et ipsis caritas
eluceat Christi, cuius testis coram omnibus Episcopus esse debet.
384.
Episcopus
dioecesanus peculiari sollicitudine prosequatur presbyteros quos tamquam
adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tutetur et curet ut ipsi
obligationes suo statui proprias rite adimpleant iisdemque praesto sint media
et institutiones, quibus ad vitam spiritualem et intellectualem fovendam egeant;
item curet ut eorum honestae sustentationi atque assistentiae sociali, ad
normam iuris, prospiciatur.
385.
Episcopus
dioecesanus vocationes ad diversa ministeria et ad vitam consecratam quam
maxime foveat, speciali cura vocationibus sacerdotalibus et missionalibus
adhibita.
386.
§ 1.
Veritates fidei credendas et moribus applicandas Episcopus dioecesanus
fidelibus proponere et illustrare tenetur, per se ipse frequenter praedicans;
curet etiam ut praescripta canonum de ministerio verbi, de homilia praesertim
et catechetica institutione sedulo serventur, ita ut universa doctrina
christiana omnibus tradatur.
§ 2. Integritatem et unitatem fidei credendae mediis, quae aptiora videantur,
firmiter tueatur, iustam tamen libertatem agnoscens in veritatibus ulterius
perscrutandis.
387.
Episcopus
dioecesanus, cum memor sit se obligatione teneri exemplum sanctitatis praebendi
in caritate, humilitate et vitae simplicitate, omni ope promovere studeat
sanctitatem christifidelium secundum uniuscuiusque propriam vocationem atque,
cum sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, iugiter annitatur ut
christifideles suae curae commissi sacramentorum celebratione in gratia
crescant utque paschale mysterium cognoscant et vivant.
388.
§ 1.
Episcopus dioecesanus, post captam dioecesis possessionem, debet singulis
diebus dominicis aliisque diebus festis de praecepto in sua regione Missam pro
populo sibi commisso applicare.
§ 2. Episcopus Missam pro populo diebus, die quibus in, § 1, per se ipse
celebrare et applicare debet; si vero ab hac celebratione legitime impediatur,
iisdem diebus per alium, vel aliis diebus per se ipse applicet.
§ 3. Episcopus cui praeter propriam dioecesim aliae, titulo etiam
administrationis, sunt commissae, obligationi satisfacit unam Missam pro
universo populo sibi commisso applicando.
§ 4. Episcopus qui obligationi, de qua in §§ 1-3, non satisfecerit, quam primum
pro populo tot Missas applicet quot omiserit.
389.
Frequenter
praesit in ecclesia cathedrali aliave ecclesia suae dioecesis sanctissimae
Eucharistiae celebrationi, in festis praesertim de praecepto aliisque
sollemnitatibus.
390.
Episcopus
dioecesanus in universa sua dioecesi pontificalia exercere potest; non vero
extra propriam dioecesim sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto
Ordinarii loci consensu.
391.
§ 1.
Episcopi dioecesani est Ecclesiam particularem sibi commissam cum potestate
legislativa, exsecutiva et iudiciali regere, ad normam iuris.
§ 2. Potestatem legislativam exercet ipse Episcopus; potestatem exsecutivam
exercet sive per se sive per Vicarios generales aut episcopales ad normam
iuris; potestatem iudicialem sive per se sive per Vicarium iudicialem et
iudices ad normam iuris.
392.
§ 1.
Ecclesiae universae unitatem cum tueri debeat, Episcopus disciplinam cunctae
Ecclesiae communem promovere et ideo observantiam omnium legum ecclesiasticarum
urgere tenetur.
§ 2. Advigilet ne abusus in ecclesiasticam disciplinam irrepant, praesertim
circa ministerium verbi, celebrationem sacramentorum et sacramentalium, cultum
Dei et Sanctorum, necnon bonorum administrationem.
393.
In omnibus
negotiis iuridicis dioecesis, Episcopus dioecesanus eiusdem personam gerit.
394.
§ 1.
Varias apostolatus rationes in dioecesi foveat Episcopus, atque curet ut in
universa dioecesi, vel in eiusdem particularibus districtibus, omnia
apostolatus opera, servata uniuscuiusque propria indole, sub suo moderamine
coordinentur.
§ 2. Urgeat officium, quo tenentur fideles ad apostolatum pro sua cuiusque
condicione et aptitudine exercendum, atque ipsos adhortetur ut varia opera
apostolatus, secundum necessitates loci et temporis, participent et iuvent.
395.
§ 1.
Episcopus dioecesanus, etiamsi coadiutorem aut auxiliarem habeat, tenetur lege
personalis in dioecesi residentiae.
§ 2. Praeterquam causa visitationis Sacrorum Liminum, vel Conciliorum,
Episcoporum synodi, Episcoporum conferentiae, quibus interesse debet, aliusve
officii sibi legitime commissi, a dioecesi aequa de causa abesse potest non
ultra mensem, sive continuum sive intermissum, dummodo cautum sit ne ex eius
absentia dioecesis quidquam detrimenti capiat.
§ 3. A dioecesi ne absit diebus Nativitatis, Hebdomadae Sanctae et
Resurrectionis Domini, Pentecostes et Corporis et Sanguinis Christi, nisi ex
gravi urgentique causa.
§ 4. Si ultra sex menses Episcopus a dioecesis illegitime abfuerit, de eius
absentia Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat quod si agatur de
Metropolita, idem faciat antiquior suffraganeus.
396.
§ 1.
Tenetur Episcopus obligatione dioecesis vel ex toto vel ex parte quotannis
visitandae, ita ut singulis saltem quinquenniis universam dioecesim, ipse per
se vel, si legitime fuerit impeditus, per Episcopum coadiutorem, aut per
auxiliarem, aut per Vicarium generalem vel episcopalem, aut per alium
presbyterum visitet.
§ 2. Fas est Episcopo sibi eligere quos maluerit clericos in visitatione
comites atque adiutores, reprobato quocumque contrario privilegio vel
consuetudine.
397.
§ 1.
Ordinariae episcopali visitationi obnoxiae sunt personae, instituta catholica,
res et loca sacra, quae intra dioecesis ambitum continentur.
§ 2. Sodales institutorum religiosorum iuris pontificii eorumque domos
Episcopus visitare potest in casibus tantum iure expressis.
398.
Studeat
Episcopus debita cum diligentia pastoralem visitationem absolvere; caveat ne
superfluis sumptibus cuiquam gravis onerosusve sit.
399.
§ 1.
Episcopus dioecesanus tenetur singulis quinquenniis relationem Summo Pontifici
exhibere super statu dioecesis sibi commissae, secundum formam et tempus ab
Apostolica Sede definita.
§ 2. Si annus pro exhibenda relatione determinatus ex toto vel ex parte
inciderit in primum biennium ab inito dioecesis regimine, Episcopus pro ea vice
a conficienda et exhibenda relatione abstinere potest.
400.
§ 1.
Episcopus dioecesanus, eo anno quo relationem Summo Pontifici exhibere tenetur,
nisi aliter ab Apostolica Sede statutum fuerit, ad Urbem, Beatorum Apostolorum
Petri et Pauli sepulcra veneraturus, accedat et Romano Pontifici se sistat.
§ 2. Episcopus praedictae obligationi per se ipse satisfaciat, nisi legitime
sit impeditus; quo in casu eidem satisfaciat per coadiutorem, si quem habeat, vel
auxiliarem, aut per idoneum sacerdotem sui presbyterii, qui in sua dioecesi
resideat.
§ 3. Vicarius apostolicus huic obligationi satisfacere potest per procuratorem
etiam in Urbe degentem; Praefectus apostolicus hac obligatione non tenetur.
401.
§ 1.
Episcopus dioecesanus, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverit,
rogatur ut renuntiationem ab officio exhibeat Summo Pontifici, qui omnibus
inspectis adiunctis providebit.
§ 2. Enixe rogatur Episcopus dioecesanus, qui ob infirmam valetudinem aliamve gravem
causam officio suo adimplendo minus aptus evaserit, ut renuntiationem ab
officio exhibeat.
402.
§ 1.
Episcopus, cuius renuntiatio ab officio acceptata fuerit, titulum emeriti suae
dioecesis retinet, atque habitationis sedem, si id exoptet, in ipsa dioecesi
servare potest, nisi certis in casibus ob specialia adiuncta ab Apostolica Sede
aliter provideatur.
§ 2. Episcoporum conferentia curare debet ut congruae et dignae Episcopi
renuntiantis sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione,
qua tenetur dioecesis cui ipse inservivit.
403.
§ 1.
Cum pastorales dioecesis necessitates id suadeant, unus vel plures Episcopi
auxiliares, petente Episcopo dioecesano, constituantur Episcopus auxiliaris
iure successionis non gaudet.
§ 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, Episcopo dioecesano
dari potest Episcopus auxiliaris specialibus instructus facultatibus.
§ 3. Sancta Sedes, si magis opportunum id ipsi videatur, ex officio constituere
potest Episcopum coadiutorem, qui et ipse specialibus instruitur facultatibus;
Episcopus coadiutor iure successionis gaudet.
404.
§ 1.
Episcopus coadiutor officii sui possessionem capit, cum litteras apostolicas
nominationis, per se vel per procuratorem, ostenderit Episcopo dioecesano atque
collegio consultorum, praesente curiae cancellario, qui rem in acta referat.
§ 2. Episcopus auxiliaris officii sui possessionem capit, cum litteras
apostolicas nominationis ostenderit Episcopo dioecesano, praesente curiae
cancellario, qui rem in acta referat.
§ 3. Quod si Episcopus dioecesanus plene sit impeditus, sufficit ut tum
Episcopus coadiutor, tum Episcopus auxiliaris litteras apostolicas nominationis
ostendant collegio consultorum, praesente curiae cancellario.
405.
§ 1.
Episcopus coadiutor, itemque Episcopus auxiliaris, obligationes et iura habent
quae determinantur praescriptis canonum qui sequuntur, atque in litteris suae
nominationis definiuntur.
§ 2. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, de quo in can. 403,
§ 2, Episcopo dioecesano in universo dioecesis regimine adstant atque eiusdem
absentis vel impedit vices supplent.
406.
§ 1.
Episcopus coadiutor, itemque Episcopus auxiliaris, de quo in can. 403,
§ 2, ab Episcopo dioecesano Vicarius generalis constituatur; insuper ipsi prae
ceteris Episcopus dioecesanus committat quae ex iure mandatum speciale
requirant.
§ 2. Nisi in litteris apostolicis aliud provisum fuerit et firmo praescripto §
1, Episcopus dioecesanus auxiliarem vel auxiliares suos constituat Vicarios
generales vel saltem Vicarios episcopales, ab auctoritate sua, aut Episcopi
coadiutoris vel Episcopi auxiliaris de quo in can. 403,
§ 2, dumtaxat dependentes.
407.
§ 1.
Ut quam maxime praesenti et futuro dioecesis bono faveatur, Episcopus
dioecesanus, coadiutor atque Episcopus auxiliaris de quo in can. 403,
§ 2, in rebus maioris momenti sese invicem consulant.
§ 2. Episcopus dioecesanus in perpendendis causis maioris momenti, praesertim
indolis pastoralis, Episcopos auxiliares prae ceteris consulere velit.
§ 3. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, quippe qui in partem
sollicitudinis Episcopi dioecesani vocati sint, munia sua ita exerceant, ut
concordi cum ipso opera et animo procedant.
408.
§ 1.
Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, iusto impedimento non detenti,
obligantur ut, quoties Episcopus dioecesanus id requirat, pontificalia et alias
functiones obeant, ad quas Episcopus dioecesanus tenetur.
§ 2. Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor aut auxiliaris
potest exercere, Episcopus dioecesanus habitualiter alii ne committat.
409.
§ 1.
Vacante sede episcopali, Episcopus coadiutor statim fit Episcopus dioecesis pro
qua fuerat constitutus, dummodo possessionem legitime ceperit.
§ 2. Vacante sede episcopali, nisi aliud a competenti auctoritate statutum
fuerit, Episcopus auxiliaris, donec novus Episcopus possessionem sedis ceperit,
omnes et solas servat potestates et facultates quibus sede plena, tamquam
Vicarius generalis vel tamquam Vicarius episcopalis, gaudebat; quod si ad munus
Administratoris dioecesani, qui regimini dioecesis praeest.
410.
Episcopus
coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione tenentur, sicut et ipse Episcopus
dioecesanus, residendi in dioecesi; a qua praeterquam ratione alicuius officii
extra dioecesim implendi aut feriarum causa, quae ultra mensem ne protrahantur,
nonnisi ad breve tempus discedant.
411.
Episcopo
coadiutori et auxiliari, ad renuntiationem ab officio quod attinet, applicantur
praescripta cann. 401 et 402,
§ 2.
412.
Sedes
episcopalis impedita intellegitur, si captivitate, relegatione, exsilio aut
inhabilitate Episcopus dioecesanus plane a munere pastorali in dioecesi
procurando praepediatur, ne per litteras quidem valens cum dioecesanis
communicare.
413.
§ 1.
Sede impedita, regimen dioecesis, nisi aliter Sancta Sedes pro providerit,
competit Episcopo coadiutori, si adsit; eo deficiente aut impedito, alicui
Episcopo auxiliari aut Vicario generali vel episcopali aliive sacerdoti,
servato personarum ordine statuto in elencho ab Episcopo dioecesano quam primum
a capta dioecesis possessione componendo; qui elenchus cum Metropolitana communicandus
singulis saltem triennis renoventur atque a cancellario sub secreto servetur.
§ 2. Si deficiat aut impediatur Episcopus coadiutor atque elenchus, de quo in §
1, non suppetat, collegii consultorum est sacerdote meligere, qui dioecesim
regat.
§ 3. Qui dioecesis regimen, ad normam §§ 1 vel 2, susceperit, quam primum
Sanctam Sedem moneat de sede impedita ac de suspecto munere.
414.
Quilibet
ad normam can. 423 vocatus ut ad interim dioecesis curam pastoralem gerat pro
tempore quo sedes impeditur tantum, in cura pastorali dioecesis exercenda
tenetur obligationibus atque potestate gaudet, quae iure Administratori
dioecesano competunt.
415.
Si
Episcopus dioecesanus poena ecclesiastica a munere exercendo prohibeatur,
Metropolita aut, si is deficiat vel de eodem agatur, suffraganeus antiquior
promotione ad Sanctam Sedem statim reccurat, ut ipsa provideat.
416.
Sedes
episcopalis vacat Episcopi dioecesani morte, renuntiatione a Romano Pontifice
acceptata, translatione ac privatione Episcopo intimata.
417.
Vim
habent omnia quae gesta sunt a Vicario generali aut Vicario episcopali, donec
certam de obitu Episcopi dioecesani notitiam iidem acceperint, itemque quae ab
Episcopo dioecesano aut a Vicario generali vel episcopali gesta sunt, donec
certam de memoratis actibus pontificiis notitiam receperint.
418.
§ 1. A
certa translationis notitia, Episcopus intra duos menses debet dioecesim ad
quam petere eiusque canonicam possessionem capere autem captae possessionis
dioecesis novae, dioecesis a qua vacat.
§ 2. A certa translationis notitia usque ad canonicam novae dioecesis
possessionem, Episcopus translatus in dioecesi a qua:
1_ Administratoris dioecesani potestatem obtinet eiusdemque obligationibus
tenetur, cessante qualibet Vicarii generalis et Vicarii episcopalis potestate,
salvo tamen can. 409,
§ 2;
2_ integram percipit remunerationem officio propriam.
419.
Sede
vacante, regimen dioecesis, usque ad constitutionem Administratoris dioecesani,
ad Episcoporum auxiliarem, et si plures sint, ad eum qui promotione si
antiquior devolvitur deficiente autem Episcopo auxiliari, ad collegium
consultorum, nisi a Sancta Sede aliter provisum fuerit. Qui ita regimen
dioecesis assumit, sine mora convocet collegium competens ad deputandum
Administratorem dioecesanum.
420.
In
vicariatu vel praefectura apostolica, sede vacante, regimen assumit
Pro-Vicarius vel Pro-Praefectus ad hunc tantum effectum a Vicario vel a
Praefecto immediate post captam possessionem nominatus, nisi aliter a Sancta
Sede statutum fuerit.
421.
§ 1.
Intra octo dies ab accepta vacationis sedis episcopalis notitia, Administrator
dioecesanus, qui nempe dioecesim ad interim regat, eligendus est a collegio
consultorum, firmo praescripto can. 502,
§ 3.
§ 2. Si intra praescriptum tempus Administrator dioecesanus, quavis de causa,
non fuerit legitime electus, eiusdem deputatio devolvitur ad Metropolitam, et
si vacans sit ipsa Ecclesia metropolitana aut metropolitana simul et
suffraganea, ad Episcopum suffraganeum promotione antiquiorem.
422.
Episcopus
auxiliaris et, si is deficiat, collegium consultorum quantocius de morte
Episcopi, itemque electus in Administratorem dioecesanum de sua electione Sedem
Apostolicam certiorem faciant.
423.
§ 1.
Unus deputetur Administrator dioecesanus, reprobata contraria consuetudine;
secus electio irrita est.
§ 2. Administrator dioecesanus ne simul sit oeconomus; quare si oeconomus
dioecesis in Administratorem electus fuerit, alium pro tempore oeconomum eligat
consilium a rebus oeconomicis.
424.
Administrator
dioecesanus eligatur ad normam cann. 165-178.
425.
§ 1.
Valide ad munus Administratoris dioecesani deputari tantum potest sacerdos qui
trigesimum quintum aetatis annum expleverit et ad eandem vacantem sedem non
fuerit iam electus, nominatus vel praesentatus.
§ 2. In Administratorem dioecesanum eligatur sacerdos, qui sit doctrina et
prudentia praestans.
§ 3. Si praescriptae in § 1 condiciones posthabitae fuerint, Metropolita aut,
si ipsa Ecclesia metropolitana vacans fuerit, Episcopus suffraganeus promotione
antiquior, agnita rei veritate, Administratorem pro ea vice deputet; actus
autem illius qui contra praescripta § 1 sit electus, sunt ipso iure nulli.
426.
Qui,
sede vacante, ante deputationem Administratoris dioecesani, dioecesim regat,
potestate gaudet quam ius Vicario generali agnoscit.
427.
§ 1.
Administrator dioecesanus tenetur obligationibus et gaudet potestate Episcopi
dioecesani, iis excludis quae ex rei natura aut ipso iure excipiuntur.
§ 2. Administrator dioecesanus, acceptata electione, potestatem obtinet, quin
requiratur ullius confirmatio, firma obligatione de qua in can. 833, n. 4.
428.
§ 1.
Sede vacante nihil innoventur.
§ 2. Illi quid ad interim dioecesis regimen curant, vetantur quidpiam agere
quod vel dioecesi vel episcopalibus iuribus praeiudicium aliquod affere possit;
speciatim prohibentur ipsi, ac proinde alii quicumque, quominus sive per se sive
per alium curiae dioecesanae documenta quaelibet subtrahant vel destruant, aut
in iis quidquam immutent.
429.
Administrator
dioecesanus obligatione tenetur residendi in dioecesi et applicandi Missam pro
populo ad normam can. 388.
430.
§ 1.
Munus Administratoris dioecesani cessat per captam a novo Episcopo dioecesis
possessionem.
§ 2. Administratoris dioecesani remotio Sanctae Sedi reservatur renuntiatio
quae forte ab ipso fiat, authentica forma exhibenda est collegio ad electionem
competenti, neque acceptatione eget; remoto aut renuntiante Administratore
dioecesano, aut eodem defuncto, alius eligatur Administrator dioecesanus ad
normam can. 421.
431.
§ 1.
Ut communis diversarum dioecesium vicinarum, iuxta personarum et locorum
adiuncta, actio pastoralis promoveatur, utque Episcoporum dioecesanorum inter
se relationes aptius foveantur, Ecclesiae particulares viciniores componantur
in provincias ecclesiasticas certo territorio circumscriptas.
§ 2. Dioeceses exemptae deinceps pro regula ne habeantur; itaque singulae dioeceses
aliaeque Ecclesiae particulares intra territorium alicuius provinciae
ecclesiasticae exsistentes huic provinciae ecclesiasticae adscribi debent.
§ 3. Unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum interest
Episcopis, provincias ecclesiasticas constituere, supprimere aut innovare.
432.
§ 1.
In provincia ecclesiastica auctoritate, ad normam iuris, gaudent concilium
provinciale atque Metropolita.
§ 2. Provincia ecclesiastica ipso iure personalitate iuridica gaudet.
433.
§ 1.
Si utilitas id suadeat, praesertim in nationibus ubi numerosiores adsunt
Ecclesiae particulares, provinciae ecclesiasticae vicinores, proponente
Episcoporum conferentia, a Sancta Sede in regiones ecclesiasticas coniungi
possunt.
§ 2. Regio ecclesiastica in personam iuridicam erigi potest.
434.
Ad
conventum Episcoporum regionis ecclesiasticae pertinet cooperationem et
actionem pastoralem communem in regione fovere quae tamen in canonibus huius
Codicis conferentiae Episcoporum tribuuntur potestates, eidem conventui non
competunt, nisi quaedam specialiter a Sancta Sede ei concessa fuerint.
435.
Provinciae
ecclesiasticae praeest Metropolita, qui est Archiepiscopus dioecesis cui
praeficitur; quod officium cum sede episcopali, a Romano Pontifice determinata
aut probata, coniunctum est.
436.
§ 1.
In dioecesibus suffraganeis Metropolitae competit:
1_ vigilare ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur, et de
abusibus, si qui habeantur, Romanum Pontificem certiorem facere;
2_ canonicam visitationem peragere, causa prius ab Apostolica Sede probata, si
eam suffraganeus neglexerit;
3_ deputare Administratorem dioecesanum, ad normam cann. 421,
§ 2 et 425,
§ 3.
§ 2. Ubi adiuncta id postulent, Metropolita ab Apostolica Sede instrui potest
peculiaribus muneribus et potestate in iure particulari determinandis.
§ 3. Nulla alia in dioecesibus suffraganeis competit Metropolitis potestas
regiminis; potest vero in omnibus ecclesiis, Episcopo dioecesano praemonito, si
ecclesia sit cathedralis, sacras exercere functiones, uti Episcopus in propria
dioecesi.
437.
§ 1.
Metropolita obligatione tenetur, intra tres menses a recepta consecratione
episcopali, aut, si iam consecratus fuerit, a provisione canonica, per se aut
per procuratorem a Romano Pontifice petendi pallium, quo quidem significatur
potestas qua, in communione cum Ecclesia Romana, Metropolita in Propria
provincia iure instruitur.
§ 2. Metropolita, ad normam legum liturgicarum, pallio uti potest intra
quamlibet ecclesiam provinciae ecclesiasticae cui praeest, minime vero extra
eandem, ne accedente quidem Episcopi dioecesani assensu.
§ 3. Metropolita, si ad aliam sedem metropolitanam transferatur, novo indiget
pallio.
438.
Patriarchae
et Primatis titulus, praeter praerogativam honoris, nullam in Ecclesia latina
secumfert regiminis potestatem, nisi de aliquibus ex privilegio apostolico aut
probata consuetudine aliud constet.
439.
§ 1.
Concilium plenarium, pro omnibus scilicet Ecclesiis particularibus eiusdem
conferentiae Episcoporum, celebretur quoties id ipsi Episcoporum conferentiae,
approbante Apostolica Sede, necessarium aut utile videatur.
§ 2. Norma in, § 1 statuta valet etiam de concilio provinciali celebrando in
provincia ecclesiastica, cuius termini cum territorio nationis coincidunt.
440.
§ 1.
Concilium provinciale, pro diversis Ecclesiis particularibus eiusdem provinciae
ecclesiasticae, celebretur quoties id, de iudicio maioris partis Episcoporum
dioecesanorum provinciae, opportunum videatur, salvo can. 439,
§ 2.
§ 2. Sede metropolitana vacante, concilium provinciale ne convocetur.
441.
Episcoporum
conferentiae est:
1_ convocare concilium plenarium;
2_ locum ad celebrandum concilium intra territorium conferentiae Episcoporum
eligere;
3_ inter Episcopos dioecesanos concilii plenarii eligere praesidem, ab
Apostolica Sede approbandum;
4_ ordinem agendi et quaestiones tractandas determinare, concilii plenarii
initium ac periodum indicere, illud transferre, prorogare et absolvere.
442.
§ 1.
Metropolitae, de consensu maioris partis Episcoporum suffraganeorum, est:
1_ convocare concilium provinciale;
2_ locum ad celebrandum concilium provinciale intra provinciae territorium
eligere;
3_ ordinem agendi et quaestiones tractandas determinare, concilii provincialis
initium et periodum indicere, illud transferre, prorogare et absolvere.
§ 2. Metropolitae, eoque legitime impedito, Episcopi suffraganei ab aliis
Episcopis suffraganeis electi est concilio provinciali praeesse.
443.
§ 1.
Ad concilia particularia convocandi sunt atque in eisdem ius habent suffragii
deliberativi:
1_ Episcopi dioecesani;
2_ Episcopi coadiutores et auxiliares;
3_ alii Episcopi titulares qui peculiari munere sibi ab Apostolica Sede aut ab
Episcoporum conferentia demandato in territorio funguntur.
§ 2. Ad concilia particularia vocari possunt alii Episcopi titulares etiam
emeriti in territorio degentes; qui quidem ius habent suffragii deliberativi.
§ 3. Ad concilia particularia vocandi sunt cum suffragio tantum consultivo:
1_ Vicarii generales et Vicarii episcopales omnium in territorio Ecclesiarum
particularium;
2_ Superiores maiores institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae
numero tum pro viris tum pro mulieribus ab Episcoporum conferentia aut a
provinciae Episcopis determinando, respective electi ab omnibus Superioribus
maioribus institutorum et societatum, quae in territorio sedem habent;
3_ Rectores universitatum ecclesiasticarum et catholicarum atque decani
facultatum theologiae et iuris canonici, quae in territorio sedem habent;
4_ Rectores aliqui seminariorum maiorum, numero ut in n. 2 determinando, electi
a rectoribus seminariorum quae in territorio sita sunt.
§ 4. Ad concilia particularia vocari etiam possunt, cum suffragio tantum
consultivo, presbyteri aliique christifideles, ita tamen ut eorum numerus non
excedat dimidiam partem eorum de quibus in §§ 1-3.
§ 5. Ad concilia provincialia praeterea invitentur capitula cathedralia,
itemque consilium presbyterale et consilium pastorale uniuscuiusque Ecclesiae
particularis, ita quidem ut eorum singula duos ex suis membris mittant,
collegialiter ab iisdem designatos; qui tamen votum habent tantum consultivum.
§ 6. Ad concilia particularia, si id iudicio Episcoporum conferentiae pro
concilio plenario aut Metropolitae una cum Episcopis suffraganeis pro concilio
provinciali expediat, etiam alii ut hospites invitari poterunt.
444.
§ 1.
Omnes qui ad concilia particularia convocantur, eisdem interesse debent, nisi
iusto detineantur impedimento, de quo concilii praesidem certiorem facere
tenentur.
§ 2. Qui ad concilia particularia convocantur et in eis suffragium habent
deliberativum, si iusto detineantur impedimento, procuratorem mittere possunt;
qui procurator votum habet tantum consultivum.
445.
Concilium
particulare pro suo territorio curat ut necessitatibus pastoralibus populi Dei
provideatur atque potestate gaudet regiminis, praesertim legislativa, ita ut,
salvo semper iure universali Ecclesiae, decernere valeat quae ad fidei
incrementum, ad actionem pastoralem communem ordinandam et ad moderandos mores
et disciplinam ecclesiasticam communem servandam, inducendam aut tuendam
opportuna videantur.
446.
Absoluto
concilio particulari, praeses curet ut omnia acta concilii ad Apostolicam Sedem
transmittantur; decreta a concilio edicta ne promulgentur, nisi postquam ab
Apostolica Sede recognita fuerint ipsius concilii est definire modum
promulgationis decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare incipiant.
447.
Episcoporum
conferentia, institutum quidem permanens, est coetus Episcoporum alicuius
nationis vel certi territorii, munera quaedam pastoralia coniunctim pro
christifidelibus sui territorii exercentium, ad maius bonum provehendum, quod
hominibus praebet Ecclesia, praesertim per apostolatus formas et rationes
temporis et loci adiunctis apte accommodatas, ad normam iuris.
448.
§ 1.
Episcoporum conferentia regula generali comprehendit praesules omnium
Ecclesiarum particularum eiusdem nationis, ad normam can. 450.
§ 2. Si vero, de iudicio Apostolicae Sedis, auditis quorum interest Episcopis
dioecesanis, personarum aut rerum adiuncta id suadeant, Episcoporum conferentia
erigi potest pro territorio minoris aut maioris amplitudinis, ita ut vel tantum
comprehendat Episcopus aliquarum Ecclesiarum particularium in certo territorio
constitutarum vel praesules Ecclesiarum particularium in diversis nationibus
exstantium; eiusdem Apostolicae Sedis est pro earundem singulis peculiares
normas statuere.
449.
§ 1.
Unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum interest Episcopis,
Episcoporum conferentias erigere, supprimere aut innovare.
§ 2. Episcoporum conferentia legitime erecta ipso iure personalitate iuridica
gaudet.
450.
§ 1.
Ad Episcoporum conferentiam ipso iure pertinent omnes in territorio Episcopi
dioecesani eisque iure aequiparati, itemque Episcopi coadiutores, Episcopi
auxiliares atque ceteri Episcopi titulares peculiari munere, sibi ab Apostolica
Sede vel ab Episcoporum conferentia demandato, in eodem territorio fungentes;
invitari quoque possunt Ordinarii alterius ritus, ita tamen ut votum tantum
consultivum habeant, nisi Episcoporum conferentiae statuta aliud decernant.
§ 2. Ceteri Episcopi titulares necnon Legatus Romani Pontificis non sunt de
iure membra Episcoporum conferentiae.
451.
Quaelibet
Episcoporum conferentia sua conficiat statuta, ab Apostolica Sede
recognoscenda, in quibus, praeter alia, ordinentur conferentiae conventus
plenarii habendi, et provideantur consilium Episcoporum permanens et secretaria
generalis conferentiae fini consequendo efficacius consulant.
452.
§ 1.
Quaelibet Episcoporum conferentia sibi eligat praesidem, determinet quisnam,
praeside legitime impedito, munere pro-praesidis fungatur, atque secretarium
generalem designet, ad normam statutorum.
§ 2. Praeses conferentiae, atque eo legitime impedito pro-praeses, non tantum
Episcoporum conferentiae conventibus generalibus, sed etiam consilio permanenti
praeest.
453.
Conventus
plenarii Episcoporum conferentiae habeantur semel saltem singulis annis, et
praetera quoties id postulent peculiaria adiuncta, secundum statutorum
praescripta.
454.
§ 1.
Suffragium deliberativum in conventibus plenariis Episcoporum conferentiae ipso
iure competit Episcopis dioecesanis eisque qui iure ipsis aequiparantur, necnon
Episcopis coadiutoribus.
§ 2. Episcopis auxiliaribus ceterisque Episcopis titularibus qui ad Episcoporum
conferentiam pertinent, suffragium competit deliberativum aut consultivum,
iuxta statutorum conferentiae praescripta; firmum tamen sit eis solis, de
quibus in § 1, competere suffragium deliberativum, cum agitur de statutis
conficiendis aut immutandis.
455.
§ 1.
Episcoporum conferentia decreta generalia ferre tantummodo potest in causis, in
quibus ius universale id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis
mandatum sive motu proprio sive ad petitionem ipsius conferentiae id statuerit.
§ 2. Decreta de quibus in § 1, ut valide ferantur in plenario conventu, per
duas saltem ex tribus partibus suffragiorum Praesulum, qui voto deliberativo fruentes
ad conferentiam pertinent, proferri debent, atque vim obligandi non obtinent,
nisi ab Apostolica Sede recognita, legitime promulgata fuerint.
§ 3. Modus promulgationis et tempus a quo decreta vim suam exserunt, ab ipsa
Episcoporum conferentia determinantur.
§ 4. In casibus in quibus nec ius universale nec peculiare Apostolicae Sedis
mandatum potestatem, de qua in § 1, Episcoporum conferentiae concessit, singuli
Episcopi dioecesani competentia integra manet, nec conferentia eiusve praeses
nomine omnium Episcoporum agere valet, nisi omnes et singuli Episcopi consensum
dederint.
456.
Absoluto
conventu plenario Episcoporum conferentiae, relatio de actis conferentiae
necnon eius decreta a praeside ad Apostolicam Sedem transmittantur, tum ut in
eiusdem notitiam acta perferantur, tum ut decreta, si quae sint, ab eadem
recognosci possint.
457.
Consilii
Episcoporum permanentis est curae, ut res in plenario conventu conferentiae
agendae praeparentur et decisiones in conventu plenario statutae debite
exsecutioni mandentur; eiusdem etiam est alia negotia peragere, quae ipsi ad
normam statutorum committuntur.
458.
Secretariae
generalis est:
1_ relationem componere actorum et decretorum conventus plenarii conferentiae
necnon actorum consilii Episcoporum permanentis, et eadem cum omnibus
conferentiae membris communicare itemque alia acta conscribere, quae ipsi a
conferentiae praeside aut a consilio permanenti componenda committuntur;
2_ communicare cum Episcoporum conferentiis finitimis acta et documenta quae a
conferentia in plenario conventu aut a consilio Episcoporum permanenti ipsis
transmitti statuuntur.
459.
§ 1.
Foveantur relationes inter Episcoporum conferentias, praesertim viciniores, ad
maius bonum promovendum ac tuendum.
§ 2. Quoties vero actiones aut rationes a conferentiis ineuntur formam
internationalem praeseferentes, Apostolica Sedes audiatur oportet.
460.
Synodus
dioecesana est coetus delectorum sacerdotum aliorumque christifidelium
Ecclesiae particularis, qui in bonum totius communitatis dioecesanae Episcopo
dioecesano adiutricem operam praestant, ad normam canonum qui sequuntur.
461.
§ 1.
Synodus dioecesana in singulis Ecclesiis particularibus celebretur cum, iudicio
Episcopi dioecesani et audito consilio presbyterali, adiuncta id suadeant.
§ 2. Si Episcopus plurium dioecesium curam habet, aut unius curam habet uti
Episcopus proprius, alterius vero uti Administrator, unam synodum dioecesanam
ex omnibus dioecesibus sibi commissis convocare potest.
462.
§ 1.
Synodum dioecesanam convocat solus Episcopus dioecesanus, non autem qui ad interim
dioecesi praeest.
§ 2. Synodo dioecesanae praeest Episcopus dioecesanus, qui tamen Vicarium
generalem aut Vicarium episcopalem pro singulis sessionibus synodi ad hoc
officium implendum delegare potest.
463.
§ 1.
Ad synodum dioecesanam vocandi sunt uti synodi sodales eamque participandi
obligatione tenentur:
1_ Episcopus coadiutor atque Episcopi auxiliares;
2_ Vicarii generales et Vicarii episcopales, necnon Vicarius iudicialis;
3_ canonici ecclesiae cathedralis;
4_ membra consilii presbyteralis;
5_ christifideles laici, etiam sodales institutorum vitae consecratae, a
consilio pastorali eligendi, modo et numero ab Episcopo dioecesano
determinandis, aut, ubi hoc consilium non exstet, ratione ab Episcopo
dioecesano determinata;
6_ rector seminarii dioecesani maioris;
7_ vicarii foranei;
8_ unus saltem presbyter ex unoquoque vicariatu foraneo eligendus ab omnibus
qui curam animarum inibi habeant; item eligendus est alius presbyter qui, eodem
impedito, in eius locum substituatur;
9_ aliqui Superiores institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae,
quae in dioecesi domum habent, eligendi numero et modo ab Episcopo dioecesano
determinatis.
§ 2. Ad synodum dioecesanam ab Episcopo dioecesano vocari uti synodi sodales
possunt alii quoque, sive clerici, sive institutorum vitae consecratae sodales,
sive christifideles laici.
§ 3. Ad synodum dioecesanam Episcopus dioecesanus, si id opportunum duxerit,
invitare potest uti observatores aliquos ministros aut sodales Ecclesiarum vel
communitatum ecclesialium, quae non sunt in plena cum Ecclesia catholica
communione.
464.
Synodo
sodalis, si legitimo detineatur impedimento, non potest mittere procuratorem
qui ipsius nomine eidem intersit; Episcopum vero dioecesanum de hoc impedimento
certiorem faciat.
465.
Propositae
quaestiones omnes liberae sodalium disceptationi in synodi sessionibus
subiciantur.
466.
Unus
in synodo dioecesana legislator est Episcopus dioecesanus, aliis synodi
sodalibus voto tantummodo consultivo gaudentibus unus ipse synodalibus
declarationibus et decretis subscribit, quae eius auctoritate tantum publici
iuris fieri possunt.
467.
Episcopus
dioecesanus textus declarationum ac decretorum synodalium communicet cum
Metropolita necnon cum Episcoporum conferentia.
468.
§ 1.
Episcopo dioecesano competit pro suo prudenti iudicio synodum dioecesanam
suspendere necnon dissolvere.
§ 2. Vacante vel impedita sede episcopali, synodus dioecesana ipso iure
intermittitur, donec Episcopus dioecesanus, qui succedit, ipsam continuari
decreverit aut eandem extinctam declaraverit.
469.
Curia
dioecesana constat illis institutis et personis, quae Episcopo operam praestant
in regimine universae dioecesis, praesertim in actione pastorali dirigenda, in
administratione dioecesis curanda, necnon in potestate iudiciali exercenda.
470.
Nominatio
eorum, qui officia in curia dioecesana exercent, spectat ad Episcopum
dioecesanum.
471.
Omnes
qui ad officia in curia admittuntur debent:
1_ promissionem emittere de munere fideliter adimplendo, secundum rationem iure
vel ab Episcopo determinatam;
2_ secretum servare intra fines et secundum modum iure aut ab Episcopo
determinatos.
472.
Circa
causas atque personas quae in curia ad exercitium potestatis iudicalis
pertinent, serventur praescripta Libri VII De processibus de iis autem quae ad
administrationem dioecesis spectant, serventur praescripta canonum qui
sequuntur.
473.
§ 1.
Episcopus dioecesanus curare debet ut omnia negotia quae ad universae dioecesis
administrationem pertinent, debite coordinentur et ad bonum portionis populi
Dei sibi commissae aptius procurandum ordinentur.
§ 2. Ipsius Episcopi dioecesani est coordinare actionem pastoralem Vicariorum
sive generalium sive episcopalium; ubi id expendiat, nominari potest Moderator
curiae, qui sacerdos sit oportet, cuius est sub Episcopi auctoritate ea
coordinare quae ad negotia administrativa tractanda attinent, itemque curare ut
ceteri curiae addicti officium sibi commissum rite adimpleant.
§ 3. Nisi locorum adiuncta iudicio Episcopi aliud suadeant, Moderator curiae
nominetur Vicarius generalis aut, si plures sint, unus ex Vicariis generalibus.
§ 4. Ubi id expedire iudicaverit, Episcopus, ad actionem pastoralem aptius
fovendam, constituere potest consilium episcopale, constans scilicet Vicariis
generalibus et Vicariis episcopalibus.
474.
Acta
curiae quae effectum iuridicum habere nata sunt, subscribi debent ab Ordinario
a quo emanant, et quidem ad validitatem, ac simul a curiae cancellario vel
notario; cancellarius vero Moderatorem curiae de actis certiorem facere
tenetur.
475.
§ 1.
In unaquaque dioecesi constituendus est ab Episcopo dioecesano Vicarius
generalis, qui potestate ordinaria ad normam canonum qui sequuntur instructus,
ipsum in universae dioecesis regimine adiuvet.
§ 2. Pro regula generali habeatur ut unus constituatur Vicarius generalis, nisi
dioecesis amplitudo vel incolarum numerus aut aliae rationes pastorales aliud
suadeant.
476.
Quoties
rectum dioecesis regimen id requirat, constitui etiam possunt ab Episcopo
dioecesano unus vel plures Vicarii episcopales, qui nempe aut in determinata
dioecesis parte aut in certo negotiorum genere aut quoad fideles determinati
ritus vel certi personarum coetus, eadem gaudent potestate ordinaria, quae iure
universali Vicario generali competit, ad normam canonum qui sequuntur.
477.
§ 1.
Vicarius generalis et episcopalis libere ab Episcopo dioecesano nominantur et
ab ipso libere removeri possunt, firmo praescripto can. 406; Vicarius
episcopalis, qui non sit Episcopus auxiliaris nominetur tantum ad tempus, in
ipso constitutionis actu determinandum.
§ 2. Vicario generali absente vel legitime impedito, Episcopus dioecesanus
alium nominare potest, qui eius vices suppleat eadem norma applicatur pro
Vicario episcopali.
478.
§ 1.
Vicarius generalis et episcopalis sint sacerdotes annos nati non minus
triginta, in iure canonico aut theologia doctores vel licentiati vel saltem in
iisdem disciplinis vere periti, sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum
gerendarum experientia commendati.
§ 2. Vicarii generalis et episcopalis munus componi non potest cum munere
canonici paenitentiarii, neque committi consanguineis Episcopi usque ad quartum
gradum.
479.
§ 1.
Vicario generali, vi officii, in universa dioecesi competit potestas exsecutiva
quae ad Episcopum dioecesanum iure pertinet, ad ponendos scilicet omnes actus
administrativos, iis tamen exceptis quos Episcopus sibi reservaverit vel qui ex
iure requirant speciale Episcopi mandatum.
§ 2. Vicario episcopali ipso iure eadem competit potestas de qua in § 1, sed
quoad determinatam territorii partem aut negotiorum genus aut fideles
determinati ritus vel coetus tantum pro quibus constitutus est, iis causis
exceptis quas Episcopus sibi aut Vicario generali reservaverit, aut quae ex
iure requirunt speciale Episcopi mandatum.
§ 3. Ad Vicarium generalem atque ad Vicarium episcopalem, intra ambitum eorum
competentiae, pertinent etiam facultates habituales ab Apostolica Sede Episcopo
concessae, necnon rescriptorum exsecutio, nisi aliud expresse cautum fuerit aut
electa fuerit industria personae Episcopi dioecesani.
480.
Vicarius
generalis et Vicarius episcopalis de praecipuis negotiis et gerendis et gestis
Episcopo dioecesano referre debent, nec umquam contra voluntatem et mentem
Episcopi dioecesani agant.
481.
§ 1.
Exspirat potestas Vicarii generalis et Vicarii episcopalis expleto tempore
mandati, renuntiatione, itemque, salvis cann. 406 et 409, remotione eisdem ab
Episcopo dioecesano intimata, atque sedis episcopalis vacatione.
§ 2. Suspenso munere Episcopi dioecesani, suspenditur potestas Vicarii
generalis et Vicarii episcopalis, nisi episcopali dignitate aucti sint.
482.
§ 1.
In qualibet curia constituatur cancellarius, cuius praecipuum munus, nisi
aliter iure particulari statuatur, est curare ut acta curiae redigantur et
expediantur, atque eadem in curiae archivo custodiantur.
§ 2. Si necesse videatur, cancellario dari potest adiutor, cui nomen sit
vice-cancellarii.
§ 3. Cancellarius necnon vice-cancellarius sunt eo ipso notarii et secretarii
curiae.
483.
§ 1.
Praeter cancellarium, constitui possunt alii notarii, quorum quidem scriptura
seu subscriptio publicam fidem facit quod attinet sive ad quaelibet acta, sive
ad acta iudicialia dumtaxat, sive ad acta certae causae aut negotii tantum.
§ 2. Cancellarius et notarii debent esse integrae famae et omni suspicione
maiores; in causis quibus fama sacerdotis in discrimen vocari possit, notarius
debet esse sacerdos.
484.
Officium
notariorum est:
1_ conscribere acta et instrumenta circa decreta, dispositiones, obligationes
vel alia quae eorum operam requirunt;
2_ in scriptis fideliter redigere quae geruntur, eaque cum significatione loci,
diei, mensis et anni subsignare;
3_ acta vel instrumenta legitime petenti ex regesto, servatis servandis,
exhibere et eorum exempla cum autographo conformia declarare.
485.
Cancellarius
aliique notarii libere ab officio removeri possunt ab Episcopo dioecesano, non
autem ab Administratore dioecesano, nisi de consensu collegii consultorum.
486.
§ 1.
Documenta omnia, quae dioecesim vel paroecias respiciunt, maxima cura custodiri
debent.
§ 2. In unaquaque curia erigatur, in loco tuto, archivum seu tabularium
dioecesanum, in quo instrumenta et scripturae quae ad negotia dioecesana tum
spiritualia tum temporalia spectant, certo ordine disposita et diligenter
clausa custodiantur.
§ 3. Documentorum, quae in archivo continentur, conficiatur inventarium seu
catalogus, cum brevi singularum scripturarum synopsi.
487.
§ 1.
Archivum clausum sit oportet eiusque clavem habeant solum Episcopus et
cancellarius; nemini licet illud ingredi nisi de Episcopi aut Moderatoris
curiae simul et cancellarii licentia.
§ 2. Ius est iis quorum interest, documentorum, quae natura sua sunt publica
quaeque ad statum suae personae pertinent, documentum authenticum scriptum vel
photostaticum per se vel per procuratorem recipere.
488.
Ex
archivo non licet efferre documenta, nisi ad breve tempus tantum atque de
Episcopi aut insimul Moderatoris curiae et cancellarii consensu.
489.
§ 1.
Sit in curia dioecesana archivum quoque secretum, aut saltem in communi archivo
armarium seu scrinium, omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri
nequeat, in quo scilicet documenta secreto servanda cautissime custodiantur.
§ 2. Singulis annis destruantur documenta causarum criminalium in materia
morum, quarum rei vita cesserunt aut quae a decennio sententia condemnatoria
absolutae sunt, retento facti brevi summario cum textu sententiae definitivae.
490.
§ 1.
Archivi secreti clavem habeat tantummodo Episcopus.
§ 2. Sede vacante, archivum vel armarium secretum ne aperiatur, nisi in casu
verae necessitatis, ab ipso Administratore dioecesano.
§ 3. Ex archivo vel armario secreto documenta ne efferantur.
491.
§ 1.
Curet Episcopus dioecesanus ut acta et documenta archivorum quoque ecclesiarum
cathedralium, collegiatarum, paroecialium, aliarumque in suo territorio
exstantium diligenter serventur, atque inventaria seu catalogi conficiantur
duobus exemplaribus, quorum alterum in proprio archivo, alterum in archivo
dioecesano serventur.
§ 2. Curet etiam Episcopus dioecesanus ut in dioecesi habeatur archivum
historicum habentia in eodem diligenter custodiantur et systematice ordinentur.
§ 3. Acta et documenta, de quibus in §§ 1 et 2, ut inspiciantur aut efferantur,
serventur normae ab Episcopo dioecesano statutae.
492.
§ 1.
In singulis dioecesibus constituatur consilium a rebus oeconomicis, cui
praesidet ipse Episcopus dioecesanus eiusve delegatus, et quod constat tribus
saltem christifidelibus, in re oeconomica necnon in iure civili vere peritis et
integritate praestantibus, ab Episcopo nominatis.
§ 2. Membra consilii a rebus oeconomicis ad quinquennium nominentur, sed
expleto hoc tempore ad alia quinquennia assumi possunt.
§ 3. A consilio a rebus oeconomicis excluduntur personae quae cum Episcopo
usque ad quartum gradum consanguinitatis vel affinitatis coniunctae sunt.
493.
Praeter
munera ipsi commissa in Libro V De bonis Ecclesiae temporalibus, consilii a
rebus oeconomicis est quotannis, iuxta Episcopi dioecesani indicationes,
rationem apparare quaestuum et erogationum quae pro universo dioecesis regimine
anno venturo praevidentur, necnon, anno exeunte, rationem accepti et expensi
probare.
494.
§ 1.
In singulis dioecesibus ab Episcopo, auditis collegio consultorum atque
consilio a rebus oeconomicis, nominetur oeconomus, qui sit in re oeconomica
vere peritus et probitate prorsus praestans.
§ 2. Oeconomus nominetur ad quinquennium, sed expleto hoc tempore ad alia
quinquennia nominari potest; durante munere, ne amoveatur nisi ob gravem causam
ab Episcopo aestimandam, auditis collegio consultorum atque consilio a rebus
oeconomicis.
§ 3. Oeconomi est, secundum rationem a consilio a rebus oeconomicis definitam,
bona dioecesis sub auctoritate Episcopi administrare atque ex quaestu dioecesis
constituto expensas facere, quas Episcopus aliive ab ipso deputati legitime
ordinaverint.
§ 4. Anno vertente, oeconomus consilio a rebus oeconomicis rationem accepti et
expensi reddere debet.
495.
§ 1.
In unaquaque dioecesi constituatur consilium presbyterale, coetus scilicet
sacerdotum, qui tamquam senatus sit Episcopi, presbyterium repraesentans, cuius
est Episcopum in regimine dioecesis ad normam iuris adiuvare, ut bonum
pastorale portionis populi Dei ipsi commissae quam maxime provehatur.
§ 2. In vicariatibus et praefecturis apostolicis Vicarius vel Praefectus
constituant consilium ex tribus saltem presbyteris missionariis, quorum
sententiam, etiam per epistolam, audiant in gravioribus negotiis.
496.
Consilium
presbyterale habeat propria statuta ab Episcopus dioecesano approbata, attentis
normis ab Episcoporum conferentia prolatis.
497.
Ad
designationem quod attinet sodalium consilii presbyteralis:
1_ dimidia circiter pars libere eligatur a sacerdotibus ipsis, ad normam
canonum qui sequuntur, necnon statutorum;
2_ aliqui sacerdotes, ad normam statuorum, esse debent membra nata, qui
scilicet ratione officii ipsis demandati ad consilium pertineant;
3_ Episcopo dioecesano integrum est aliquos libere nominare.
498.
§ 1.
Ius electionis tum activum tum passivum ad consilium presbyterale constituendum
habent:
1_ omnes sacerdotes saeculares in dioecesi incardinati;
2_ sacerdotes saeculares in dioecesi non incardinati, necnon sacerdotes sodales
alicuius instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, qui in dioecesi
commorantes, in eiusdem bonum aliquod officium exercent.
§ 2. Quatenus statuta id provideant, idem ius electionis conferri potest aliis
sacerdotibus, qui domicilium aut quasi-domicilium in dioecesi habent.
499.
Modus
eligendi membra consilii presbyteralis statutis determinandus est, ita quidem
ut, quatenus id fieri possit, sacerdotes presbyterii repraesententur, ratione
habita maxime diversorum ministeriorum variarumque dioecesis regionum.
500.
§ 1.
Episcopi dioecesani est consilium presbyterale convocare, eidem praesidere
atque quaestiones in eodem tractandas determinare auta membris propositas
recipere.
§ 2. Consilium presbyterale gaudet voto tantum consultivo; Episcopus
dioecesanus illud audiat in negotiis maioris momenti, eius autem consensu eget
solummodo in casibus iure expresse definitis.
§ 3. Consilium presbyterale numquam agere valet sine Episcopo dioecesano, ad
quem solum etiam cura spectat ea divulgandi quae ad normam
§ 2 statuta sunt.
501.
§ 1.
Membra consilii presbyteralis designentur ad tempus, in statutis determinatum,
ita tamen ut integrum consilium vel aliqua eius pars intra quinquennium
renovetur.
§ 2. Vacante sede, consilium presbyterale cessat eiusque munera implentura
collegio consultorum; intra annum a capta possessione Episcopus debet consilium
presbyterale noviter constituere.
§ 3. Si consilium presbyterale munus sibi in bonum dioecesis commissum non
adimpleat aut eodem graviter abutatur, Episcopus dioecesanus facta
consultatione cum Metropolita, aut si de ipsa sede metropolitana agatur cum
Episcopo suffraganeo promotione antiquiore, illud dissolvere potest, sed intra
annum debet noviter constituere.
502.
§ 1.
Inter membra consilii presbyteralis ab Episcopo dioecesano libere nominantur
aliqui sacerdotes, numero non minore quam sex nec maiore quam duodecim, qui
collegium consultorum ad quinquennium constituant, cui competunt munera iure
determinata; expleto tamen quinquennio munera sua propria exercere pergit
usquedum novum collegium constituatur.
§ 2. Collegio consultorum praeest Episcopus dioecesanus; sede autem impedita
aut vacante, is qui ad interim Episcopi locum tenet aut, si constitutus nondum
fuerit, sacerdos ordinatione antiquior in collegio consultorum.
§ 3. Episcoporum conferentia statuere potest ut munera collegii consultorum
capitulo cathedrali committantur.
§ 4. In vicariatu et praefectura apostolica munera collegii consultorum
competunt consilio missionis, de quo in can. 495,
§ 2, nisi aliud iure statuatur.
503.
Capitulum
canonicorum, sive cathedrale sive collegiale, est sacerdotum collegium, cuius
est functiones liturgicas sollemniores in ecclesia cathedrali aut collegiali
persolvere; capituli cathedralis praeterea est munera adimplere, quae iure aut
ab Episcopo dioecesano ei committuntur.
504.
Capituli
cathedralis erectio, innovatio aut suppressio Sedi Apostolicae reservantur.
505.
Unumquodque
capitulum, sive cathedrale sive collegiale, sua habeat statuta, per legitimum
actum capitularem condita atque ab Episcopo dioecesano probata; quae statuta ne
immutentur neve abrogentur nisi approbante eodem Episcopo dioecesano.
506.
§ 1.
Statuta capituli, salvis semper fundationis legibus, ipsam capituli
constitutionem et numerum canonicorum determinent; definiant quaenam a capitulo
et a singulis canonicis ad cultum divinum necnon administerium persolvendum sint
peragenda; decernant conventus in quibus capituli negotia agantur atque, salvis
quidem iuris universalis praescriptis, condiciones statuant ad validitatem
liceitatemque negotiorum requisitas.
§ 2. In statutis etiam definiantur emolumenta, tum stabilia tum occasione
perfuncti muneris solvenda necnon, attentis normis a Sancta Sede latis, quaenam
sint canonicorum insignia.
507.
§ 1.
Inter canonicos habeatur qui capituli praesit, atque alia etiam constituantur
officia ad normam statuorum, ratione quoque habita usus in regione vigentis.
§ 2. Clericis ad capitulum non pertinentibus, committi possunt alia officia,
quibus ipsi, ad normam statuorum, canonicis auxilium praebeant.
508.
§ 1.
Paenitentiarius canonicus tum ecclesiae cathedralis tum ecclesiae collegialis
vi officii habet facultatem ordinariam, quam tamen aliis delegare non potest,
absolvendi in foro sacramentali a censuris latae sententiae non declaratis,
Apostolicae Sedi non reservatis, in dioecesi extraneos quoque, dioecesanos
autem etiam extra territorium dioecesis.
§ 2. Ubi deficit capitulum, Episcopus dioecesanus sacerdotem constituat ad idem
munus implendum.
509.
§ 1.
Episcopi dioecesani, audito capitulo, non autem Administratoris dioecesani, est
omnes et singulos conferre canonicatus, tum in ecclesia cathedrali tum in
ecclesia collegiali, revocato quolibet contrario privilegio; eiusdem Episcopi
est confirmare electum ab ipso capitulo, qui eidem praesit.
§ 2. Canonicatus Episcopus dioecesanus conferat tantum sacerdotibus doctrina
vitaeque integritate praestantibus, qui laudabiliter ministerium exercuerunt.
510.
§ 1.
Capitulo canonicorum ne amplius uniantur paroeciae; quae unitae alicui capitulo
exstent, ab Episcopo dioecesano a capitulo separentur.
§ 2. In ecclesia, quae simul sit paroecialis et capitularis, designetur
parochus, sive inter capitulares delectus, sive non qui parochus omnibus
obstringitur officiis atque gaudet iuribus et facultatibus quae ad normam iuris
propria sunt parochi.
§ 3. Episcopi dioecesani est certas statuere normas, quibus officia pastoralia
parochi atque munera capitulo propria debite componantur, cavendo ne parochus
capitularibus nec capitulum paroecialibus functionibus impedimento sit;
conflictus, si quidam habeantur, dirimat Episcopus dioecesanus, qui imprimis
curet ut fidelium necessitatibus pastoralibus apte prospiciatur.
§ 4. Quae ecclesiae, paroeciali simul et capitulari, conferantur eleemosynae,
praesumuntur datae paroeciae, nisi aliud constet.
511.
In
singulis dioecesibus, quatenus pastoralia adiuncta id suadeant, constituatur
consilium pastorale, cuius est sub auctoritate Episcopi ea quae opera
pastoralia in dioecesi spectant investigare, perpendere atque de eis
conclusiones practicas proponere.
512.
§ 1.
Consilium pastorale constat christifidelibus qui in plena communione sint cum
Ecclesia catholica, tum clericis, tum membris institutorum vitae consecratae,
tum praesertim laicis, quique designantur modo ab Episcopo dioecesano
determinato.
§ 2. Christifideles, qui deputantur ad consilium pastorale, ita seligantur ut
per eos universa populi Dei portio, quae dioecesim constituat, revera
configuretur, ratione habita diversarum dioecesis regionum, condicionum
socialium et professionum, necnon partis quam sive singuli sive cum aliis
coniuncti in apostolatu habent.
§ 3. Ad consilium pastorale ne deputentur nisi christifideles certa fide, bonis
moribus et prudentia praestantes.
513.
§ 1.
Consilium pastorale constituitur ad tempus, iuxta praescripta statuorum, quae
ab Episcopo dantur.
§ 2. Sede vacante, consilium pastorale cessat.
514.
§ 1.
Consilium pastorale, quod voto gaudet tantum consultivo, iuxta necessitates
apostolatus convocare eique praeesse ad solum Episcopum dioecesanum pertinet;
ad quem etiam unice spectat,quae in consilio pertractata sunt publici iuris
facere.
§ 2. Saltem semel in anno convocetur.
515.
§ 1.
Paroecia est certa communitas christifidelium in Ecclesia particulari
stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi
dioecesani, committitur parocho, qua proprio eiusdem pastori.
§ 2. Paroecias erigere, supprimere aut eas innovare unius est Episcopi
dioecesani, qui paroecias ne erigat aut supprimat, neve eas notabiliter
innovet, nisi audito consilio presbyterali.
§ 3. Paroecia legitime erecta personalitate iuridica ipso iure gaudet.
516.
§ 1.
Nisi aliud iure caveatur, paroeciae aequiparatur quasi-paroecia, quae est certa
in Ecclesia particulari communitas christifidelium, sacerdoti uti pastori
proprio commissa, ob peculiaria adiuncta in paroeciam nondum erecta.
§ 2. Ubi quaedam communitates in paroeciam vel quasi-paroeciam erigi non
possint, Episcopus dioecesanus alio modo earundem pastorali curae prospiciat.
517.
§ 1.
Ubi adiuncta id requirant, paroeciae aut diversarum simul paroeciarum cura
pastoralis committi potest pluribus in solidum sacerdotibus, ea tamen lege, ut
eorundem unus curae pastoralis exercendae sit moderator, qui nempe actionem
coniunctam dirigat atque de eadem coram Episcopo respondeat.
§ 2. Si ob sacerdotum penuriam Episcopus dioecesanus aestimaverit
participationem in exercitio curae pastoralis paroeciae concredendam esse
diacono aliive personae sacerdotali charactere non insignitae aut personarum
communitati, sacerdotem constituat aliquem qui, potestatibus et facultatibus
parochi instructus, curam pastoralem moderetur.
518.
Paroecia
regula generali sit territorialis, quae scilicet omnes complectatur
christifideles certi territorii; ubi vero id expediat, constituantur paroeciae
personales, ratione ritus, linguae, nationis christifidelium alicuius
territorii atque alia etiam ratione determinatae.
519.
Parochus
est pastor proprius paroeciae sibi commissae, cura pastorali communitatis sibi
concreditae fungens sub auctoritate Episcopi dioecesani, cuius in partem
ministerii Christi vocatus est, ut pro eadem communitate munera exsequatur
docendi, sanctificandi et regendi, cooperantibus etiam aliis presbyteris vel
diaconis atque operam conferentibus christifidelibus laicis, ad normam iuris.
520.
§ 1.
Persona iuridica ne sit parochus; Episcopus autem dioecesanus, non vero
Administrator dioecesanus, de consensu competentis Superioris, potest paroeciam
committere instituto religioso clericali vel societati clericali vitae
apostolicae, eam erigendo etiam in ecclesia instituti aut societatis, hac tamen
lege ut unus presbyter sit paroeciae parochus, aut, si cura pastoralis pluribus
in solidum committatur, moderator, de quo in can. 517, § 1.
§ 2. Paroeciae commissio, de qua in § 1, fieri potest sive in perpetuum sive ad
certum praefinitum tempus; in utroque casu fiat mediante conventione scripta
inter Episcoporum dioecesanum et competentem Superiorem instituti vel
societatis inita, qua inter alia expresse et accurate definiantur, quae ad opus
explendum, ad personas eidem addicendas et ad oeconomicas spectent.
521.
§ 1.
Ut quis valide in parochum assumatur, oportet sit in sacro presbyteratus ordine
constitutus.
§ 2. Sit praeterea sana doctrina et morum probitate praestans, animarum zelo
aliisque virtutibus praeditus, atque insuper qualitatibus gaudeat quae ad
paroeciam, de qua agitur, curandam iure sive universali sive particulari
requiruntur.
§ 3. Ad officium parochi alicui conferendum, oportet de eius idoneitate, modo
ab Episcopo dioecesano determinato, etiam per examen, certo constet.
522.
Parochus
stabilitate gaudeat oportet ideoque ad tempus indefinitum nominetur; ad certum
tempus tantum ab Episcopo dioecesano nominari potest, si id ab Episcoporum
conferentia per decretum admissum fuerit.
523.
Firmo
praescripto can. 682, § 1, parochi officii provisio Episcopo dioecesano
competit et quidem libera collatione, nisi cuidam sit ius praesentationis aut
electionis.
524.
Vacantem
paroeciam Episcopus dioecesanus conferat illi quem, omnibus perpensis
adiunctis, aestimet idoneum ad paroecialem curam in eadem implendam, omni
personarum acceptione remota ut iudicium de idoneitate ferat, audiat vicarium
foraneum aptasque investigationes peragat, auditis, si casus ferat, certis
presbyteris necnon christifidelibus laicis.
525.
Sede
vacante aut impedita, ad Administratorem dioecesanum aliumve dioecesim ad
interim regentem pertinet:
1_ institutionem vel confirmationem concedere presbyteris, qui ad paroeciam
legitime praesentati aut electi fuerint;
2_ parochos nominare, si sedes ab anno vacaverit aut impedita sit.
526.
§ 1.
Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen
sacerdotum aut alia adiuncta, plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho
concredi potest.
§ 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus aut moderator ad normam
can. 517, § 1, reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario
privilegio.
527.
§ 1.
Qui ad curam pastoralem paroeciae gerendam promotus est, eandem obtinet et
exercere tenetur a momento captae possessionis.
§ 2. Parochum in possessionem mittit loci Ordinarius aut sacerdos ab eodem
delegatus, servato modo lege particulari aut legitima consuetudine recepto;
iusta tamen de causa potest idem Ordinarius ab eo modo dispensare; quo in casu
intimatio dispensatio paroeciae notificata locum tenet captae possessionis.
§ 3. Loci Ordinarius praefiniat tempus intra quod paroeciae possessio capi
debeat; quo inutiliter praeterlapso, nisi iustum obstiterit impedimentum,
paroeciam vacare declarare potest.
528.
§ 1.
Parochus obligatione tenetur providendi ut Dei verbum integre in paroecia
degentibus annuntietur quare curet ut christifideles laici in fidei veritatibus
edoceantur, praesertim homilia diebus dominicis et festis de praecepto habenda
necnon catechetica institutione tradenda, atque foveat opera quibus spiritus
evangelicus, etiam ad iustitiam socialem quod attinet, promoveatur peculiarem
curam habeat de puerorum iuvenumque educatione catholica omni ope satagat,
associata etiam sibi christifidelium opera, ut nuntius evangelicus ad eos
quoque perveniat, qui a religione colenda recesserint aut veram fidem non
profiteantur.
§ 2. Consulat parochus ut sanctissima Eucharistia centrum sit congregationis
fidelium paroecialis; allaboret ut christifideles per devotam sacramentorum
celebrationem, pascantur, peculiarique modo ut frequenter ad sanctissimae
Eucharistiae et paenitentiae sacramenta accedant; annitatur item ut iidem ad
orationem etiam in familiis peragendam ducantur atque conscie et actuose partem
habeant in sacra liturgia, quam quidem, sub auctoritate Episcopi dioecesani,
parochus in sua paroecia moderari debet et, ne abusus irrepant, invigilare
tenetur.
529.
§ 1.
Officium pastoris sedulo ut adimpleat, parochus fideles suae curae commissos
cognoscere satagat; ideo familias visitet, fidelium sollicitudines, angores et
luctus praesertim participans eosque in Domino confortans necnon, si in
quibusdam defecerint, prudenter corrigens; aegrotos, praesertim morti proximos,
effusa caritate adiuvet, eos sollicite sacramentis reficiendo eorumque animas
Deo commendando; peculiari diligentia prosequatur pauperes, afflictos,
solitarios, e patria exsules itemque pecularibus difficultatibus gravatos;
allaboret etiam ut coniuges et parentes ad officia propria implenda
sustineantur et in familia vitae christianae incrementum foveat.
§ 2. Partem quam christifideles laici in missione Ecclesiae propriam habent,
parochus agnoscat et promoveat, consociationes eorundem ad fines religionis
fovendo. Cum proprio Episcopo et cum dioecesis presbyterio cooperetur,
allaborans etiam ut fideles communionis paroecialis curam habeant, iidemque tum
dioecesis tum Ecclesiae universae membra se sentiant operaque ad eandem
communionem promovendam participent vel sustineant.
530.
Functiones
specialiter parocho commissae sunt quae sequuntur:
1_ administratio baptismi;
2_ administratio sacramenti confirmationis iis qui in periculo mortis
versantur, ad normam can. 883, n. 3;
3_ administratio Viatici necnon unctionis infirmorum, firmo praescripto can.
1003, §
§ 2 et 3, atque apostolicae benedictionis impertiti;
4_ assistentia matrimoniis et benedictio nuptiarum;
5_ persolutio funerum;
6_ fontis baptismalis tempore paschali benedictio, ductur processionum extra
ecclesiam, necnon benedictiones extra ecclesiam solemnes;
7_ celebratio eucharistica sollemnior diebus dominicis et festis de praecepto.
531.
Licet
paroeciale quoddam munus alius expleverit, oblationes quas hac occasione a
christifidelibus recipit ad massam paroecialem deferat, nisi de contraria
offerentis voluntate constet quoad oblationes voluntarias; Episcopo dioecesano,
audito consilio presbyterali, competit statuere praescripta, quibus
destinationi harum oblationum necnon remunerationi clericorum idem munus
implentium provideatur.
532.
In
omnibus negotiis iuridicis parochus personam gerit paroeciae, ad normam iuris
curet ut bona paroeciae administrentur ad normam cann. 1281-1288.
533.
§ 1.
Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope ecclesiam; in
casibus tamen particularibus, si iusta adsit causa, loci Ordinarius permittere
potest ut alibi commoretur, praesertim in domo pluribus presbyteris communi,
dummodo paroecialium perfunctioni munerum rite apteque sit provisum.
§ 2. Nisi gravis obstet ratio, parocho, feriarum gratia, licet quotannis a
paroecia abesse ad summum per unum mensem continuum aut intermissum; quo in
feriarum tempore dies non computantur, quibus semel in anno parochus spirituali
recessui vacat; parochus autem, ut ultra hebdomadam a paroecia absit, tenetur
de hoc loci Ordinarium monere.
§ 3. Episcopi dioecesani est normas statuere quibus prospiciatur ut, parochi
absentia durante, curae provideatur paroeciae per sacerdotem debitis
facultatibus instructum.
534.
§ 1.
Parochus, post captam paroeciae possessionem, obligatione tenetur singulis
diebus dominicis atque festis in sua dioecesi de praecepto Missam pro populo
sibi commisso applicandi; qui vero ab hac celebratione legitime impediatur,
iisdem diebus per alium aut aliis diebus per se ipse applicet.
§ 2. Parochus, qui plurium paroeciarum curam habet, diebus de quibus in § 1,
unam tantum Missam pro universo sibi commisso populo applicare tenetur.
§ 3. Parochus qui obligationi de qua in §§ 1 et 2 non satisfecerit, quam primum
pro populo tot Missas applicet, quot omiserit.
535.
§ 1.
In unaquaque paroecia habeantur libri paroeciales, liber scilicet baptizatorum,
matrimoniorum, defunctorum, aliique secundum Episcoporum conferentiae aut
Episcopi dioecesani praescripta; prospiciat parochus ut iidem libri accuratea
conscribantur atque diligenter asserventur.
§ 2. In libro baptizatorum adnotentur quoque confirmatio, necnon quae pertinent
ad statum canonicum christifidelium, ratione matrimonii, salvo quidem
praescripto can. 1133, ratione adoptionis, itemque ratione suspecti ordinis
sacri, professionis perpetuae in instituto religioso emissae necnon mutati
ritus; eaeque adnotationes in documento accepti baptismi semper referantur.
§ 3. Unicuique paroecia sit proprium sigillum; testimonia quae destatu canonico
christifidelium dantur, sicut et acta omnia quae momentum iuridicum habere
possunt, ab ipso parocho eiusve delegato subscribantur et sigillo paroeciali
muniantur.
§ 4. In unaquaque paroeciae habeatur tabularium seu archivum, in quo libri
paroeciales custodiantur, una cum Episcoporum epistulis aliisque documentis,
necessitatis utilitatisve causa servandis; quae omnia, ab Episcopo dioecesano
eiusve delegato, visitationis vel alio opportuno tempore inspicienda, parochus
caveat ne ad extraneorum manus perveniant.
§ 5. Libri paroeciales antiquiores quoque diligenter custodiantur, secundum
praescripta iuris particularis.
536.
§ 1.
Si, de iudicio Episcopi dioecesani, audito consilio presbyterali, opportunum
sit, in unaquaque paroecia constituatur consilium pastorale, cui parochus
praeest et in quo christifideles una cum illis qui curam pastoralem vi officii
sui in paroecia participant, ad actionem pastoralem fovendam suum adiutorium
praestent.
§ 2. Consilium pastorale voto gaudet tantum consultivo et regitur normis ab
Episcopo dioecesano statutis.
537.
In
unaquaque paroecia habeatur consilium a rebus oeconomicis, quod praeterquam
iure universali, regitur normis ab Episcopo dioecesano latis et in quo
christifideles, secundum easdem normas selecti, parocho in administratione
bonorum paroecia adiutorio sint, firmo praescripto can. 532.
538.
§ 1.
Parochus ab officio cessat amotione aut translatione ab Episcopo dioecesano ad
normam iuris peracta, renuntiatione iusta de causa ab ipso parocho facta et, ut
valeat, ab eodem Episcopo acceptata, necnon lapsu temporis si, iuxta iuris
particularis de quo in can. 522 praescripta, ad tempus determinatum constitutus
fuerit.
§ 2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi aut in societate vitae
apostolicae incardinatus, ad normam can. 682,
§ 2 amovetur.
§ 3. Parochus, expleto septuagesimo quinto aetatis anno, rogatur ut
renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo dioecesano, qui, omnibus personae
et loci inspectis adiunctis, de eadem acceptanda aut differenda decernat;
renuntiantis congruae sustentationi et habitationi ab Episcopo dioecesano
providendum est, attentis normis ab Episcoporum conferentia statutis.
539.
Cum
vacat paroecia aut cum parochus ratione captivitatis, exsilii vel relegationis,
inhabilitatis vel infirmae valetudinis aliusve causae a munere pastorali in
paroecia exercendo praepeditur, ab Episcopo dioecesano quam primum deputetur
administrator paroecialis, sacerdos scilicet qui parochi vicem suppleat ad
normam can. 540.
540.
§ 1.
Administrator paroecialis iisdem adstringitur officiis iisdemque gaudet iuribus
ac parochus, nisi ab Episcopo dioecesano aliter statuatur.
§ 2. Administratori paroeciali nihil agere licet, quod praeiudicium afferat
iuribus parochi aut damno esse possit bonis paroecialibus.
§ 3. Administrator paroecialis post expletum munus parocho rationem reddat.
541.
§ 1.
Vacante paroecia itemque parocho a munere pastorali exercendo impedito, ante
administratoris paroecialis constitutionem, paroeciae regimen interim assumat
vicarius paroecialis; si plures sint, is qui sit nominatione antiquior, et si
vicarii desint, parochus iure particulari definitus.
§ 2. Qui paroeciae regimen ad normam § 1 assumpserit, loci Ordinarium de
paroeciae vacatione statim certiorem faciat.
542.
Sacerdotes
quibus in solidum, ad normam can. 517, § 1, alicuius paroeciae aut diversarum
simul paroeciarum cura pastoralis committitur:
1_ praediti sint oportet qualitatibus, de quibus in can. 521;
2_ nominentur vel instituantur ad normam praescriptorum cann. 522 et 524;
3_ curam pastoralem obtinent tantum a momento captae possessionis; eorundem
moderator in possessionem mittitur ad normam praescriptorum can. 527,
§ 2; pro ceteris vero sacerdotibus fidei professio legitime facta locum tenet
captae possessionis.
543.
§ 1.
Si sacerdotibus in solidum cura pastoralis alicuius paroeciae aut diversarum
simul paroeciarum committatur, singuli eorum, iuxta ordinationem ab iisdem
statutam, obligatione tenentur munera et functiones parochi persolvendi de
quibus in cann. 528, 529 et 530; facultas matrimoniis assistendi, sicuti et potestates
omnes dispensandi ipso iure parocho concessae, omnibus competunt, exercendae
tamen sunt sub directione moderatoris.
§ 2. Sacerdotes omnes qui ad coetum pertinent:
1_ obligatione tenentur residentiae;
2_ communi consilio ordinationem statuant, qua eorum unus Missam pro populo
celebret, ad normam can. 534;
3_ solus moderator in negotiis iuridicis personam gerit paroeciae aut
paroeciarum coetui commissarum.
544.
Cum
cesset ab officio aliquis sacerdos e coetu, de quo in can. 517, § 1, vel coetus
moderator, itemque cum eorundem aliquis inhabilis fiat ad munus pastorale
exercendum, non vacat paroecia vel paroeciae, quarum cura coetui committitur;
Episcopi autem dioecesani est alium nominare moderatorem; antequam vero ab
Episcopo alius nominetur, hoc munus adimpleat sacerdos eiusdem coetus
nominatione antiquior.
545.
§ 1.
Quoties ad pastoralem paroeciae curam debite adimplendam necesse aut opportunum
sit, parocho adiungi possunt unus aut plures vicarii paroeciales, qui, tamquam
parochi cooperatores eiusque sollicitudinis participes, communi cum parocho
consilio et studio, atque sub eiusdem auctoritate operam in ministerio
pastorali praestent.
§ 2. Vicarius paroecialis constitui potest sive ut opem ferat in universo
ministerio pastorali explendo, et quidem aut pro tota paroecia aut pro
determinata paroeciae parte aut pro certo paroeciae christifidelium coetu, sive
etiam ut operam impendat in certum ministerium in diversis simul paroeciis
persolvendum.
546.
Ut
quis valide vicarius paroecialis nominetur, oportet sit in sacro presbyteratus
ordine constitutus.
547.
Vicarium
paroecialem libere nominat Episcopus dioecesanus, auditis, si opportunum id
iudicaverit, parocho aut parochis paroeciarum pro quibus constituitur, necnon
vicario foraneo, firmo praescripto can. 682, § 1.
548.
§ 1. Vicarii
paroecialis obligationes et iura, praeterquam canonibus huius capitis, statutis
dioecesanis necnon litteris Episcopi dioecesani definiuntur, specialius autem
mandato parochi determinantur.
§ 2. Nisi aliud expresse litteris Episcopi dioecesani caveatur, vicarius
paroecialis ratione officii obligatione tenetur parochum in universo paroeciali
ministerio adiuvandi, excepta quidem applicatione Missae pro populo, itemque,
si res ferat ad normam iuris, parochi vicem supplendi.
§ 3. Vicarius paroecialis regulariter de inceptis pastoralibus prospectis et
susceptis ad parochum referat, ita ut parochus et vicarius aut vicarii,
coniunctis viribus, pastorali curae providere valeant paroeciae, cuius simul
sunt sponsores.
549.
Absente
parocho, nisi aliter Episcopus dioecesanus providerit ad normam can. 533,
§ 3, et nisi Administrator paroecialis constitutus fuerit, serventur
praescripta can. 541, § 1; vicarius hoc in casu omnibus etiam obligationibus
tenetur parochi, excepta obligatione applicandi Missam pro populo.
550.
§ 1.
Vicarius paroecialis obligatione tenetur residendi in paroecia aut, si pro
diversis simul paroeciis constitutus est, in earum aliqua; loci tamen
Ordinarius, iusta de causa, permittere potest ut alibi resideat, praesertim in
domo pluribus presbyteris communi, dummodo pastoralium perfunctio munerum
nullum exinde detrimentum capiat.
§ 2. Curet loci Ordinarius ut inter parochum et vicarios aliqua vitae communis
consuetudo in domo paroeciali, ubi id fieri possit, provehatur.
§ 3. Ad tempus feriarum quod attinet, vicarius paroecialis eodem gaudet iure ac
parochus.
551.
Ad
oblationes quod attinet, quas occasione perfuncti ministerii pastoralis
christifideles vicario faciunt, serventur praescripta can. 531.
552.
Vicarius
paroecialis ab Episcopo dioecesano aut ab Administratore dioecesano amoveri
potest, iusta de causa, firmo praescripto can. 682,
§ 2.
553.
§ 1.
Vicarius foraneus, qui etiam decanus vel archipresbyter vel alio nomine
vocatur, est sacerdos qui vicariatui foraneo praeficitur.
§ 2. Nisi aliud iure particulari statuatur, vicarius foraneus nominatur ab
Episcopo dioecesano, auditis pro suo prudenti iudicio sacerdotibus qui in
vicariatu de quo agitur ministerium exercent.
554.
§ 1.
Ad officium vicarii foranei, quod cum officio parochi certae paroeciae non
ligatur, Episcopus seligat sacerdotem quem, inspectis loci ac temporis
adiunctis, idoneum iudicaverit.
§ 2. Vicarius foraneus nominetur ad certum tempus, iure particulare
determinatum.
§ 3. Vicarium foraneum iusta de causa, pro suo prudenti arbitrio, Episcopus
dioecesanus ab officio libere amovere potest.
555.
§ 1.
Vicario foraneo, praeter facultates iure particulari ei legitime tributas,
officium et ius est:
1_ actionem pastoralem in vicariatu communem promovendi et coordinandi;
2_ prospiciendi ut clerici sui districtus vitam ducant proprio statui congruam
atque officiis suis diligenter satisfaciant;
3_ providendi ut religiosae functiones secundum sacrae liturgiae praescripta
celebrentur, ut decor et nitor ecclesiarum sacraeque supellectilis, maxime in
celebratione eucharistica et custodia sanctissimi Sacramenti, accurate
serventur, ut recte conscribantur et debite custodiantur libri paroeciales, ut
bona ecclesiastica sedulo administrentur; denique ut domus paroecialis debita
diligentia curetur.
§ 2. In vicariatu sibi concredito vicarius foraneus:
1_ operam det ut clerici, iuxta iuris particularis praescripta, statutis
temporibus intersint praelectionibus, conventibus theologicis aut conferentiis,
ad normam can. 279,
§ 2;
2_ curet ut presbyteris sui districtus subsidia spiritualia praesto sint,
itemque maxime sollicitus sit de iis, qui in difficilioribus versantur
circumstantiis aut problematibus anguntur.
§ 3. Curet vicarius foraneus ut parochi sui districtus, quos graviter
aegrotantes noverit, spiritualibus ac materialibus auxiliis necareant, utque
eorum qui decesserint, funera digne celebrentur; provideat quoque ne, occasione
aegrotationis vel mortis, libri, documenta, sacra supellex aliaque, quae ad
Ecclesiam pertine depereant aut asportentur.
§ 4. Vicarius foraneus obligatione tenetur secundum determinationem ab Episcopo
dioecesano factam, sui districtus paroecias visitare.
556.
Ecclesiarum
rectores hic intelleguntur sacerdotes, quibus cura demandatur alicuius
ecclesiae, quae nec sit paroecialis nec capitularis, nec adnexa domui communitatis
religiosae aut societatis vitae apostolicae, quae in eadem officia celebret.
557.
§ 1.
Ecclesiae rector libere nominatur ab Episcopo dioecesano, salvo iure eligendi
aut praesentandi, si cui legitime competat; quo in casu Episcopi dioecesani est
rectorem confirmare vel instituere.
§ 2. Etiam si ecclesia pertineat ad aliquod clericale institutum religiosum
iuris pontificii, Episcopo dioecesano competit rectorem a Superiore
praesentatum instituere.
§ 3. Rector ecclesiae, quae coniuncta sit cum seminario aliove collegio quod a
clericis regitur, est rector seminarii vel collegii, nisi aliter Episcopus
dioecesanus constituerit.
558.
Salvo
praescripto can. 262, rectori non licet functiones paroeciales de quibus in
can. 530, nn. 1-6, in ecclesia sibi commissa peragere, nisi consentiente aut,
si res ferat, delegante parocho.
559.
Potest
rector in ecclesia sibi commissa liturgicas celebrationes etiam sollemnes
peragere, salvis legitimis fundationis legibus, atque dummodo de iudicio loci
Ordinarii nullo modo ministerio paroeciali noceant.
560.
Loci
Ordinarius, ubi id opportunum censeat, potest rectori praecipere ut
determinatas in ecclesia sua pro populo celebret functiones etiam paroeciales,
necnon ut ecclesia pateat certis christifidelium coetibus ibidem liturgicas
celebrationes peracturis.
561.
Sine
rectoris aliusve legitimi superioris licentia, nemini licet in ecclesia
Eucharistiam celebrare, sacramenta administrare aliasve sacras functiones
peragere; quae licentia danda aut deneganda est ad normam iuris.
562.
Ecclesiae
rector, sub auctoritate loci Ordinarii servatisque legitimis statutis et
iuribus quaesitis, obligatione tenetur prospiciendi ut sacrae unctiones
secundum normas liturgicas et canonum praescripta digne in ecclesia
celebrentur, onera fideliter adimpleantur, bona diligenter administrentur,
sacrae supellectilis atque aedium sacrarum conservationi et decori provideatur,
neve quidpiam fiat quod sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae quoquo
modo non congruat.
563.
Rectorem
ecclesiae, etsi ab aliis electum aut praesentatum, loci Ordinarius ex iusta
causa, pro suo prudenti arbitrio ab officio amovere potest, firmo praescripto
can. 682,
§ 2.
564.
Cappellanus
est sacerdos, cui stabili modo committitur cura pastoralis, saltem ex parte,
alicuius communitatis aut peculiaris coetus christifidelium, ad normam iuris
universalis et particularis exercenda.
565.
Nisi
iure aliud caveatur aut cuidam specialia iura legitime competant, cappellanus
nominatur ab Ordinario loci, cui etiam pertinet praesentatum instituere aut
electum confirmare.
566.
§ 1.
Cappellanus omnibus facultatibus instructus sit oportet quas recta cura
pastoralis requirit. Praeter eas quae iure particulari aut speciali delegatione
conceduntur, cappellanus vi officii facultate gaudet audiendi confessiones
fidelium suae curae commissorum, verbi Dei eis praedicandi, Viaticum et
unctionem infirmorum administrandi necnon sacramentum confirmationis eis
conferendi, qui in periculo mortis versentur.
§ 2. In valetudinariis, carceribus et itineribus maritimis, cappellanus
praeterea facultatem habet, his tantum in locis exercendam, a censuris latae
sententiae non reservatis neque declaratis absolvendi, firmo tamen praescripto
can. 976.
567.
§ 1.
Ad nominationem cappellani domus instituti religiosi laicalis, Ordinarius loci
ne procedat, nisi consulto Superiore, cui ius est, audita communitate, quemdam
sacerdotem proponere.
§ 2. Cappellani est liturgicas functiones celebrare aut moderari; ipsi tamen
non licet in regimine interno instituti sese immiscere.
568.
Pro
iis qui ob vitae condicionem ordinaria parochorum cura frui non valent, uti
sunt migrantes, exsules, profugi, nomades, navigantes, constituantur, quatenus
fieri possit, cappellani.
569.
Cappellani
militum legibus specialibus reguntur.
570.
Si
communitatis aut coetus sedi adnexa est ecclesia non paroecialis, cappellanus
sit rector ipsius ecclesiae, nisi cura communitatis aut ecclesiae aliud exigat.
571.
In
exercitio sui pastoralis muneris, cappellanus debitam cum parocho servet
coniunctionem.
572.
Quod
attinet ad amotionem cappellani, servetur praescriptum can. 563.
573.
§ 1.
Vita consecrata per consiliorum evangelicorum professionem est stabilis vivendi
forma qua fideles, Christum sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes, Deo
summe dilecto totaliter dedicantur ut, in Eius honorem atque Ecclesiae
aedificationem mundique salutem novo et peculiari titulo dediti, caritatis
perfectionem in servitio Regni Dei consequantur et, praeclarum in Ecclesia
signum effecti, caelestem gloriam praenuntient.
§ 2. Quam vivendi formam in institutis vitae consecratae, a competenti
Ecclesiae auctoritate canonice erectis, libere assumunt christifideles, qui per
vota aut alia sacra ligamina iuxta proprias institutorum leges, consilia
evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae profitentur et per
caritatem, ad quam ducunt, Ecclesiae eiusque mysterio speciali modo
coniunguntur.
574.
§ 1.
Status eorum, qui in huiusmodi institutis consilia evangelica profitentur, ad
vitam et sanctitatem Ecclesiae pertinet, et ideo ab omnibus in Ecclesia
fovendus et promovendus est.
§ 2. Ad hunc statum quidam christifideles specialiter a Deo vocantur, ut in
vita Ecclesiae peculiari dono fruantur et, secundum finem et spiritum
instituti, eiusdem missioni salvificae prosint.
575.
Consilia
evangelica in Christi Magistri doctrina et exemplis fundata, donum sunt
divinum, quod Ecclesia a Domino accepit Eiusque gratia semper conservat.
576.
Competentis
Ecclesiae auctoritatis est consilia e interpretari, eorundem praxim legibus
moderati atque stabiles inde vivendi formas canonica approbatione constituere
itemque,pro parte sua, curare ut instituta secundum spiritum fundatorum et
sanas traditiones crescant et floreant.
577.
Permulta
in Ecclesia sunt instituta vitae consecratae, quae donationes habent
differentes secundum gratiam quae data est eis: Christum, enim, pressius
sequuntur sive orantem, sive Regnum Dei annuntiantem, sive hominibus
benefacientem, sive cum eis in saeculo conversantem, semper autem voluntatem
Patris facientem.
578.
Fundatorum
mens atque proposita a competenti auctoritate ecclesiastica sanctia circa
naturam, finem, spiritum et indolem instituti, necnon eius sanae traditiones,
quae omnia patrimonium eiusdem instituti constituunt, ab omnibus fideliter
servanda sunt.
579.
Episcopi
dioecesani, in suo quisque territorio, instituta vitae consecrate formali
decreto erigere possunt, dummodo Sedes Apostolica consulta fuerit.
580.
Aggregatio
alicuius instituti vitae consecratae ad aliud reservatur competenti auctoritati
instituti aggregantis, salva semper canonica autonomia instituti aggregati.
581.
Dividere
institutum in partes, quocumque nomine veniant, novas erigere, erectas
coniungere vel aliter circumscribere ad competentem instituti auctoritatem
pertinet, ad normam constitutionum.
582.
Fusiones
et uniones institutorum vitae consecratae uni Sedi Apostolicae reservantur;
eidem quoque reservantur confoederationes et foederationes.
583.
Immutationes
in institutis vitae consecratae ea afficientes, quae a Sede Apostolica
approbata fuerunt, absque eiusdem licentia fieri nequeunt.
584.
Institutum
supprimere ad unam Sedem Apostolicam spectat, cui etiam reservatur de eius
bonis temporalibus statuere.
585.
Instituti
partes supprimere ad auctoritatem competentem eiusdem instituti pertinet.
586.
§ 1.
Singulis institutis iusta autonomia vitae, praesertim regiminis, agnoscitur,
qua gaudeant in Ecclesia propria disciplina atque integrum servare valeant suum
patrimonium, de quo in can. 578.
§ 2. Ordinariorum locorum est hanc autonomiam servare ac tueri.
587.
§ 1.
Ad propriam singulorum institutorum vocationem et identitatem fidelius tuendam,
in cuiusvis instituti codice fundamentali seu constitutionibus contineri
debent, praeter ea quae in can. 578 servanda statuuntur, normae fundamentales
circa instituti regimen et sodalium disciplinam, membrorum incorporationem
atque institutionem, necnon proprium sacrorum ligaminum obiectum.
§ 2. Codex huiusmodi a competenti auctoritate Ecclesiae approbatur et
tantummodo cum eiusdem consensu mutari potest.
§ 3. In hoc codice elementa spiritualia et iuridica apte componantur; normae
tamen absque necessitate ne multiplicentur.
§ 4. Ceterae normae a competenti instituti auctoritate statuae apte in aliis
codicibus colligantur, quae tamen iuxta exigentias locorum et temporum congrue
recognosci et aptari possunt.
588.
§ 1.
Status vitae consecratae, suapte natura, non est nec clericalis nec laicalis.
§ 2. Institutum clericale illud dicitur quod, ratione finis seu propositi a
fundatore intenti vel vi legitimae traditionis, sub moderamine est clericorum,
exercitium ordinis sacri assumit, et qua tale ab Ecclesiae auctoritate
agnoscitur.
§ 3. Institutum vero laicale illud appellatur quod, ab Ecclesiae auctoritate
qua tale agnitum, vi eius naturae, indolis et finis munus habet proprium, a
fundatore vel legitima traditione definitum, exercitium ordinis sacri non
includens.
589.
Institutum
vitae consecratae dicitur iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum aut
per eiusdem formale decretum approbatum est; iuris vero dioecesani, si ab
Episcopo dioecesano erectum, approbationis decretum a Sede Apostolica non est
consecutum.
590.
§ 1.
Instituta vitae consecratae, utpote ad Dei totiusque Ecclesiae servitium
speciali modo dicata, supremae eiusdem auctoritati peculiari ratione subduntur.
§ 2. Singuli sodales Summo Pontifici, tamquam supremo eorum Superiori, etiam
ratione sacri vinculi oboedientiae parere tenentur.
591.
Quo
melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus provideatur, Summus
Pontifex, ratione sui in universam Ecclesiam primatus, intuitu utilitatis
communis, instituta vitae consecratae ab Ordinariorum loci regimine eximere
potest sibique soli vel alii ecclesiasticae auctoritati subicere.
592.
§ 1.
Quo melius institutorum communio cum Sede Apostolica foveatur, modo et tempore
ab eadem statutis, quilibet supremus Moderatur brevem conspectum status et
vitae instituti eidem Apostolicae Sedi mittat.
§ 2. Cuiuslibet instituti Moderatores promoveant notitiam documentorum Sanctae
Sedis, quae sodales sibi concreditos respiciunt, eorumque observantiam curent.
593.
Firmo
praescripto can. 586, instituta iuris pontificii quoad regimen internum et
disciplinam immediate et exclusive potestati Sedes Apostolicae subiciuntur.
594.
Institutum
iuris dioecesani, firmo can. 586, permanet sub speciali cura Episcopi
dioecesani.
595.
§ 1.
Episcopi sedis principis est constitutiones approbare et immutationes in eas
legitime introductas confirmare, salvis iis in quibus Apostolica Sedes manus
apposuerit, necnon negotia maiora totum institutum respicientia tractare, quae
potestatem internae auctoritatis superent, consultis tamen ceteris Episcopis
dioecesanis, si institutum ad plures dioeceses propagatum fuerit.
§ 2. Episcopus dioecesanus potest dispensationes a constitutionibus concedere
in casibus particularibus.
596.
§ 1.
Institutorum Superiores et capitula in sodales ea gaudent potestate, quae iure
universali et constitutionibus definitur.
§ 2. In institutis autem religiosis clericalibus iuris pontificii pollent
insuper potestate ecclesiastica regiminis pro foro tam externo quam interno.
§ 3. Potestati de qua in § 1 applicantur praescripta cann. 131, 133 et 137-144.
597.
§ 1.
In vitae consecratae institutum admitti potest quilibet catholicus, recta
intentione praeditus, qui qualitates habeat iure universali et proprio
requisitas nulloque detineatur impedimento.
§ 2. Nemo admitti potest sine congrua praeparatione.
598.
§ 1.
Unumquodque institutum, attentis indole et finibus propriis, in suis constitutionibus
definiat modum quo consilia evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae,
pro sua vivendi ratione, servanda sunt.
§ 2. Sodales vero omnes debent non solum consilia evangelica fideliter
integreque servare, sed etiam secundum ius proprium instituti vitam componere
atque ita ad perfectionem sui status contendere.
599.
Evangelicum
castitatis consilium propter Regnum coelorum assumptum, quod signum est mundi
futuri et fons uberioris fecunditatis in indiviso corde, obligationem secumfert
continentiae perfectae in caelibatu.
600.
Evangelicum
consilium paupertatis ad imitationem Christi, qui propter nos egenus factus est
cum esset dives, praeter vitam re et spiritu pauperem, operose in sobrietate
ducendam et a terrenis divitiis alienam, secumfert dependentiam et limitationem
in usu et dispositione bonorum ad normam iuris proprii singulorum institutorum.
601.
Evangelicum
oboedientiae consilium, spiritu fidei et amoris in sequela Christi usque ad
mortem oboedientis suspectum, obligat ad submissionem voluntatis erga legitimos
Superiores, vices Dei gerentes, cum secundum proprias constitutiones
praecipiunt.
602.
Vita
fraterna, unicuique instituto propria, qua sodales omnes in peculiarem veluti
familiam in Christo coadunantur, ita definiatur ut cunctis mutuo adiutorio evadat
ad suam cuiusque vocationem adimplendam. Fraterna autem communione, in caritate
radicata et fundate, sodales exemplo sint universalis in Christo
reconciliationis.
603.
§ 1.
Praeter vitae consecratae instituta, Ecclesia agnoscit vitam eremiticam seu
anachoreticam, qua christifideles arctiore a mundo secessu, solitudinis
silentio, assidua prece et paenitentia, suam in laudem Dei et mundi salutem
vitam devovent.
§ 2. Eremita, uti Deo deditus in vita consecrata, iure agnoscitur si tria
evangelica consilia, voto vel alio sacro ligamine firmata, publice profiteatur
in manu Episcopi dioecesani et propriam vivendi rationem sub ductu eiusdem
servet.
604.
§ 1.
Hisce vitae consecratae formis accedit ordo virginum quae, sanctum propositum
emittentes Christum pressius sequendi, ab Episcopo dioecesano iuxte probatum
ritum liturgicum Deo consecrantur, Christo Dei Filio mystice desponsantur et
Ecclesiae servitio dedicantur.
§ 2. Ad suum propositum fidelius servandum et ad servitium Ecclesiae, proprio
statui consonum, mutuo adiutorio perficiendum, virgines consociari possunt.
605.
Novas
formas vitae consecratae approbare uni Sedi Apostolicae reservatur. Episcopi
dioecesani autem nova vitae consecratae dona a Spiritu Sancto Ecclesiae
concredita discernere satagant iidemque adiuvent promotores ut proposita
meliore quo fiere potest modo exprimant aptisque statutis protegant, adhibitis
praesertim generalibus normis in hac parte contentis.
606.
Quae
de institutis vitae consecratae eorumque sodalibus statuuntur, pari iure de
utroque sexu valent, nisi ex contexu sermonis vel ex rei natura aliud constet.
607.
§ 1.
Vita religiosa, utpote totius personae consecratio, mirabile in Ecclesia
manifestat conubium a Deo conditum, futuri saeculo signum. Ita religiosus
plenam suam consummat donationem veluti sacrificium Deo oblatum, quo tota
ipsius exsistentia fit continuus Dei cultus in caritate.
§ 2. Institutum religiosum est societas in qua sodales secundum ius proprium
vota publica perpetua vel temporaria, elapso tamen tempore renovanda, nuncupant
atque vitam fraternam in communi ducunt.
§ 3. Testimonium publicum a religiosis Christo et Ecclesiae reddendum illam
secumfert a mundo separationem, quae indoli et fini uniuscuiusque instituti est
propria.
608.
Communitas
religiosa habitare debet in domo legitime constituta sub auctoritate Superioris
ad normam iuris designati; singulae domus habeant oratorium, in quo Eucharistia
celebretur et asservetur ut vere sit centrum communitatis.
609.
§ 1.
Instituti religiosi domus eriguntur ab auctoritate competenti iuxta
constitutiones, praevio Episcopi dioecesani consensu in scripti dato.
§ 2. Ad erigendum monasterium monialium requiritur insuper licentia Apostolicae
Sedis.
610.
§ 1.
Domorum erectio fit prae oculis habita utilitate Ecclesiae et instituti atque
in tuto positis iis quae ad vitam religiosam sodalium rite agendam requiruntur,
iuxta proprios instituti fines et spiritum.
§ 2. Nulla domus erigatur nisi iudicari prudenter possit fore ut congrue
sodalium necessitatibus provideatur.
611.
Consensus
Episcopi dioecesani ad erigendam domum religiosam alicuius instituti secumfert
ius:
1_ vitam ducendi secundum indolem et fines proprios instituti;
2_ opera instituto propria exercendi ad normam iuris, salvis condicionibus in
consensu appositis;
3_ pro institutis clericalibus habendi ecclesiam, salvo praescripto can. 1215,
§ 3, et sacra ministeria peragendi, servatis de iure servandis.
612.
Ut
domus religiosa ad opera apostolica destinetur diversa ab illis pro quibus
constituta est, requiritur consensus Episcopi dioecesani; non vero, si agatur
de conversione, quae, salvis fundationis legibus, ad internum regimen et
disciplinam dumtaxat referatur.
613.
§ 1.
Domus religiosa canonicorum regularium et monachorum sub proprii Moderatoris
regimine et cura sui iuris est, nisi constitutiones aliter ferant.
§ 2. Moderator domus sui iuris est de iure Superior maior.
614.
Monasteria
monialium cuidam virorum instituto consociata propriam vitae rationem et
regimen iuxta constitutiones obtinent. Mutua iura et obligationes ita
definiantur ut ex consociatione spirituale bonum proficere possit.
615.
Monasterium
sui iuris, quod praeter proprium Moderatorem alium Superiorem maiorem non
habet, neque alicui religiosorum instituto ita consociatum est ut eiusdem
Superior vera potestate constitutio constitutionibus determinata in tale
monasterium gaudeat, ad normam iuris peculiari vigilantiae Episcopi dioecesani
comittitur.
616.
§ 1.
Domus religiosa legitime erecta supprimi potest a supremo Moderatore ad normam
constitutionum, consulto Episcopo dioecesano. De bonis domus suppressae
provideat ius proprium instituti, salvis fundatorum vel offerentium
voluntatibus et iuribus legitime quaesitis.
§ 2. Suppressio unicae domus instituti ad Sanctam Sedem pertinet, cui etiam
reservatur de bonis in casu statuere.
§ 3. Supprimere domum sui iuris, de qua in can. 613, est capituli generalis,
nisi constitutiones aliter ferant.
§ 4. Monialium monasterium sui iuris supprimere ad Sedem Apostolicam pertinet,
servatis ad bona quod attinet praescriptis constitutionum.
617.
Superiores
suum munus adimpleant suamque potestatem exerceant ad normam iuris universalis
et proprii.
618.
Superiores
in spiritu servitii suam potestatem a Deo per ministerium Ecclesiae receptam
exerceant. Voluntati igitur Dei in munere explendo dociles, ipsi subditos
regant uti filios Dei, ac promoventes cum reverentia personae humanae illorum
voluntariam oboedientiam, libenter eos audiant necnon eorum conspirationem in
bonum instituti et Ecclesiae foveant, firma tamen ipsorum auctoritate
decernendi et praecipiendi quae agenda sunt.
619.
Superiores
suo officio sedulo incumbant et una cum sodalibus sibi commissis studeant
aedificare fraternam in Christo communitatem, in qua Deus ante omnia quaeratur
et diligatur. Ipsi igitur nutriant sodales frequenti verbi Dei pabulo eosque
adducant ad sacrae liturgiae celebrationem. Eis exemplo sint in virtutibus
colendis et in observantia legum et traditionum proprii instituti; eorum
necessitatibus personalibus convenienter subveniant, infirmos sollicite curent
ac visitent, corripiant inquietos, consolentur pusillamines, patientes sint erga
omnes.
620.
Superiores
maiores sunt, qui totum regunt institutum, vel eius provinciam, vel partem
eidem aequiparatam, vel domum sui iuris, itemque eorum vicarii. His accedunt
Abbas Primas et Superior congregationis monasticae, qui tamen non habent omnem
potestatem, quam ius universale Superioribus maioribus tribuit.
621.
Plurium
domorum coniunctio quae sub eodem Superiore partem immediatam eiusdem instituti
constituat et ab auctoritate legitima canonice erecta sit, nomine venit
provinciae.
622.
Supremus
Moderator potestatem obtinet in omnes instituti provincias, domos et sodales,
exercendam secundum ius proprium; ceteri Superiores ea gaudent intra fines sui
muneris.
623.
Ut
sodales ad munus Superioris valide nominentur aut eligantur, requiritur
congruum tempus post professionem perpetuam vel definitivam, a iure proprio
vel, si agatur de Superioribus maioribus, a constitutionibus determinandum.
624.
§ 1.
Superiores ad certum et conveniens temporis spatium iuxte naturam et
necessitatem instituti constituantur, nisi pro supremo Moderatore et pro
Superioribus domus sui iuris constitutiones aliter ferant.
§ 2. Ius proprium aptis normis provideat, ne Superiores, ad tempus definitum
constituti, diutius sine intermissione in regiminis officiis versentur.
§ 3. Possunt tamen durante munere ab officio amoveri vel in aliud transferri ob
causas iure proprio statutas.
625.
§ 1.
Supremus instituti Moderator electione canonica designetur ad normam
constitutionum.
§ 2. Electionibus Superioris monasterii sui iuris, de quo in can. 615, et
supremi Moderatoris instituti iuris dioecesani praeest Episcopus sedis
principis.
§ 3. Ceteri Superiores ad normam constitutionum constituantur; ita tamen ut, si
eligantur, confirmatione Superioris maioris competentis indigeant; si vero a
Superiore nominentur, apta consultatio praecedat.
626.
Superiores
in collatione officiorum et sodales in electionibus normas iuris universalis et
proprii servent, abstineant a quovis abusu et acceptione personarum, et, nihil
praeter Deum et bonum instituti prae oculis habentes, nominent aut eligant quos
in Domino vere dignos et aptos sciant. Caveant praetera in electionibus a
suffragiorum procuratione sive directe sive indirecte, tam pro seipsis quam pro
aliis.